Billeder på siden
PDF
ePub

Nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,
Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,

395

[blocks in formation]

Nequiquam seros exercet noctua cantus.
Apparet liquido sublimis in aëre Nisus,
Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:
Quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,
Ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras
Insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.
Tum liquidas corvi presso ter gutture voces
Aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis,
Nescio qua praeter solitum dulcedine laeti,
Inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis
Progeniem parvam dulcisque revisere nidos:
Haud, equidem credo, quia sit divinitus illis

405

410

415

Ingenium aut rerum fato prudentia maior;

Verum, ubi tempestas et caeli mobilis umor

Mutavere vias et Iuppiter uvidus austris

Denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,

420

Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris,
Et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi.

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
Ordine respicies, numquam te crastina fallet
Hora, neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
Si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber;
At si virgineum suffuderit ore ruborem,

Ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.

425

430

Sin ortu quarto-namque is certissimus auctor-
obtunsis per caelum cornibus ibit,

Pura neque
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo

Exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt,
Votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens, et cum se condet in undas,
Signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
Et quae mane refert, et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orbe,
Suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
Diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
Heu, male tum mitis defendet pampinus uvas:
Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,

435

440

445

450

Profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
Ipsius in voltu varios errare colores:

Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
Sin maculae incipient rutilo immiscerier igni,
Omnia tum pariter vento nimbisque videbis
Fervere. Non illa quisquam me nocte per altum
Ire, neque a terra moneat convellere funem.

455

At si, cum referetque diem condetque relatum,
Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis,
Et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique, quid vesper serus vehat, unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,
Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
Audeat? Ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

460

465

Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
Obscenaeque canes, importunaeque volucres
Signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania caelo

Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis
Ingens, et simulacra modis pallentia miris

470

475

Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutae-
Infandum!—sistunt amnes, terraeque dehiscunt,

Et maestum inlacrimat templis ebur, aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vertice silvas

48C

Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnis

Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibrae apparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit, et altae
Per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
'Non alias caelo ceciderunt plura sereno
Fulgura, nec diri totiens arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;

Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra robigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
Ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;

485

490

495

500

Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos;

Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,

505

Tam multae scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
Vicinae ruptis inter se legibus urbes

Arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe ;
Ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

510

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli :
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris—
Huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis:
Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae
Sponte sua veniunt camposque et flumina late
Curva tenent, ut molle siler, lentaeque genestae,
Populus et glauca canentia fronde salicta;
Pars autem posito surgunt de semine, ut altae
Castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet
Aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva,

Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subicit umbra.

Hos natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »