Billeder på siden
PDF
ePub

Et quonam mihi profuisset ære?
Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,
Nec prætoribus esse, nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret:
Præsertim quibus esset inrumator
Prætor, nec faceret pili cohortem.

At certe tamen, inquiunt, quod illic

10

8. Quantum mihi profuisset are Veteres libri Scaligeri et Vossii; quod, cum parum latine dictum esse censeret Scaliger, mutavit in: Quantum mihi profuisset e re Respondi, improbante Gronovio lib. III. de Pecun. Vet. c. 17. ubi plura egregie carmen nostrum illustrantia invenies. Ipse eleganter conjicit Ecquonam, nam simili modo loquitur poëta car. XXVIII 6. Ecquidnam in tabulis patet lucelli Expensum? Heinsius in not. ad Catull. offert: Et quanto mihi profuisset ære.

9. Statii MSS. omnes neque in ipsis. Sed modus metri facile evincit, rò in delendum esse. Vossius ex vetusto lib. Commelini recepit nihilmet ipsis, quem more suo sequitur Vulpius. Editiones tres antiquissimæ mihi neque ipsis, unde Scal. et Stat. mihi nec ipsi, quod rejicit Gronovius 1. c. p. 550. Editiones nonnullæ nihil neque ipsi, fortasse quia non concoquere poterant pluralem.

10. Pro prætoribus Muretus quæstoribus, refragrante Gronov. I. c. præconibus Heinsius in not. ad Catul. emendandi libidine abreptus.

13. Libri scripti Scal. non fucerent. Vossius non faceret. Gronovius in l. c. num facerent? vel non faciens. quarum postrema lectio egregie favet orationi. ceterum bene se habet et nostra tam L. MS. quam edit. Cantabrigiensi confirmata. 14. Conjecturam Turnebi inquit, id quod illic et Scaligeri inquiit pro inquiunt damnavit jam Gronovius.

9. Nihil neque ipsis, Bithynis puta; neminem enim offendere debet, quod præcesserit Bithynia, cum frequens sit hoc loquendi genus [Syllepsin vocant Grammatici] optimis quibusque scriptoribus. vid. Gronov. de Pec. Vet. II. 4. et Sanctii Miner. IV. c. 10. ibique Perizonium. nec prætoribus, in universum, quibus administratio hujus provinciæ contigit; nec cohorti, prætoris comitibus, qui fuerunt præfecti, medici, scribæ, præcones et alii [la suite]. cur quisquam caput unctius referret h. e. cur quisquam propter lucrum ibi colleetum lautius vivere posset, lautior et ditior rediret; (nos: weswegen einer Staat darauf machen könnte) unctus enim inde, quod ditiores et elegantiores homines se delibuere solebant pretiosis unguentis, eleganter transfertur ad omnia quæ sunt lauta et splendida, et quicquid beatiori conditione gaudet. Sic infra Carm. XXIX. 23. uncta patrimonia. cf. v. 4. apud

Martial. V. 46. cœna uncta i, e. lauta et opipara.

12. Inrumator prætor C. Memmius Gemellus, qui fuit homo nequam, non nisi pravis animi sai libidinibus indulgens et devorandis aliorum bonis avide inhians, nulla comitum ratione habita. non enim significationis proprietas urgenda est in voce inrumator, sed in universum turpioris vitæ notio subjicienda, quod apparet ex carmine XXVIII. 10. ubi eadem obscenitate ejusdem Memmii sordida notatur avaritia:

O Memmi, bene me, ac diu supinum
Tota ista trabe lentus inrumasti.

cf. carm. XXXVII. 8. et Scaliger ad
hunc locum.- -nec faceret pili coh. post
nec subintellige qui.

14. Quod illic natum dicitur esse ex eo, quod ibi lucratus esse diceris. [von dem, was du dir daselbst erworben.] natum, sicut Græcorum τὸ γιγνόμενον ágyúgiov, eleganter dicitur, quod qua

Natum dicitur esse, comparasti
Ad lecticam homines. Ego, ut puellæ
Unum me facerem beatiorem,

Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mi nullus erat neque hic neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.

