Billeder på siden
PDF
ePub

Jam te sequetur, (currit enim ferox
Ætas, et illi, quos tibi demserit,

Apponet annos,) jam proterva

Fronte petet Lalage maritum;

Dilecta quantum non Pholoë fugax,
Non Chloris: albo sic humero nitens,
Ut pura nocturno renidet

Luna mari, Gnidiusve Gyges;

15

20

ret post te. Nam properat ætas vehemens: atque illi addet annos quos tibi detraxerit. Mox audaci vultu Lalage virum quæret. Amata plusquam Pholoë viros abhorrens, vel Chloris splendens humero candido, non secus ac Luna clara micat in

colore quidam codd. ap. Lamb. et Harl. 6.-13 Bentleii Græv. Leid. et Regin. Franeq. Alt. 1. Alt. 2. a m. sec. et Vet. Comb, curret. Pro ferox Wakef. edidit fugax; Mentel. velox, improbante Jani.-14. 15 Bentl. conj. quod tibi demserit, Apponet annus, vel, quos t. d. A. annos. Dess. 2. ut illi, quos, &c. Conj. ap. Jones. Apponet an'mos, i. e. animos.-16 Unus Bersmanni et Helmstad. Fronte petit.-17 Delecta Helmstad. solenni varietate. Wakef. ferox pro fugax. Vide ad vs. 13.-19 Harl. 2. 5. Ut p. n. renitet.-20 Gnidiusque Gyges Venet. 1492. Florent. 1482. Locher. et Ascens. Cnidiusve Gyges

NOTE

13 Jam te sequetur] Lalage quæ te sequentem modo fugit, deinde vel fugientem te prosequetur, ubi ferventis æstu juventutis agitari cœperit. Quod quidem brevi fiet: 'currit enim ferox ætas,' labitur celeriter, immo volat,' ut ait Tull. Tusc. I. n. 76.

Ferox atas] Juventus, quæ valens, acris, ardens, vehemens, petulans, elata, superba, ac nisi libidinis stimulos tum maxime prurientis virtute fregerit, etiam ferox, indomita, et impotens. Apage vero Cruquium dubitantem numquid transposita sint epitheta ista; ut legendum sit: atas fugax, et, Pholoë ferox.

14 Illi, quos tibi demserit, Apponet annos] Dum tu annis decresces et imminueris viribus, illa crescet atque augescet. Tu enim ab ætate perfecta vergis ad senium : illa ad annorum ætatisque firmitatem, quam nondum attigit, properat.

16 Lalage] Eam ipsam ætatis flore

decoram laudat 1. Od. 22. quo patet Oden istam ab Horatio post hanc esse scriptam.

17 Dilecta quantum, &c.] Cum vero Lalage juventutis pariter ac formæ perfectionem adepta fuerit, tum certe multos amatores habebit, quot nunquam Chloris pulcherrima, vel speciosa Pholoë Chloridis filia, quæ tamen eo diligitur amplius, quo magis amantes fugit aspera et repellit. De hac Cyro adamata, ipsumque spernente, 1. Od. 33.

19 Ut pura nocturno renidet Luna mari] Tam nitens, quam Luna nullis infuscata nebulis, sudo cœlo, noctu splendet ac mari navigantibus formosa apparet.

20 Gnidiusve Gyges] Velut etiam formosus ille puer Gyges, virginea specie inclytus, oriundus e Gnido urbe Cariæ maritima, hodie Cabo di Chio: ubi Veneris effigies valde celebris. Vide 1. Od. 30. Formosos olim pueros in deliciis fuisse, vel e Vir

Quem si puellarum insereres choro,
Mire sagaces falleret hospites
Discrimen obscurum, solutis

Crinibus, ambiguoque vultu.

mari, aut Gyges Gnidius: quem si misceas cœtui virginum, adrenas maxime perspicaces deciperet incerta differentia, passis capillis, dubiaque facie.

Lamb. Bentl. Delph. Wetzel. et Kidd.-24 Bentl. Jani, et Kidd. voltu.

NOTE

gil. notum, Eclog. 11. 1. 'Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, Delicias domini.'

21 Quem si puellarum insereres, &c.] Gygis nempe vultus lævis, tener, candidus, venustus, adeo virginis speciosæ pulchritudinem refert, ut vix internosci queat, si puellarum choro inseratur:' puellam etenim, non puerum, Gygen affirmaveris.

22 Falleret hospites] Nos quidem cives, qui eum cognoscimus, forte non falleret Gyges; hospites autem et peregrini nequaquam a puellis puellum hunc discernerent. Tam enim obscurum est discrimen.

23 Solutis crinibus] Prolixis et pas

Sapphic neur

sis, more scilicet virginum ; at contra nuptæ capillos religabant.

[ocr errors]

24 Ambiguoque vultu] Ut sexum non distinguas. Sic Juvenalis Sat. xv. 137. de pupillo a tutore defraudato: Cujus manantia fletu Ora puellares faciunt incerta capilli.' Ovid. Met. VIII. 323. Talis erat cultu facies, quam dicere vere Virgineam in puero, puerilem in virgine posses.' Idem vi. 711. Cultus erat pueri; facies, quam sive puellæ Sive dares puero, fieret formosus uterque.' Auson. Epigr. cvII. 'Dum dubitat natura marem faceretne puellam, Factus es, o pulcher, pæne puella, puer.'

