Billeder på siden
PDF
ePub

Hac te merentem, Bacche pater, tuæ
Vexere tigres, indocili jugum

Collo trahentes: hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit;

Gratum elocuta consiliantibus

Junone Divis: Ilion, Ilion

15

roseo nectar potat. Ista clarum te, Liber pater, traxere tuæ tigres indomita cervice jugum ferentes. Per istam Romulus Martis equis effugit Inferos, Junone apud Deos consilium habentes dicente rem jucundam: Funestus (dixit) et flagitiosus ar

Lipss. 1. et 3. a m. pr. Dess. 2. Helmst. Brod. Venett. Asc. Heins. Sivr. Probant et Masson. vit. H. p. 168. Klotz. lectt. Ven. p. 284. Negant VV, DD. posse Augustum, si vel maxime jam Deus sit, simul in terra præsentem versari, eodemque tempore in cœlo accumbere; quod et Harduinus male ferebat. Præstat bibit et sensus elegantia, et auctoritate. Sic enim Porphyr. optimi plurimi ap. Lamb. et Cruq. omnes Torrentii, Bentl. Regin. Battel. et Bodl. 1.2. Pulm. Hunn. Gemblac. 1. et Diesth. Helmst. Mentel. Fran. Lips. 2. 4. it. 1. et 3. a m. s. Harl. 1. 3. 6. Altt. Locher. Basill. it. Lamb. Cruq. Torr. Fabric. T. Fab. Rutg. Steph. Bentl. Baxt. Jon. Cun. San. Jani, Bipont. Mitsch. Wetzel. Comb. Wakef. et Kidd. Vid. Heyn. ad Virg. Æn. 1. 590.-16 Patris equis ant. cod. Barthii, Advers. XXXIX. 9. cui valde arridet, nec minus Bentleio et Gesnero. Est omnino exquisitius, inquit Jani. Putat Bentl. sic et legisse Comment. Cruquii, dum ascribat: Patria virtute.'-17 Withof. conj. Gratum e. conciliantibus, h. e. conciliare conanti

NOTE

13 Hac te merentem, Bacche, &c.] Ista pariter virtute clarus, o Bacche, meruisti divinos honores, ferasque intractabiles ad currum tuum junxisti, ac numine tuo domitas jugum ferre docuisti natura sua indociles. Tigres ebriosorum feritatem optime designant: unde iis Bacchi currum trahi dixere; seu quod nullum sit tam ferox ingenium, quod non vino mansuescat et cicuretur.

15 Hac Quirinus Martis equis Acheronta fugit] Romulus etiam virtute bellica insignis, veluti Martis patris sui equis invectus ad Superos evasit, adeoque infernales effugit lacus. Vide Cic. de Legib. 1. n. 3. Ovid. Fast. II. Fit fuga: Rex patriis astra petebat equis....Quirites Thura ferant placentque novum pia turba Quirinum...Templa Deo fiunt: collis quoque dictus ab illo.'

Delph. et Var. Clas.

17 Gratum elocuta consiliantibus Junone Divis] Junone in Deorum consilio elocuta rem Marti aliisque gratam: scilicet non prohibere se quominus immortalibus accenseatur Romulus, quod graves iras adversus Trojanos eorumque posteros Paridis causa dudum conceptas ipsa ex animo jam deposuerat.

Consiliantibus] Deliberantibus de recipiendo in cœlum Romulo, deque fato Imperii Romani. Cic. ad Attic. xv. 10. Difficili ad consiliandum legatione.' Tacit. Histor. 11. Rediere omnes Bononiam consiliaturi.'

18 Ilion, Ilion] Motum animi gravem indicat geminatio vocis, veteremque iram exprimit. Porro sicut a Troë Rege Troja et Troas, sic ab Ilo ejus filio Ilium et Ilienses nomen sortiti sunt: cum hic eam ampliasset urbem, quam priores condiderant reHorat. 2 B

Fatalis incestusque judex,

Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit Deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castæque damnatum Minervæ

Cum populo et duce fraudulento.

