Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

35

Cur facunda parum decoro

Inter verba cadit lingua silentio?

Nocturnis ego somniis

Jam captum teneo: jam volucrem sequor

per gramina Martii

Te

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

40

24 Mixtis Ven. Bentl. Jan.-37 Sic primae edd. MSS. Bentl. &c. Te ego Lamb. Torr. Ven. Chab. Non male, opinor: quia sic singulis somnii partibus additur Te. Z.

tiana. B. Mihi propter alternationem vocalium maxime placet lectio primarum Landini editionum, lyraeque et Berecyntiae, &c. G.

24 Carminibus modo pro modis Musicis. 25 Bis die, mane scilicet et vespere, quibus temporibus Veteres orientia et cadentia sidera salutabant. B. Observa choros puerorum et puellarum, ut in sacris aliis. G.

27 Veteres etiam ob candorem pedum laudabantur, quia nudis pedibus incedebant. Sic et Anacreon; X' d λsunómus 'Ogiens. B. Sic ἀργυρόπεζα Thetis Homero, G.

28 Salium pro Saliorum. Vet. Schol. Quatient modo pro ferient. B. Ter quatere bumum est tripudiare, ut in equis tripedare. G.

30 Animi, amoris. Z.

34 Rara; ac si furtim laberetur lacrimula ; quod ostendebat lentorem amoris. B. Sed cum me ab amore jam esse alienum modo dixerim: cur mihi invito lacrima exprimitur? cur, &c. et recenset alia summi amoris et desiderii indicia. Z.

35 Parum decoro dicit ob aetatem.

36 Cadit lingua, cum in medio sermone vox subito intercipitur. Incipit effari mediaque in voce resistit.

40 Dure, inflexibilis. Vet. Schol.

Volubiles dicit aquas Tiberis: nam post campestria exercitia natabant, ut supra dictum est.

[ocr errors]

ODE II. *

AD ANTONIUM IULUM.

Iulus Antonius Triumviri (ex Fulvia) filius Octaviaeque privignus rogarat Horatium, Pindarica quaedam in Sicambricam Augusti Victoriam conscriberet ; cui rei dum simulat se minus idoneum, atque ipsum Antonium id melius praestare posse affirmat, Pindarum nihilominus ipsum sublimitate superat.

[blocks in formation]

1 Iulus Antonii hujus cognomen: ostendit et illustrat Reimar. ad Dio. 54. 26. t. Ne nos turbet Harduinus, qui audacter negat, nomen hoc vel cognomen usquam legi. Utrum in duo versiculos distrahi nomen voluerit Horatius, N. L. nisi quod Graecissat. G.

2 Ceratis ope; h. e, Periculum suae existimationis incurret. Vet. Schol.

S Antiqua vitra sunt etiam adhuc coerulei coloris.

5 Monte decurrens; Significat eum in dicendo

citum et sensibus abundantem. Vet. Schol.

9 Laurea Apollinari; Credo eum habuisse in animo Certamen gymnicum in honorem Apollinis ab Augusto institutum, quo victores oetae lauro coronabantur.

5

10

15

10-Nova; Dixeris egregie notum si callida verbum Reddiderit junctura novum. A. P. 47. B. Dithyrambus quasi Διὰ θριάμβε, Carmen Libero Patri proprium.

11 Numeris jam posuit pro Rhythmis: nam Dithyrambica Rhythmis constabant, non metris. Rhythmi autem (auctore Quintiliano) neque finem habent certum, nec ullam in contextu varietatem ; sed qua coeperunt sublatione ad depositionem usque decurrunt. In bis, Lex pedum non quaeritur, aut syllabarum, sed acquali sono vecis Dithyrambi et aequali Rhythma cantantur. Sic enim legendus est Vet. Schol. Ejusmodi erant etiam Hebraeorum Psalmi. B. Vid. quae disputamus ad Quint. 9. 4. 45. sq. G.

13 Deos dixit propter Pacanas Pindari, Rege

Sive, quos Elea domum reducit

Palma coelestes, pugilemve equumve
Dicit, et centum potiore signis
Munere donat:

Flebili sponsae juvenemve raptum
Plorat, et vires animumque mores-
que aureos educit in astra, nigro-
que invidet Orco.

Multa Dircaeum levat aura cycnum,
Tendit, Antoni, quoties in altos
Nubium tractus. Ego, apis Matinae
More modoque

Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum, circa nemus uvidique

Tiburis ripas operosa parvus

Carmina fingo.

