Billeder på siden
PDF
ePub

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum

Munus dat tibi Sulla literator:

Non est mî male, sed bene ac beate,

Quod non dispereunt tui labores.

Dii magni, horribilem et sacrum libellum,

Quem tu scilicet ad tuum Catullum

Misti, continuo ut die periret,

Saturnalibus, optimo dierum.

10

15

8. Hoc novum hoc repertum Stat. refertum parum elegantur conjecit Vossius. 9. Sylla Muret. et alii. Sillo vel Silo in antiqu. quibusdam editt.

7.Tantum impiorum, h. e. tantam pessimorum poëtarum farraginem. Poete impii sunt, qui iratis Musis ad sacram poësin accedunt, vulgus profanum-at qui Musarum sacris rite initiati sunt, vocantur sacri, sancti, pii. Ipse noster se pium vocat carm. XVI. 5. cf. Virg. Æn. VI. 662-8.

8. Novum ac repert. mun. novo more composita et ingeniose excogitata carmina sigavinas! de voce novus cf. ad Carm. I. 1. Reperire pro excogitare sæpe apud Plautum et Terentium. carmina labore reperta apud Lucret. III. 420. Sulla Cornelius Epicadus, Lucii Cornelii Sullæ libertus, ut putant interpretes. vid. Suet. de Illustr. Gramm. c. 12. Literator, grammaticus, h. e. poëtarum interpres. vid. Suet. lib, laud. c. 4. Non est mi mule-non doleo et indignor, sed mirifice gaudeo, operam tuam forensem non frustra commodari clientibus. Sacrum libellum, exsecrandum, detestabilem, äppnrov. Sic morbus, ignis, serpens et alia sacra (¡ɛpà), dicuntur. vid. Drackenb. ad Sil, VIII. 100. et ad Liv. I. 1. p. 268.

[ocr errors]
[ocr errors]

14. Contin. ut d. per.--Sensus: ut toto illo die, ipsissimis Saturnalibus, qui dies in optimis et lætissimis diebus festis habetur, periret, h. e. misere se haberet et pessime afficeretur Catullus tuus; vel: ut continuo h. e. illico periret tanquam supplicio afficeretur. vocantur enim mala carmina supplicia y. 20.

Saturnalia apud Romanos in memoriam aureæ ælatis, per Saturnum, in regni societatem a Jano receptum, Italiæ populis præstitæ, summa hilaritate in mense Decembri celebrata et ab initio quidem uno tantum die peracta et finita sunt; sed postea inde a C. Cæsaris temporibus plures dies illis celebrandis additos esse notum est vel ex Macrob. Saturn. I. 10. ubi de hac re est locus classicus. Hinc Saturnalia prima de primo Saturnalium die, dicuntur apud Liv. XXX. 36. ubi vide, quæ observat Gronovius. Secunda et tertia vocantur a Cic. ad Attic. XIII. 52, Apparet igitur, vel unum tam adhuc diem, cum hæc scriberet Catullus, sacrum fuisse Saturnalibus, vel unum certe diem, qui proprie vocaretur Saturnalia, præ ceteris festum solemnemque habitum esse. Nec quemquam offendere debet loquendi genus paulo insolentius continuo die, Saturnalibus, cum ipse Liv. dicat II. 21. Saturnalia institutus festus dies. cf. Gron. ad Liv. I. 9. Constat denique ad munera, quibus invicem se excipiebant Saturnalibus, etiam li bros pertinuisse, quos pauperes divitibus vel clientes patronis obtulisse tradit Lucian. in Chronosolon s. Legis lator Saturnalium c. 16. p. 398. T. III. edit. Reitz. cf. Martial. V. 18. 4. Plura de Saturnalibus præter Macrob. 1. c. vid. apud Liv. XXII. I. Stat. Silv. I. 6. et Lipsium in Saturn. I, 2, sqq. * *

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit.
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia: Casios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Secli incommoda, pessimi poëtæ.

*

Si qui forte mearum ineptiarum
Lectores eritis, manusque vostras
Non horrebitis admovere nobis:
Pædicabo ego vos, et inrumabo.