Jam nec Lacænæ splendet adulteræ

20

225

biter, et barbara fæmina in favillas redegit Trojam, mihi et pudicæ Palladi cum plebe et rege fallaci addictam, ex quo tempore Laomedon numina defraudavit promisso stipendio. Non amplius macha Lacedæmoniæ fulget hospes infamis; neque

bus np. Romulum Junoni, improbante Jani. Ita tamen Lips. 4.-21 Lips. 4. ex quo deseruit. Sanad. parenthesi inclusit: exquo... Laomedon.-22 Laumedon var. lect. ap. Jani.-24 Glarean. in edit. Henricop. Basil, 1580. emend. damnatam, quia et 'Ilios:' et sic Cuning. et Sanad. malit et sic Bentl. (non laudato Glarean.) quia ambiguum alias sit, utrum ad pulverem, an ad Ìlion pertineat.-25 Lacena, Lacana variantes ap. Jani.-27 Lips. 3. pugnantes

ges aut exornarant.

NOTE

19 Fatalis incestusque judex, &c.] Ilium, inquit Juno, perdidit Paris inter Deas de pulchritudine contendentes malo suo patriæque fato ju dex electus, cum, Junone et Minerva posthabitis, Veneri primas detulit.

Incestus] Qui Helenam Menelai conjugem, violata hospitii sanctitate, rapuit. Vide 1. Od. 15.

20 Et mulier peregrina vertit In pulverem] Helena Spartana a Paride e Græcia in Phrygiam abducta in causa fuit cur Græci injuriam ulturi conju. rarint in Trojanos, Trojamque decennali bello captam ferro flammaque devastarint. Vide Senec. Trag. Troad.

21 Ex quo Laomedon, &c.] Hic declaratur prima excidii Trojani origo, nimirum fraus Laomedontis patris Priami. Is enim, Trojæ muros ædificans, Neptuni et Apollinis opera usus eos mercede pacta defraudavit. Quo Jupiter offensus regni istius perniciem et ruinam sanxit. Tam notæ fabulæ dedit locum quod Rex ille, cum exstruendis urbi muris vel repa

randis pecunia deesset, Deorum istorum thesauros et ornamenta templi, vel in hoc depositam pecuniam accepit, repositurum sacramento se obligans. Quod tamen postea minime præstitit. Homer. Iliad. . paulo ante finem.

22 Mihi Castæque damnatum Minervæ, &c.] Addictum, damnatum, traditum ad quamcumque perniciem in ultionem injuriæ judicio Paridis nobis illatæ. Loquitur Horatius ex more Romanorum, debitores, qui non erant solvendo, creditoribus obnoxios facere, addicere, tradere consueto

rum.

24 Cum populo et duce fraudulento] Apud Homerum Iliad. mox cit. Neptunus Apollini exprobrat, quod pro Trojanis fœdifragis militet, immemor superbiæ et injuriæ Laomedontis, qui, locatæ in annum operæ pactam mercedem nedum persolveret, etiam minas sibi Diis intentarat. Virgil. Æneid. v. 810. Cuperem cum vertere ab imo Structa meis manibus perjuræ mœnia Trojæ.'

25 Jam nec Lacana splendet, &c.]

Famosus hospes, nec Priami domus

Perjura pugnaces Achivos
Hectoreis opibus refringit;

Nostrisque ductum seditionibus

Bellum resedit; protinus et graves
Iras, et invisum nepotem,

Troica quem peperit sacerdos,

Marti redonabo. Illum ego lucidas

30

Priami gens fraudulenta Græcos feroces expugnat viribus Hectoris: quievitque bellum nostris discordiis protractum. Ergo etiam deinceps grandes inimicitias, et nepotem odiosum, quem genuit sacrificula Trojana, Marti remittam. Hunc ego

[ocr errors]