Concines majore Poëta plectro

Caesarem, quandoque trahet feroces

23 Deducit Ven. Glar.-26 Quotiens Bent!-31 Pro ripas Bentl. conj. rivos. Vid. ad 3.

26. 13.

[blocks in formation]

propter 'Eynauia, quia inter Olympionicas laudavit Hieronem Regem Siciliae. Vet. Schol.

Laudavit etiam Herculem, sive Ixionem et Piritboum, qui occiderunt Centauros. Vet. Schol. 16 Bellerophontem laudatum commemorat in Chi

maera. Vet. Sch. B. V. ad Car. 1. 27. extr. G.

17 Sive, quos Elea; Castori quoque et Polluci laudes dixit, qui pugilatu et equorum cursu florue

runt. Vet. Schol.
18 Coelestes; non solum Castor et Pollux
consecrabantur, sed et caeteri Olympionicae, ut
superius ostendimus. B. Equum concoquere
hic non potest Harduinus. Scilicet neque Ho-
ratii putat esse illud A. P. 84. Et pugilem vice
torem, et equum certamine primum. Non cogi-
tabat, equorum in his certaminibus esse partes
ita magnas, ut mirum non sit, eos potissimum
celebrari. G.

20 Munere, carmine, quod munus praestat multis statuis, quae victoribus ludorum poni solent. Z.

21 Flebili sponsae, Etiam in Epitaphiis Pind 2rum significat magnum. Vet. Schol. B. Sive epicedio celebrat juvenem morte acerba ereptum sponsae tristi, et adeo hujus vires corporis, animi fortitudinem et sanctitatem morem summis tollit laudibus vindicatque ab oblivione. Z.

23 Cum Landino, Lambini MSS. et Cruquio educit reposui pro reducit, quod et Stephano placuisse video. B. Aureos mores saeculo aureo dignos. G.

24 Invidet rádos et motum addit sententiae. Poterat subtrabit dicere, vel eripit: sed illud longe potentius. G.

25 Thebanus est Pindarus: Dirce fons nobilis prope Thebas. G. Multa levat aura, alte tollit aura, volat sublimis. Z. 26 Antonium alloquitur volentem Pindarum imitari. Vet. Schol.

27 Se api contulit pro parvitate. Vet. Schol. Bene etiam Matinae posuit, quia et ipse erat Appulus.

28 More, quia binc inde: modo quia paucula collegerat.

30 Plurimum ad laborem refero, ut pingatur sedulitas apiculae. Bentleius ad nemus. G.

31 Ripas maluli hic, puto, quam rives quia apes ripas et viridia sectantur non rivos. G.

Bene intulit operosa, cum ante posuerat per plurimum laborem.

32 Bene fingo de api: nam apes fingunt ceras.

33 Concines modo pro concinere poteris.
Ac si negaret se esse Poetam, Antonium Poe-

[blocks in formation]

35 Clivom Bentl.-26 Sygambros Bentl. cf. infra 41. 36.-45 Loquor Bentl. ex codd.-49 Teque MSS. apud Bentl.et coll. Sax. it. Brod. et Lamb. Duxque dum procedit conj. Heins. Isque dum procedit conj. Bentl. Tumque dum procedit conj. Gun. et San.

tam dicit. Julius Antonius Heroico Metro Diomedeos duodecim libros scripsit egregios. Vet. Sch. 34 Feroces; Centuriones Romanos crucibus defixere. Vet. Schol. B. Quandoque, cum.