16. Non modo hoc tibi male tentat Vossius.

20

18. Aquinos perperam in vetustioribus. Nam in voce Aquinios duæ syllabæ in unam coalescunt.

22. Attulistis reperit et idem refutavit Scaliger.

Contra MSS. et librr. vett. fidem in nonnullis editt. attexuntur hi quatuor versiculi Carm. XVI. ad Aurelium et Furium, ubi apparent etiam in Edit. Bipont. Versus quartus Pædicabo ego vos, et inrumabo, qui abest in librr. vett., debetur liberalitati et ingenio Vossii. Videntur omnino hi versus añoσаoμária longioris carminis, temporis injuria nobis erepti, quos frustra ceteris poëtæ carminibus assuas vel infercias. Incommode certe adjecti sunt Carm. XVI. Nos in assignando his versibus loco secuti sumus auctoritatem MSS. ad quam Statius et editor Cantabrigiensis provocant. In versu primo male legitur in Bipont. qua, et cui viliose in edit. I. Mureti.

16. Non, non; magnam vim habet repetitio particulæ non, de qua elegantia vid. Bentleium ad Hor. Od. III, 24. 25. et Drackenb. ad Sil. II. 25. Salse, ad fraudem aliis faciendam inge niose. Sic abibit, tam impune seretur. Particulis sic et ita sæpe ex serie orationis aliquid addendum est explicatione, quod diligenter observent tirones. Si luxerit, b.e. simulac illuxerit dies, primo mane. Fortasse etiam dedit poëta illuxerit, quod est usitatius, cum facile fieri potuerit, ut prima syllaba il ab antecedente particula si abŞorberetur.

18. Malum poëtam Aquinium notat etiam Cicero Tuscul. V. 22. De Suffeno cf. infr. carm. XXII. Venena; carmina mala, abominanda et exsecranda, quibus inest multum veneni et pestilentiæ, ut loquitur Noster infr. XLIV. 12.His suppliciis, poëtis malis, quorum lectione tanquam pœna gravissima afficimur et pæne enecamur. Remunerabor, ulciscar. ἀντιδωρήσομαι, parem gratiam tibi referam. Simili modo enim gratiam referre passim in malam partem dicitur Terentio Eunuch. Act II. Scen. 3. 1.93, et IV. 4. 52.-Secli incommoda, terræ pondera, ἄχθος αρούρης.

CARMEN XV.

AD AURELIUM.

COMMENDO tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Ut, si quidquam animo tuo cupisti,
Quod castum expeteres, et integellum,
Conserves puerum mihi pudice,-
Non dico a populo nihil veremur
Istos, qui in platea modo huc, modo illuc
In re prætereunt sua occupati

Verum a te metuo, tuoque pene,
Infesto pueris bonis, malisque.

5

10

Quem tu, qua lubet, ut lubet, moveto
Quantum vis, ubi erit foris paratum.
Hunc unum excipio, ut puto pudenter.

11. Statius in MS. invenerat Quem tu qualubet ve moveto, unde tentat Quem tu, qualubet, ut velis moveto, parum recte ob sequens Quantum vis.

Aurelio ea lege commendat puerum suum, ut caste hunc florem custodiat, nec solita libidinis suæ explendæ cupiditate illum contaminare audeat. Quodsi fecerit et usque eo audaciæ progressus fuerit, ut illum corrumpat, gravissima, tanquam moecham, affectum iri pœna minatur.-Factum autem hoc esse ab Aurelio ex Carm. XXI. apparet, unde acerbæ inter eum et Catullum inimicitiæ exortæ sunt.-Qui non omni honestatis sensu destitutus est, argumentum hujus carminis abominabitur, sed orationis elegantiam admirabitur.

1. Meos amores, amoris mei delicias, puerum meum. cf. ad Carm. X. 1.— veniam peto pudentem, aber ich bitte um züchtige Verschonung. fortasse excidit particula at post veniam. v. 3. Si quicq. anim. t. cup. quod-eleganter et ornate pro: si ullus puer fuit, quem castum velles et indelibatum.

7. Istos ex populo. Nomen collec

tivum populus sæpissime excipit pluralis. Clamor concursusque populi, mirantium quid rei esset Liv. I. 41. cf. Drackenborch. ad Liv. XXXV. c. 26. §. 9. T. IV. p. 945. et quos laudat Cortius ad Sallust Jugurth. XXVIII. p. 540.

8. In re præt. s. occup. negotiis suis exsequendis intenti modo huc, modo illuc discurrunt, nec quicquam a negotiis suis alienum curant.