Achivos, improbante Jani.-29 Auctumque nostris quidam ap. Steph. Diatr. sec. II.-30 Bellum residit membranæ Marcilii, qui præfert. Protinus scribendum alii contendunt: nil sane interest, nisi quod antiquior scriptura est protenus. Distinguendum, ut recte Glarean. aliique viderunt, ante protenus; non post, ut Ascens. Basill. Fabr. alii.' Jani.-32 Troia, ut est in Lips. 3. vult Nic. Heins. ap. Bentl. quemadmodum 1. Od. 6. 14. ubi vid. Var. Lectt. itaque sic edidere Bentl. Cuning. Sanad. Jani, Bipont. Mitsch. Wetzel. Wakef. et Kidd. Wakef. interpungit: Protinus et g. Iras, et i. nepotem, Troia q. p. sacerdos Marti, redonabo: illum, &c. ita annotans: 'De hac constructione,

NOTE

Non vivit amplius Paris, nec jam speciosum ac splendidum Helenæ se ostentat, ut in adulterium pelliciat.

26 Famosus hospes] Impurus. Vide III. Od. 15. 3. Not.

Nec Priami domus, &c.] Nec Trojani Græcis jam repugnant Hectoris fere unius virtute nixi. Vide 11. Od. 4. 10. ibique Not.

29 Nostrisque ductum seditionibus Bellum resedit] Tandemque finitum est illud bellum, quod nostris est discordiis ad annos decem productum et dilatum. Pro Trojanis videlicet stabant Apollo, Mars, Diana, Latona, Venus: pro Græcis autem Neptunus, Mercurius, Vulcanus, Juno, Minerva. Homer. Iliad. Y.

[ocr errors][merged small]

Tuscul. III. Timor animi resedit,' Liv. Postquam iræ resedissent.'

Protinus et graves Iras, &c.] Deinceps igitur condonabo priores inimicitias, et Marti concedam ut in cœlum admittatur Romulus ejus filius, meus vero nepos eo mihi invisus quod e stirpe Trojana sit, matre scilicet Ilia, seu Rhea Numitoris filia Vestæ Sacerdote: Virgil. Æneid. 1. 278. 'donec Regina Sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.' Æneid. VII. 293. 'Heu stirpem invi. sam, et fatis contraria nostris Fata Phrygum!' At cit. mox Æneid. 1. 283. Veneri prædicit Jupiter meliora, et sic spondet: Quin aspera Juno, Quæ mare nunc terrasque metu cœlumque fatigat, Consilia in melius referet; mecumque fovebit Romanos rerum dominos gentemque togatam,' &c.

Inire sedes, ducere nectaris

Succos, et ascribi quietis

Ordinibus patiar Deorum.

Dum longus inter sæviat Ilion
Romamque pontus, qualibet exules
In parte regnanto beati;

Dum Priami Paridisque busto
Insultet armentum, et catulos feræ

35

40

sinam ingredi domicilium splendens, bibere nectareos liquores, atque numinum felici numero accenseri. Dummodo Trojam inter et Romam ingens mare fremat, quacumque in regione imperent fortunati extorres. Modo super sepulcrum Priami et

6

qua nihil tritius, nos agimus in Sylv. Crit. sect. XLVI. fin.'-34 Vulgata lectio, ducere, satis per se bona, ut i. Od. 17. 22. Sed prisca lectio haud dubie discere; quam jam ante oculos habuit Porphyr. explicans: assuescere saporibus nectaris.'' Jani. Item sic Bentleii Græv. Regin. Magdal. a m. pr. Gal. Battel. Bodl. Vigorn. et Colbert. pro var. lect. duo Torr. Mentel. Helmst. Alt. 2. Lips. 3. Venet. 1478. Locher. Sæpius discere et ducere permutata a librarr. Vid. e. g. Claudian. R. P. II. 368. et ibi N. Heins. Timet Bentl. ne discere' includat difficultatem, fastidium, metum. Harl. 1. 4. 6. discere; Delph. Bond. Schrevel. Bentl. Cuning. Sanad. Bipont. Mitsch. Gesn. Zeun. Comb. Wetzel. Wakef. et Kidd. ducere.-37 Lips. 3. et quidam alii ap. Jani, intersæviat, conjuncte.--41 Helmstad. ut catulos.-43 Ingens pro Ful

