Muta metu terram genibus submissa petebat: Nec miseræ prodesse in tali tempore quibat, Quod patrio princeps donârat nomine regem: Nam sublata virûm manibus tremebundaque ad aras Deducta est, non ut, solenni more sacrorum Perfecto, posset claro comitari hymenæo, Sed casta inceste nubendi tempore in ipso Hostia concideret mactatu mosta parentis, Exitus ut classi felix faustusque daretur. Tantum relligio potuit suadere malorum.
Tutemet a nobis jam quovis tempore vatum Terriloquis victus dictis desciscere quæres? Quippe etenim quam multa tibi jam fingere possum Somnia, quæ vitæ rationes vertere possint, Fortunasque tuas omneis turbare timore? Et merito: nam si certam finem esse viderent Ærumnarum homines, aliqua ratione valerent Relligionibus, atque minis obsistere vatum : Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, Æternas quoniam pœnas in morte timendum. Ignoratur enim quæ sit natura animaï, Nata sit, an, contra, nascentibus insinuetur, Et simul intereat nobiscum morte dirempta, An tenebras Orci visat, vastasque lacunas, An pecudes alias divinitus insinuet se; Ennius ut noster cecinit, qui primus amœno
Detulit ex Helicone perenni frunde coronam, Per genteis Italas hominum quæ clara clueret. Etsi præterea tamen esse Acherusia templa Ennius æternis exponit versibus, edens,
Quo neque permanent animæ neque corpora nostra, Sed quædam simulacra modis pallentia miris ; Unde sibi exortam semper-florentis Homeri Commemorat speciem, lacrumas effundere salsas Cœpisse, et rerum naturam expandere dictis. Quapropter bene, cum, superis de rebus habenda Nobis est ratio, solis lunæque meatus
Qua fiant ratione, et qua vi quæque genantur In terris; tum, cum primis, ratione sagaci Unde anima atque animi constet natura, videndum; Et quæ res nobis vigilantibus obvia menteis Terrificet, morbo adfectis, somnoque sepultis, Cernere uti videamur eos, audireque coram, Morte obita quorum tellus amplectitur ossa. Nec me animi fallit, Graiorum obscura reperta Difficile inlustrare Latinis versibus esse,
(Multa novis verbis præsertim quom sit agendum) Propter egestatem linguæ, et rerum novitatem : Sed tua me virtus tamen, et sperata voluptas Suavis amicitiæ, quemvis efferre laborem Suadet, et inducit nocteis vigilare serenas,
Quærentem dictis quibus, et quo carmine demum
Clara tuæ possim præpandere lumina menti, Res quibus occultas penitus convisere possis.
Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est Non radii solis, neque lucida tela diei Discutiant, sed naturæ species, ratioque: Principium hinc cujus nobis exordia sumet; NULLAM REM E NIHILO GIGNI DIVINITUS UNQUAM, Quippe ita formido mortaleis continet omneis, Quod multa in terris fieri cœloque tuentur, Quorum operum causas nulla ratione videre Possunt, ac fieri divino numine rentur. Quas ob res, ubi viderimus nil posse creari De nihilo, tum, quod sequimur, jam rectius inde Perspiciemus, ut unde queat res quæque creari, Et quo quæque modo fiant opera sine divôm.
Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus Omne genus nasci posset; nil semine egeret: E mare primum homines, e terra posset oriri Squammigerum genus et volucres; erumpere cœlo Armenta atque aliæ pecudes: genus omne ferarum Incerto partu culta, ac deserta teneret:
Nec fructus iidem arboribus constare solerent, Sed mutarentur: ferre omnes omnia possent. Quippe, ubi non essent genitalia corpora quoique, Quî posset mater rebus consistere certa?
At nunc seminibus quia certis quidque creatur,
Inde enascitur, atque oras in luminis exit, Materies ubi inest cujusque et corpora prima : Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, Quod certis in rebus inest secreta facultas.
Præterea, cur vere rosam, frumenta calore, Viteis auctumno fundi sudante videmus : Si non, certa suo quia tempore semina rerum Cum confluxerunt, patefit quodcunque creatur, Dum tempestates adsunt, et vivida tellus Tuto res teneras effert in luminis oras? Quod si de nihilo fierent, subito exorerentur Incerto spatio, atque alienis partibus anni: Quippe ubi nulla forent primordia, quæ genitali Concilio possent arceri tempore iniquo.
Nec porro augendis rebus spatio foret usus Seminis ad coitum, e nihilo si crescere possent. Nam fierent juvenes subito ex infantibus parvis ; E terraque exorta repente arbusta salirent. Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando Paullatim crescunt (ut par est) semine certo, Crescendoque genus servant; ut noscere possis Quæque sua de materia grandescere, alique.
Huc accedit uti sine certis imbribus anni Lætificos nequeat fœtus submittere tellus ; Nec porro secreta cibo natura animantum Propagare genus possit, vitamque tueri :
Ut potius multis communia corpora rebus Multa putes esse, ut verbis elementa videmus, Quam sine principiis ullam rem existere posse.
Denique cur homines tantos natura parare Non potuit, pedibus qui pontum per vada possent Transire, et magnos manibus divellere monteis, Multaque vivendo vitalia vincere sæcla :
Si non materies quia rebus reddita certa est Gignundis, e qua constat quid possit oriri? NIL igitur fieri de NILO posse fatendum est : Semine quando opus est rebus, quo quæque creatæ Aëris in teneras possint proferrier auras.
Postremo quoniam incultis præstare videmus Culta loca, et manibus melioreis reddere fœtus; Esse videlicet in terris primordia rerum, Quæ nos, fœcundas vertentes vomere glebas, Terraïque solum subigentes, cimus ad ortus. Quod si nulla forent, nostro sine quæque labore Sponte sua multo fieri meliora videres.
Huc accedit, uti quidque in sua corpora rursum Dissolvat natura, neque ad nihilum interimat res. Nam, si quid mortale e cunctis partibus esset, Ex oculis res quæque repente erepta periret; Nulla vi foret usus enim, quæ partibus ejus Discidium parere, et nexus exsolvere posset. Quod nunc, æterno quia constant semine quæque,
« ForrigeFortsæt » |