Hic illa, ut decuit cinædiorem,

Quæso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum

15

20

25

15. Pro natum, malebat Meleager notum, probante Viro Docto in Observat. Miscell. 1. c. male. pro esse alii ære vel asse.

17. Beatiorum Avantius, contra nitente Scaligero.

19. Tres antiquissimæ Editt. quæ malu.

20. Ex corruptis lectionibus octo literas, octo litas, octo mines reposuit Vossius octo Midas i. e. mancipia Phrygiaca vel Bithynica. admodum dure! salva res est, valgata lectione servata.

cunque de causa provenit, et rei familiari quasi subnascitur. vid. Gronov. de Pec. Vet. p. 255. 16. alii explicant : cujus rei proprius usus est in Bithynia. ad lecticam homines, h. e. lecticarios [40ρειοφόρους]. de lectica veterum post Lipsium Elector. lib. I. c. 19. copiose et accurate disputat Schefferus de Re Vehiculari lib. II. c. 5. p. 85.-ut me facerem h. e. ut me fingerem, jactarem, simularem. sic facere se ferocem apud Plaut. Curcul, 4. 3. 7. ad quem locum plura exempla collegit Gronov. in Lect. Plautin. p. 92. 18. Non mihi tum fuit maligne, non adeo maligna fortuna usus sum, non adeo pressus fui angustiis. 20. parare [wogieo Sai] octo homines rectos, h. e. erectos et proceros. Sic recta servitia apud Sueton. Cæsar, c. 47. sunt apta forma et statura, ut recte ibi explicat Ernesti. lectica autem vel a quatuor vel a sex vel ab octo servis portabatur, et hine vocatur octophorus vel octophorum, cujus usu nobilis, imprimis fuit Bithynia. Cic. Verr. V. 11. nam, ut mos fuit Bithyniæ regibus, lectică octophoro ferebatur.

[ocr errors]

21. Sensus: at ego nullum plane habebam servum, neque hic neque in

provincia, in cujus collo vel vetus et fractus grabatus suspendi et gestari posset. grabutus est lecticarum genus vile et exiguum. Multus est in hac explicanda voce Vossius. pedes autem dicuntur asseres, vel furculæ, quibus innitentem lecticam humeris subibant lecticarii.

24. Ut decuit cinædiorem, pro indole et more procacis et perfrictæ frontis scortilli. Eadem voce impudentiam hominis turpi libidine diffluentis notat Martialis lib. VI. 39. 12. Quartus cinada fronte.

25. Paulum istos commoda: vid. Var. Lect. affectabat autem meretrix non sine causa octophorum, utpote quod muneri mitti solebat puellis Martial. I. 3. 11.

Octo Syris suffulta datur lectica

puellæ.

nam volo ad Serapin deferri, h. e, ad templum Serapidis. haud raro enim ipsi dii pro templis poni solent. Sie apud Chariton. lib. 4. c. 4. Trapdévos εἰς ̓Αφροδίτην βαδίζουσα. ubi vid. Dorvillius et Albertus in Observat. in nov. Test. p. 254-256. Erat autem hoc

Istos commoda, nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii puellæ ;

Istud, quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio. Meus sodalis

Cinna est Caius: is sibi paravit.

30

26. Bipontina editio, quam typis describendam curavimus, exhibet lectionem Scalig. paulum Istos: commodo nam volo ad Serapin Deferri. quam ut in textum reciperem, a me impetrare non potui. Licebit mihi et in nonnullis aliis locis discessionem facere ab edit. Bipont. ubi meliores lectiones idoneis ex causis præferendæ videntur. antiquissima lectio, in quam conspirant omnes MSS. Statii est nostra, Paulum istos commoda: unus tamen habet paululum sequenti syllaba ultimam absorbente. Jam vero cum producatur ultima in commoda, metri rationi succurrere studuit Scaliger conjectura,, mutato commoda in commodo, parum feliciter! nam primum hujus ipsius vocis nltima correpta eget auctoritate et exemplo, cujus, quantum scio, nullum apud veteres exstat; deinde, licet cum Scaligero commodo explices in tempore, tamen nescio, quid frigoris habet. Melius consultum fuit tam numerorum modulo quam ipsi sensui in Edit. Aldin I. ubi legitur: Istos commodita volo ad Serapin deferri. Sed nullius libri MS. consensu firmatur. Pari modo haud inepte legi possit cum Viro Docto in Observatt. Miscell. 1. c. Istos commoda. enim volo ad Serapin; modo ejusmodi lapsus librariorum in permutandis particulis rou num et enim veritatis quandam haberet speciem. Itaque vel dicendum est, Catullum corripuisse ultimam in commoda (quod putat Vossius, quamvis non satis hanc insolentiam adstruere videantur allata exempla, puta et tempera, quorum prius dubium adhuc est apud Pers. IV. 9. vel adverbialiter exponitur a grammaticis; alterum non nisi in veteri inscriptione occurrit] vel lenior ineunda est emendandi ratio. Lenissimum autem puto, si quis pro commoda reponat commode, ut sit vocativus. Eleganter autem dicitur commodus, vel qui est facilis, benignus, liberalis, obsequiosus. gütig, gefallig. Horat. IV. Od. 8. 1. 2. Donarem pateras, grataque commodus, Censorine, meis ara sodalibus, vel qui commodo et opportuno tempore nos convenit. Terent. Andr. V. 2. 3.. Ego commodiorem hominem, adventum tempus non vidi. Sensus igitur erit: quæso, mi Catulle, paulam istos mihi [eleganter reticet verbum cede vel mutua] commode, note mihi liberalitate tua; yel: tu qui commodo et opportuno tempore jam me convenis, nam volo ad Serapin deferri. Cui contorta videtur mea explicatio, meliora afferat.

27. Mane me, inquii, puellæ plerique libri veteres. nam me wagéλxɛ, uti sæpe apud Plautum et Terentium. Itaque non, extrudi debebat me in edit. Bipont. quamvis alias ejusmodi hiatus amet Catullus. alii mane tum vel maneḍum ultima in mane corripitur, uti in cave, vale, jube, vide, responde. vid. Voss. de Analog. lib. III. c. 25. ex veteri scriptura inquit recte fecit Scaliger inquii. Heinsius in not. ad Cat. totum versum audacter, ut solet, sic refingit: Deferri. itane? inquio puellæ.

templum eo tempore extra urbis pomarium [quapropter speciosam lecticæ postulandæ causam habebat meretrix] quod adibant mulierculæ vel procurandæ valetudinis vel exercendæ libidinis causa. vid. Vossius ad h. 1. et Jablonskius in Pantheo Ægypt. lib. II. cap. 5. 6.

28. Istud, quod m. d. m. h. fugit me ratio: pro istud rationes grammatica postulabant istius. Sed consulto et

eleganter jam neglexit poëta constructionem, ut hominis temere errantis et repente ad se redeuntis confusam loquendi rationem imitaretur. Sensus est in eo, quod me possidere dixeram, erravi et deceptus fui, alibi animum habui, cum id dicerem, status rei me fefellit:

30. Cinna. poeta nobilis, qui scripsit carmen Smyrnam, quod decem annis elimavit. Laudatur infra carm.

Verum, utrum illius, an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quam mihi pararim.

Sed tu insulsa male, et molesta vivis,

Per quam non licet esse negligentem.

31. Vossius: Verumne illius an mei. Idem vers. seq. legit: quæ mihi paravit. Statius ex veteri lectione parassim fecit paratis.

33. Nonnullæ antiquiores edit. insulsa, mala et molesta vel male et nimis molesta es vel mala et nimis molesta es. Vossius: Sed tu invisa, male et molesta vivis. Heins. in not. ad Cat. conjicit: Sed tu insulsa vale et molesta ubivis vel cuivis: in vers, ult. idem malit negligenti pro negligentem, quod jam in mentem venit Dousæ.

XCV. cf. Virgil. Eclog. IX. 35. et
Martial. X. 21.

32. Utor tam bene, quam mihi pararim. post quam subaudi si. in animo babuit poëta tritum illud: amicorum om

nia esse communia. 33. molesta vivis eleganter pro es. 34. per quam non licet esse negligentem, cujus rapacitas caute vitanda est. [bei der man auf seiner Huth seyn muss.]

CARMEN XI.

AD FURIUM ET AURELIUM.

FURI et Aureli, comites Catulli,

Sublimiori spiritu exsurgit poëta, et ipso, quo nunc utitur, graviori carminis genere, in altum eniti et paulo serioris argumenti rem moliri et promittere videtur. In qua quidem opinione tenet lectores usque ad vers. 15. ubi inopinata conversione suaviter eludit lectoris exspectationem. Nam postquam satis laudaverat spectatam sibi Furii et Aurelii amicitiam, ad officia gravissima, quæque amici causa suscipienda paratam, expetit sibi novum ab ipsis amicitiæ officium: quod quale quantumque fuerit, ipse lector cognoscat. Exsplendescit hoc carmen eximiis magni poëtæ virtutibus, sive verborum delectum et ornatum plane lyricum respicias, sive inexspectatam conversionem et ingeniosam inventionem admireris, qua summam gravitatem repente excipit lasciva levitas.

