Sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, Quod subeant; at qua possint, via nulla videtur : Haud igitur faciunt animæ sibi corpora et artus. Nec tamen est ut jam perfectis insinuentur Corporibus: neque enim poterunt subtiliter esse Connexæ; neque consensu contagia fient. Denique cur acris violentia triste leonum Seminium sequitur; dolus volpibus, et fuga cervis A patribus datur, et patrius pavor incitat artus? Et jam cætera de genere hoc, cur omnia membris Ex ineunte ævo ingenerascunt, inque genuntur, Si non certa suo quia semine seminioque Vis animi pariter crescit cum corpore toto? Quod si immortalis foret, et mutare soleret Corpora, permistis animantes moribus essent: Effugeret canis Hyrcano de semine sæpe Cornigeri incursum cervi, tremeretque per auras Aëris accipiter fugiens veniente columba : Desiperent homines, saperent fera sæcla ferarum. Illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt, Immortalem animam mutato corpore flecti. Quod mutatur enim, dissolvitur: interit ergo. Trajiciuntur enim partes, atque ordine migrant: Quare dissolvi quoque debent posse per artus, Denique ut intereant una cum corpore cunctæ. Sin animas hominum dicent in corpora semper
lre humana, tamen quæram cur e sapienti
Stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus; Nec tam doctus equæ pullus quam fortis equi vis: Si non certa suo quia semine seminioque
Vis animi pariter crescit cum corpore toto. Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem Confugiant; quod si jam fit, fateare necesse est Mortalem esse animam, quoniam mutata per artus Tantopere amittit vitam sensumque priorem.
Quove modo poterit pariter cum corpore quoque Confirmata cupitum ætatis tangere florem Vis animi, nisi erit consors in origine prima? Quidve foras sibi vult membris exire senectis? An metuit conclusa manere in corpore putri? Et domus ætatis spatio ne fessa vetusto Obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
Denique connubia ad Veneris, partusque ferarum Esse animas præsto, deridiculum esse videtur; Et spectare immortaleis mortalia membra Innumero numero, certareque præproperanter Inter se quæ prima potissimaque insinuetur : Si non forte ita sunt animarum fœdera pacta, Ut, quæ prima volans advenerit, insinuetur Prima, neque inter se contendant viribus hilum. Denique in æthere non arbor, non æquore in alto Nubes esse queunt, nec pisces vivere in arvis,
Nec cruor in lignis, nec saxis succus inesse ; Certum ac dispositum est ubi quidquid crescat et insit: Sic animi natura nequit sine corpore oriri Sola, neque a nervis et sanguine longius esse. Hoc si posset enim, multo prius ipsa animi vis In capite, aut humeris, aut imis calcibus esse Posset, et innasci quavis in parte soleret :
Tandem in eodem homine, atque in eodem vase
Quod quoniam in nostro quoque constat corpore certum Dispositumque videtur ubi esse et crescere possit Seorsum anima, atque animus; tanto magis inficiandum Totum posse extra corpus durare genique. Quare, corpus ubi interiit, periisse necesse est Confiteare animam distractam in corpore toto.
Quippe etenim mortale æterno jungere, et una Consentire putare, et fungi mutua posse, Desipere est: quid enim diversius esse putandum est, Aut magis inter se disjunctum discrepitansque, Quam, mortale quod est, immortali atque perenni Junctum, in concilio savas tolerare procellas?
Præterea, quæcunque manent æterna, necesse est, Aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus, Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat arctas Dissociare intus parteis; ut materiaï
Corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante;
Aut ideo durare ætatem posse per omnem, Plagarum quia sunt expertia, sicut inane est ; Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum: Aut ideo, quia nulla loci sit copia circum, Quo quasi res possint discedere dissoluïque ; Sicut summarum summa est æterna, neque extra Quis locus est quo diffugiat ; neque corpora sunt quæ Possint incidere, et valida dissolvere plaga : At neque (uti docui) solido cum corpore mentis Natura est, quoniam admistum est in rebus inane : Nec tamen est ut inane : neque autem corpora desunt, Ex infinito quæ possint forte coorta
Proruere hanc mentis violento turbine molem, Aut aliam quamvis cladem importare pericli : Nec porro natura loci, spatiumque profundi Deficit, exspergi quo possit vis animaï, Aut alia quavis possit vi pulsa perire : Haud igitur lethi præclusa est janua menti. Quod si forte ideo magis immortalis habenda est, Quod lethalibus ab rebus munita tenetur; Aut quia non veniunt omnino aliena salutis; Aut quia quæ veniunt, aliqua ratione recedunt Pulsa prius, quam, quid noceant, sentire queamus: Scilicet a vera longe ratione remotum ext
Præter enim quam quod morbis tum corporà agrit,
Advenit id, quod eam de rebus sæpe futuris Macerat, inque metu male habet, curisque fatigat: Præteritisque admissa annis peccata remordent. Adde furorem animi proprium, atque oblivia rerum, Adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
Nil igitur mors est, ad nos neque pertinet hilum, Quandoquidem natura animi mortalis habetur : Et velut anteacto nil tempore sensimus ægri, Ad confligendum venientibus undique Pœnis; Omnia quom belli trepido concussa tumultu Horrida contremuere sub altis ætheris auris ; In dubioque fuit sub utrorum regna cadendum Omnibus humanis esset, terraque marique : Sic ubi non erimus, quom corporis atque animaï Discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, Scilicet haud nobis quidquam, qui non erimus tum, Accidere omnino poterit, sensumque movere : Non si terra mari miscebitur, et mare cœlo.
Et si jam nostro sentit de corpore postquam Distracta est animi natura animæque potestas: Nil tamen hoc ad nos, qui cœtu conjugioque Corporis atque animæ consistimus uniter apti. Nec, si materiam nostram conlegerit ætas Post obitum, rursumque redegerit ut sita nunc est, Atque iterum nobis fuerint data lumina vitæ,
« ForrigeFortsæt » |