10. Bonis malisque, formosis et deformibus. cf. Valp.ubi erit foris paratum sustuli interpunctionem post foris et explico: ubi erit tibi foris (in angiportu), scortum aliquod ad exercendam libidinem paratum. nam puella parata dicitur, quæ facile copiam sui facit. Propert. I. 9. 25. cf. Burm. ad Ovid. Met. V. 603. qui paratum malit referre ad quem, conferat illud de Priapo apud Ovid. Fast. l. 437. Quantum vis, quantum lubet.

Quod si te mala mens, furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Ut nostrum insidiis caput lacessas ;
Ah! tum te miserum, malique fati,
Quem attractis pedibus, patente porta,
Percurrent raphanique, mugilesque.

15

17. Miseri exhibet Græviana edit. quam lectionem more suo tuetur MSCTOrum jactator Corradinus de Allio.

18. Atratis pedibus Vossius et MS. Commel, in aliis editt. adstrictis vel artatis.

14. Quodsi te mala mens cet. Quodsi ab immodica et insana animi tui libidine hoc impetrare non poteris, ut ab hoc puero abstineas, tum cet. expende verborum ornatum et compara infr. Carm. XL. 1. Nostrum caput eleganter pro me. Male trahunt interpretes ad puerum. Insidiis, furtivo amore, cf. XXI. 7.

17. Malique fati sc. hominem. homo mali fati est infelix.

18. In describenda ignominiosa illa adulterorum deprehensorum pœna pa

φανιδώσει et παρατιλμῷ otium nobis fecerunt interpretes et ad hunc locum et ad Aristoph. Nub. 1079. cf. Kusterus ad Suid. s. v. papavic. Alias mœchorum pœnas commemorat Schefferus ad Ælian. V. H. XII. 12. Attractis pedibus, diductis et divaricatis, ut recte explicat Muretus. Patente porta, rộ ngŵnTo, cui immittebantur raphani et mugiles.-mugiles sunt genus piscium, de quibus vid. Plin. IX. 17. et ad Juvenal, X. 317.

CARMEN XVI.

AD AURELIUM ET FURIUM.

PEDICABO ego vos, et inrumabo,
Aureli pathice, et cinæde Furi;
Qui me ex versiculis meis putatis,
Quod sint molliculi, parum pudicum.

3. Putastis Cantabrig. et sic etiam infra v, 13.

Castitatem suam bonus et castus, si Diis placet, Catullus probare vult Aurelio et Furio, quibus illa ex mollioribus ejus versiculis suspecta reddita fuerat. Quam quidem male de se susceptam opinionem evellere ex eorum animis studet partim eo, quod sacri poëtæ, in quos vel maxime cadat morum integritas, non ex carminibus suis

se

dijudicandi sint, partim edendo, [en castitatis specimen!] ubi marem præstiturus sit, specimine. Compara cum Nostro Martial. I. 36.

2. Pathici et cinadi dicuntur, qui muliebria patiuntur.

4. Pium poëtum, rite Musarum sacris operantem vid. ad Carm. XIV. 7. Versicul. nih. nec.e. sc. castos esse. Ean

Nam castum esse decet pium poëtam

Ipsum: versiculos nihil necesse est;

Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi, ac parum pudici,
Et, quod pruriat, incitare possunt ;
Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod millia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis :
Pædicabo ego vos, et inrumabo.

8. Si sint lib. Comel. et Pal. papyr.

9. Possint. Comel.

5

10

10. lis pilosis legitur in paucis. hispidosis in margine lib. Comel. cum quibusdam impressis.

12. Vos, qui Cantabrig. Vosque vitiose in lib. Comel.

dem castitatis speciem et alii præ se ferunt nequitiarum magistri. Ovid. Trist. II. 354.

Crede mihi, distant mores a carmine

nostri ;

Vita verecunda est, musa jocosa mihi. cf. Martial. I. 5. 8. et plura ibi vide apud Raderum.

9. Quod pruriat, eleganter pro libidine. cf. Martial. I. 36. 10. 11. His pi

losis, hispidis, vietis et enervatis.

11. Qui duros nequ. cet. h. e. qui exfututa pandunt latera, ut supra loquitar Noster VI. 13. cf. Sciopp. ad Lus. XVIII. 4.

12. Quod legistis de multis meis basiationibus versiculis celebratis. cf. Carm. V. et VII. male marem me put. cinædum, mollem. vid. Nic. Heins. ad Ovid. Art. Am. I. 524.

« ForrigeFortsæt »