ODE VI.

AD SEPTIMIUM.

Titio Septimio Equiti Romano, insigni Poëtæ, et commilitoni olim suo, qui eum ad villam suam Tarentinam invitaverat, languenti stylo respondet, se jam vitæ laboribus pæne fatigatum in Tiburtino suo secessu malle quod reliquum est vitæ transigere: sin autem hoc minus sibi obtigerit, libenter se apud eum Tarenti animam efflaturum.

SEPTIMI, Gades aditure mecum,

et

O Septimi, perrecture mecum ad Gades, et Cantabros nobis servire nescios, atque

Ode tertia Libri quarti in Editione Sanad. Inscribitur in editionibus

Cantabrum indoctum juga ferre nostra, et
Bárbara's Syrtés, ubi Maura semper
Estuat unda;

ad Syrtes feras, ubi mare Mauritaniæ nunquam non fervet; faxint Dii ut Tibur,

veteribus, Ad Septimium de Tibure et Tarento.-3 Cruq. conj. ubi Malva

NOTE

Metrum idem quod 1. Od. 2. 1 Septimi] Tit. hic Septimius, Romanus Eques, Poëta etiam Lyricus et Tragicus, cum Horatio diuturna familiaritate conjunctus, immo et commilito. Hujus meminit 1. Epist. 3. 5. 9. fertur et Augustus ad Horatium ita de eo scripsisse: Tui qualem habeam memoriam poteris ex Septimio nostro cognoscere,' &c.

[ocr errors]

su

Gades aditure mecum, &c.] Hoc Interpretes huc usque fere omnes intellexerunt de magna Horatii Septi. miique consensione: quasi paratus esset alter alteri comes ire ad ultimas usque orbis plagas: quemadmodum Catullus Carm. 11. Furium et Aurelium sibi spondet comites, 'Sive in extremos penetrarit Indos,' &c. Et Propertius 1. 6. Tullo sese offert, ut cum eo Riphæos etiam montes' perare non vereatur, et Ægæo ducere vela mari.' Cruquius autem opinatur hæc ab Horatio scripta, ( cum Augustus esset in expeditione Cantabrica, quinto vix anno peracta, quo Septimius Eques invitabat Horatium,' inquit ille; non male quidem hariolatus: melius forte tamen, quando Cæsar expeditionem illam moliebatur, et cum ad eam Horatius pariter ac Septimius sese accingerent. De Gadibus supra, Od. 11. vs. 11.

2 Cantabrum] Cantabri Hispaniæ Tarraconensis populi ad Oceanum Borealem, qui et inde Cantabricus vocatur: hodie Biscaia.

Indoctum juga ferre nostra] 'Sera' nempe 'domitum catena,' ut ait III.

[ocr errors]

Od. 8. ab Augusto tandem, sive ab Agrippa Augusti auspiciis, Cantabri devicti sunt; testes Sueton. Octav. cap. 20. et 21. Dio lib. LI. et seq. Strabo lib. III. &c. Flor. iv. 12. Duæ validissimæ gentes Cantabri et Astures immunes Imperii agitabant. Cantabrorum altior et magis pertinax in rebellando animus, qui non contenti libertatem suam defendere; proximis etiam imperitare tentabant,' &c. Cæsi vero fugiunt in eminentissimum Vinnium montem, quo maria prius Oceani, quam arma Rom. ascensura esse crediderant.' Et paulo post: Ipse præsens hos deduxit montibus; hos obsidibus astrinxit; hos sub corona jure belli venumdedit,' &c. Sil. Ital. Cantaber ante omnes hyemisque æstusque famisque Invictus.' Observandum porro, ita sub jugum mitti solitos olim victos hostes: hastæ duæ interjecto spatio in terram defigebantur, tertia superimposita, atque hinc et inde alligata. Sub hanc igitur inermes et discincti transire coacti, jugum subire, victique esse censebantur. Vide Liv. 1x. 6. ubi Rom. Coss. et legiones turpiter ad furculas Caudinas sub jugum mittuntur.

3 Barbaras Syrtes] Inhospitas, inaccessas, sævas ob æstus ac motus maris dubios.

Ubi Maura semper Æstuat unda] Ubi mare Mauritaniæ seu Africæ crebris æstuariis fervet, vadosum passim et scopulosum. Vide Plin. 11. 97. et Epod. IX. sub finem, ibique Not.