NOTE

34 Ducere nectaris Succos] Cœlesti cibo potuque, adeoque immortalitate frui: Deorum consortem esse. Apud Pindar. dicitur Tantalus Deorum furatus nectar et ambrosiam, in quibus Dii immortalitatem posuerunt. Vide Lucian. Dial. xxv. cui titul. 'Deorum Concilium ;' ubi facete et lepide nectar et ambrosia deficere dicuntur ob multitudinem bibentium, sic ut mina jam constet sextarius: unde et statuitur animadvertendum in falso ascriptos, et nescio quomodo existimatos Deos.

35 Quietis Ordinibus Deorum] Apud Boëthium Deus stabilis 'Immotusque manens dat cuncta moveri.' Virgil. Æn. Iv. 379. Scilicet is superis labor est: ea cura quietos Solicitat.' Nempe solius divinitatis est quies.

37 Dum longus inter, &c.] Dumme

do Ilium inter et Romam magnum interfluat mare, quo Romani a restituenda Troja, repetendaque vetere patria deterreantur, arceanturque, qualibet in orbis parte sint beati; quin et regnent ac dominentur; at exulent procul a regione et solo patrio.

40 Dum Priami Paridisque busto, &c.] Modo tam deserta sit Trojana terra, ut gramen producat armentis pascendis idoneum, sit et lustrum ferarum, ubi impune illæ catulos eniti et educare queant absque ullo metu. Ea conditione stet Capitolium, Roma floreat, atque nomen, faman Imperiumque ad ultimas extendat oras. Ad Orientem det jura Medis; ad Occidentem Hispanis, qua medius liquor, &c. ad Meridiem, Afris; qua tumidus rigat, &c.

Celent inultæ ; stet Capitolium
Fulgens, triumphatisque possit

Roma ferox dare jura Medis.
Horrenda late nomen in ultimas
Extendat oras; qua medius liquor

Secernit Europen ab Afro,

Qua tumidus rigat arva Nilus :

Aurum irrepertum, et sic melius situm,

45

Paridis greges lasciviant, et belluæ illæsæ fœtus suos abscondant, stabile floreat Capitolium, et Roma bellicosa leges imponat victis Medis. Illa formidabilis procul ad extremas orbis partes famam propaget; sive ubi mare interfusum separat Europam ab Africa; sive ubi Nilus intumescens agros perfundit; generosior contemnendo

gens Alt. 1. quod non improbat Jani.-46 Extendit Brod. qui medius Dess. 2. et unus Bersmanni.-47 Secernet unus Bersmanni.-49 Hos versus 49-52. NOTE

[blocks in formation]

....

luis frequens.... medios Æthiopas secat.... Insulas innumeras spargit. Certis diebus auctu magno per totam spatiatus Ægyptum, fœcundus innatat terræ. Causas incrementi varias prodidere. . . . incipit crescere Luna nova, quæcumque post solstitium est, sensim modiceque Cancrum Sole transeunte, abundantissime autem Leonem. Residit in Virgine, iisdem quibus accrevit modis. In totum autem revocatur intra ripas, in Libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. Justum incrementum est cubitorum sexdecim. Minores aquæ non omnia rigant: ampliores detinent, tardius recedendo. . . . in duodecim cubitis famem sentit Egyptus, in tredecim esurit: quatuordecim cubita hilaritatem afferunt, quindecim securitatem, sexdecim delicias. Maximum incrementum ad hoc ævi fuit cubitorum octodecim. Claudio Principe,' &c. Nili aquas laudant Aristot. Galen. &c. originem nuper inquisivit Isaacus Vossius. De eo multa Herodot. lib. II. Senec. Nat. Qu. lib. IV. Agell. x. 7. &c.

49 Aurum irrepertum, &c.] Ordo

« ForrigeFortsæt »