1. Furi et Aureli. Innui putant interpretes Furium Bibaculum, elegantis ingenii poëtam, passim veteribus lau

datum, et L. Aurelium Cottam prætorem, qui legem promulgavit de judiciis equestri ordini restituendis. Sed recte judicat Vulpius, vix quicquam certi de illis pronunciari posse, cum plures omnino fuerint iis temporibus tam Furii, quam Aurelii. Nec eosdem fuisse puto, quos infra acerbis versibus insectatur, Aurelium quidem in Carm. XXI. Furium in Carm. XXIII. comites Catulli me comitaturi, mecum adituri remotissimas terræ partes. Idem tanquam cerfissimum veræ amicitiæ argumentum exspectat Horatius a Septimio Od. lib. II. 6. 1.

Septimi, Gades aditure mecum, et
Cantabrum indoctum juga ferre nos-
tra, et.

Barbaras Syrtis, ubi Maura semper
Estuat unda:

ubi plura hujus generis exempla exci-
tavit Cl. Jani, nostri loci non im-

memor.

[blocks in formation]

2. Alii penetrarit. perperam : nam sequitur versu nono gradietur.

3. Nonnulli longe ubi litus.

6. Passeratius in vet. quodam libro cotiriferosque, collato Virgilio Æneid. X. 169. in margine H. lib. pharetriferosve. Sed nostræ lectioni addicunt libri fere omnes: modo observes Catullum, more Græcorum, spondæi loco in altera regione posuisse trochæum, ut vers. 15. pauca nunciate meæ puellæ.

7. Sive qui in edit. R. et in quibusdam Stat. MSS. in Maffei lib. que, unde legendum putat Stat. quæ. Vossius ex libb. veteribus, ad quos sæpe provocat, profert quis pro quibus.

11. Hiatus evitandi causa dederunt alii horribilesque et ultimosque contra linguæ indolem: ne quid mutes, cogita et alibi Catullum non repudiasse ejusmodi hiatus [ut sæpe Virgil. et alii. exempla quædam collegit Cl. Barthius, quem omnis

[ocr errors]

2. Sive in extremos pen. Ind. extremi vocantur Indi, ut mox vers. 11. ultimi Britanni tanquam remotissimi populi. Eodem sensu apud Ciceronem India vocatur extrema Verr. V. c. 65. et sic passim extremæ oræ dicuntur vel pro India vel pro alia quacunque remotiori regione in ultimo quasi orbis termino ex opinione veterum sita. cf. Burmannum Sec. ad Anthol. Tom. I. p. 264. ἔσχατοι ἀνδρῶν Homero sunt Æthiopes Odyss. I. 23. 3. Litus ut longe res. ut quemadmodum Græcorum iva est ubi. sic. infr. Carm. XVII. 10. cf. Cerd. ad Virg. Æneid. V. 329. Eoa unda est mare orientem versus, Oceanus, unde surgere putabatur Aurora [nùs]. longe sonans exprimit illud Homericum πολύφλοισβον.

5. Sive in Hircan. Arab. moll. Hircani Asiæ populi. Arabes dicuntur molles, quia clementia cœli emollit et enervat. tener Arabs apud Tibull. II. 2. 4. ubi vid. Broukhusius. Saca populi proximi Scythis. Parthi sagittiferi

populi orientis mira dexteritate sagittas tractandi et in fuga retrorsum jaciendi satis noti. cf. Burmannus Sec. ad Propert. III. 7. 54. et quos ibi laudat. Septemgeminus Nilus h. e. septenus, per septena ostia in mare se exonerans. Ovid. Amor. III. 6. 39.

Ille fluens dives septena per ostia Nilus. hinc vocatur ἑπτάπορος apud Dionys. Perig. 264. cf. Eustath. ad Dionys. Perig. 226. vel éπráppovç vid. Salmas. ad Solin. cap. 32. p. 295. cf. Maillet. Descript. Ægypti p. 49. colorat æquora b. e. aqua lutosa, qualem fere vehit Nilus ex agris inundatis relabens, colorem inducit mari ab aqua marina di

versum.

10. Monumenta Casaris intellige tropæa et quicquid ad ejus factorum conservandam memoriam publice exstabat. Britanni horribiles refer ad externum caltam. Vulpius in hanc rem laudat Cæsar. de bell. Gall. lib. V. c. 14.

« ForrigeFortsæt »