35 Sacer clivus Sacrae viae adhaerebat: Sacra autem via ibatur ad Capitolium.

50

45 Siquid loquar; Sub fuga arrogantiae beet loquitur. Vet. Schol.

48 Non seipsum dicit felicem (quod putavit Interpres Gallicus) sed solem sive diem.

49 Cogor etiam a Compilatore Veteris Scholiastae hoc in loco discedere. Neque enim sen 36 Sive Sicambros scribas, sive Sycambros tio eum alloqui Triumphum, sed ipsum Antotantundem est: neque enim olim eodem mo- nium. Significare vult se in medio plebeculae, do scribebantur barbarica gentium vocabula. ut pauperculum decuit, cantaturum, lo triumHi sunt qui postea, excusso scilicet Romanorum phe! dum Antonius vir magnus in ipso triumjugo, Francos se appellaverunt. B. Est sine pho inter primos procederet. Mirum in mo dubio causa aliqua, cur Sicambros apud Plinium dum hic torquetur eruditissimus Bentleius, et desideramus. Sed inde argumentari contra sin- tandem suo de ingenio Tuque dum procedis, facit, ceritatem Horatii, certeris Harduini simile est. Isque dum procedit, neque video causam. B. Motus Sicambrorum a Druso compressos in Recte sane Antonius pars familiae Augustae A. V. 742. confert Dio 54. 32. In haec tem- proxime currum sequitur: Horatius in turba pora odas libri quarti, quae quidem characteraadstans, vel de fenestra, acclamat Augusto ef temporis habent, incidere, Bentleio observatum Triumpho. G. est. G.

Io contractum est ex lao: eratque Bacchi nomen, et Juvenem significabat, unde et verMan-bum 'laivuv pro juvenescere. Quin et Britannis hujus Insulae Aboriginibus, Iau [vel Iou], et Jovem et Juvenem significat, neque aliud Graecis Kéges, quam Latinis Liber, h. e. THE SON; quem Apollinis Clarii Oraculum (auctore Ma

43 Bene impetrato propter vota. 34 Litibus orbum, ob indictum justitium. cinellus. B. Justitium in luctu et re male gesta proprie indicitur: ac nescio an usus sit hujus nominis, ubi propter supplicationem, ludos, tri. umphum, forum caret litibus. G.

Te decem tauri totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus, relicta
Matre, qui largis juvenescit herbis
In mea vota,

Fronte curvatos imitatus ignes
Tertium Lunae referentis ortum,
Qua notam duxit, niveus videri,
Caetera fulvus.

55

60

ODE III.

AD MELPOMENEN.

Horatius amabili furore captus magnifica et incredibilia de se arteque sua tanquam plane extra corpus suum locutus: ad finem ad se reversus, quo evitet vultuosorum invidiam, apponit nonnihil ridiculi. (Judicium Scaligeri de hac Ode vid. ad III. 9. 1.)

METRUM PRIMO VERSU GLYCONICUM, ET ALTERO CHORIAMBICUM ASCLEPIADEUM.

QUEM tu Melpomene semel

Nascentem placido lumine videris, Illum non labor Isthmius

Clarabit pugilem,, non equus impiger Curru ducet Achaico

Victorem neque res bellica Deliis

crobio) a law, h. e. tenerum Iao, appellavit. Quid quod et Deus Lunus Aegyptiis erat 'I. Triumphus Graecis 9giuos Bacchi erat pompa a Igía et àμcain. Ascendebant enim in arcem aliquam ferulas cum thriis manibus gestantes, imo et saltantes. Erant autem tbria vitium, ficuum atque hederarum folia thyrsis circumvoluta: nam hae arbores ob trimembria folia in tutela Priapi sive Solis erant, ut supra ostendi

mus 2. 19. 8.

54 Solvet, obligabant se Chirographo suo qui vota suscipiebant.

55 Juvenescit; h. e. incipit fieri juvencus: alias juvenescere lascivire est. B. Juvenescit in vota Horatii, adolescit, ut idoneus fiat hostiae votivae. G.

58 Multi Codices pessime legunt orbem pro ertum. B. Sensus est: praeditus in fronte nota alba, referente speciem tertiae lunae: reliquum corpus est coloris fulvi. Z.

5

59 Qua notam : hujusmodi erat Europae Taurus, auctore Moscho. Aegyptiis flavus color Typhonius erat et exsecrabilis; Graecis autem omnium pulcherrimus.

60 Fulvus, color est de rufo atque viridi mixtus. Mancinellus.

ODE III.

2 Proverbiali Elocutione dicimus placidis oculis videre, et sentio cum Landino de Genesi agi. Est etiam 9s in particula Tu; familia. riter enim compellat eam, ut amicus amicam. Superius ostendimus videre dici frequenter pro aspicere. B. Audirem Landinum, si esset sidus Melpomenes aut Musarum, sub quo nasci aliquis dici posset. Nunc puto simpliciter intelligendum de ingenio poetico, ut Minerva de alia habilitate Fundus est Hesiod. Theog. 82. sq. ubi Musae quem regem respiciunt, illi eloquentiam et auctoritatem praestant. G.

« ForrigeFortsæt »