Sed magis ut merito possis eventa vocare
Corporum, atque loci, res in quo quæque gerantur. Corpora sunt porro partim primordia rerum, Partim concilio quæ constant principiorum. Sed quæ sunt rerum primordia, nulla potest vis Stringere; nam solido vincunt ea corpore demum: Et si difficile esse videtur credere quidquam In rebus solido reperiri corpore posse;
Transit enim fulmen coli per septa domorum, Clamor ut, ac voces: ferrum candescit in igne : Dissiliuntque fero ferventi saxa vapore: Conlabefactatus rigor auri solvitur æstu: Tum glacies æris flamma devicta liquescit: Permanat calor argentum, penetraleque frigus, Quando utrumque, manu retinentes pocula rite, Sensimus, infuso lympharum rore superne: Usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur. Sed quia vera tamen ratio naturaque rerum Cogit, ades, paucis dum versibus expediamus, Esse ea, quæ solido atque æterno corpore constent, Semina quæ rerum, primordiaque esse docemus ; Unde omnis rerum nunc constet summa creata. Principio quoniam duplex natura duarum Dissimilis rerum longe constare reperta est, Corporum atque loci, res in quo quæque geruntur ;
Esse utramque sibi per se, puramque necesse est : Nam quacunque vacat spatium, quod inane vocamus, Corpus ea non est: qua porro cunque tenet se Corpus, ea vacuum nequaquam constat inane. Sunt igitur solida, ac sine inani corpora prima.
Præterea quoniam genitis in rebus inane est, Materiam circum solidam constare necesse est: Nec res ulla potest vera ratione probari Corpore inane suo celare, atque intus habere; Si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. Id porro nihil esse potest nisi materiaï
Concilium, quod inane queat rerum cohibere. Materies igitur solido quæ corpore constat Esse æterna potest, cum cætera dissolvantur. Tum porro si nil esset, quod inane vacaret, Omne foret solidum, nisi contra corpora cæca Essent, quæ loca complerent quæcunque tenerent: Omne, quod est, spatium vacuum constaret inane. Alternis igitur nimirum corpus inani
Distinctum est, quoniam nec plenum naviter extat, Nec porro vacuum: sunt ergo corpora cæca, Quæ spatium pleno possint distinguere inane.
Нӕс neque dissolvi plagis extrinsecus icta Possunt; nec porro penitus penetrata retexi ; Nec ratione queunt alia tentata labare :
Id quod jam supera tibi paullo ostendimus ante.
Nam neque conlidi sine inani posse videtur Quidquam, nec frangi, nec findi in bina secando; Nec capere humorem, neque item manabile frigus, Nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. Et quam quæque magis cohibet res intus inane, Tam magis his rebus penitus tentata labascit. Ergo, si solida, ac sine inani corpora prima Sunt, ita uti docui, sint hæc æterna necesse est. Præterea, nisi materies æterna fuisset,
Antehac ad nihilum penitus res quæque redissent, De nihiloque renata forent quæcunque videmus. At quoniam supera docui nil posse creari
De nihilo, neque quod genitum est ad nil revocari; Esse immortali primordia corpore debent, Dissolvi quo quæque supremo tempore possint ; Materies ut suppeditet rebus reparandis. Sunt igitur solida primordia simplicitate, Nec ratione queunt alia servata per ævom Ex infinito jam tempore res reparare.
Denique, si nullam finem natura parasset Frangendis rebus, jam corpora materiaï Usque redacta forent, ævo frangente priore, Ut nihil ex illis a certo tempore posset Conceptum, summum ætatis pervadere florem : Nam quidvis citius dissolvi posse videmus, Quam rursus refici. Quapropter longa diei
Infinita ætas anteacti temporis omnis
Quod fregisset adhuc, disturbans, dissolvensque, Nunquam reliqüo reparari tempore posset:
At nunc nimirum frangendi reddita finis Certa manet; quoniam refici rem quamque videmus, Et finita simul generatim tempora rebus Stare, quibus possint ævi contingere florem. Huc accedit, uti solidissima materiaï
Corpora cum constant, possint tamen omnia reddi Mollia, quæ fiant, aër, aqua, terra, vapores, Quo pacto fiant, et qua vi cunque genantur, Admistum quoniam semel est in rebus inane. At contra, si mollia sint primordia rerum, Unde queant validi silices, ferrumque creari, Non poterit ratio reddi: nam funditus omnis Principio fundamenti natura carebit. Sunt igitur solida pollentia simplicitate, Quorum condenso magis omnia conciliatu Arctari possunt, validasque ostendere vireis. Denique jam quoniam generatim reddita finis Crescendi rebus constat, vitamque tuendi, Et quid quæque queant per foedera naturaï, Quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat; Nec commutatur quidquam, quin omnia constant Usque adeo, variæ volucres ut in ordine cunctæ Ostendant maculas generaleis corpori inesse;
Immutabile materiæ quoque corpus habere Debent nimirum. Nam si primordia rerum Commutari aliqua possent ratione revicta, Incertum quoque jam constet, quid possit oriri, Quid nequeat; finita potestas denique quoique Quanam sit ratione, atque alte terminus hærens; Nec toties possent generatim sæcla referre Naturam, motus, victum, moresque parentum.
Tum porro, quoniam extremum quojusque cacumen Corporis est aliquod, nostri quod cernere sensus Jam nequeunt; id nimirum sine partibus exstat, Et minima constat natura; nec fuit unquam Per se secretum, neque posthac esse valebit; Alterius quoniam est ipsum pars, primaque, et ima: Inde aliæ, atque aliæ similes ex ordine partes Agmine condenso naturam corporis explent. Quæ quoniam per se nequeunt constare, necesse est Hærere, ut nequeant ulla ratione revelli. Sunt igitur solida primordia simplicitate, Quæ minimis stipata cohærent partibus arcte; Non ex ullorum conventu conciliata,
Sed magis æterna pollentia simplicitate :
Unde neque avelli quidquam, neque deminui jam Concedit natura, reservans semina rebus.
Præterea, nisi erit minimum, parvissima quæque Corpora constabunt ex partibus infinitis :
« ForrigeFortsæt » |