Tibur Argeo positum colono
Sit meæ sedes utinam senectæ;

Sit modus lasso maris et viarum
Militiæque :

Unde si Parcæ prohibent iniquæ,
Dulce pellitis ovibus Galæsi

5

10

ab Argivo colono conditum, meæ sit domicilium senectutis: sit requies pertœso maris, itinerumque, et belli. ́Hinc vero si Parcæ me urcent improbœ; adibo fluvium

semper.-5 Argao multi scribunt; sed Gr. est 'Apyelw' Argivo Bland. antiquiss. Cruquii, duo Torrentii, unus Bersmanni et Gemblac. 1. Pulmanni.-10 Ge. Agricola legit, pullutis ovibus, i. e. nigris, et scribit e Galaso bibentes pecudes nigras esse factas, ut e Clitumno albas. Galesi Flumen multi codd. et edd. vett. cum Heins. R. et H. Stephh. Delph. Bond. Schrevel. Bentl. Baxt. Gesn. Wakef. Comb. et Kidd. Galæsi Flumen Jani, Bipont. Mitsch. Wetzel. &c. et sic scribendum, est enim Taλaîoos. Vide Marcil. et Heyn. ad Virg. Georg. Iv. 126. Galasum Flumen, ut 'Metaurum flumen,' 'Rhenum flumen,' quidam codd. Lambini et Cuning.

NOTE

5 Tibur Argeo, &c.] Detur utinam mihi lætam agere senectutem apud Tibur Latii oppidum ædificatum a Tiburno Argivo: ibique quietem nancisci, post labores ac tædia naviga. tionis, itinerum, ac militiæ. Tiburtina sua villa inprimis sè delectari jam indicavit 1. Od. 7. et 18. Vide ibi Not.

7 Lasso maris et viarum Militiæque] Ex Suetonio cit. bellicam in Cantabros expeditionem suscepit Augustus devicto jam Antonio: in bellis antecedentibus militaverat Horatius, ut patebit ex Ode sequenti: ad hoc etiam, ut dixi, sese accingebat: Deos itaque rogat, ut sibi fortunatam dent quietem et senectam, postquam eas iterum ærumnas exantlarit.

9 Unde si Parcæ prohibent] Quod si, fatis ita volentibus, non liceret apud Tibur conquiescere; apud Tarentum saltem detur mihi secedere, ubi Galæsus leniter fluit, rigatque istam regionem Calabriæ, in qua pascuntur oves exquisito vellere ac lana,

&c.

10 Pellitis ovibus] Vel eximias pelles, eximium vellus habentibus, per antonomasiam: vel potius quæ ob lanam præ ceteris exquisitam adversus aëris injurias integuntur pellibus, ad conservationem excellentis earum velleris, tenuioris, mollioris; neve illud inquinetur. Hinc Plin. 'tectas,' Var. ro et noster 'pellitas' nuncupat Tarentinas illas oves, quas et Græcas alii vocant. Vide Columell. vii. 4.

Græcum pecus, quod et Tarentinum plerique nominant, nisi cum domini præsentia est, vix expedit haberi, &c. ex omnibus est mollissimum,' &c. Polybius μаλand wρóßara similiter appellat. Varro Rei Rust. 11. 2. ad finem: 'Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, quæ propter lanæ bonitatem (ut sunt Tarentinæ et Attica) pellibus integuntur, ne lana inquinetur, quo minus vel infici recte possit, vel lavari ac parari. Harum præsepia ac stabula, ut sint pura, majorem adhibeant diligentiam, quam hirtis;' id est, ceteris ovibus, quæ et hirtæ, et montanæ, et soloces dice

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Galasum ovibus pelle coopertis jucundum, agrosque ubi rex fuit Phalantus Lacedæmonius. Illa mihi regio præ ceteris placet; in qua mel cum Hymettio, et olivæ

12 Multi codd. et edd. vett. cum Torrent. Bentl. Wetzel. Mitsch. Wakef. et Kidd. Phalantho; alii ap. Jani, Palanto, et Palantho; sed Gr. est Þáλavros.

[merged small][merged small][ocr errors]

Galæsi Flumen] Quidam legunt Galæsum: sic et iv. Od. 4. Metauri flumen,' ubi plures tamen, Metaurum flumen.' Galæsus vel Galesus, hodie Galaso, Calabriæ fluvius, agrum Tarentinum rigat, ac in Sinum defluit lento cursu; umbris arborum, et pascuorum copia circum amenus. Hinc Propert. II. 34. 67. Tu canis umbrosi subter pineta Galæsi.' Et Virgil. Georg. Iv. 126. 'Quo piger (al. niger) humectat flaventia culta Galæsus.'

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Justin. lib. III. ubi Partheniæ vocati cum ad annos triginta pervenissent, metu inopiæ..... ducem Phalantum assumunt filium Araci..... ad sedes inquirendas proficiscuntur,. tandem in Italiam delati occupata arce Tarentinorum, et expugnatis veteribus incolis, sedes ibi constituunt,' &c. Vide et Pausan, in Phocaicis lib. x.

.....

14 Angulus] Scilicet urbs ea Calabriæ in extrema peninsula sita est ad maris littus.

Ubi non Hymetto Mella decedunt] In Tarentina regione mel optimum est, nec bonitate concedit ei quod provenit apud Hymettum, huncque Atticæ regionis collem excellentia sua celebrem toto orbe fecit: sicut et Hybla Siciliam pariter melle inclytam reddidit.

15 Decedunt] De via decedit qui honorem alicui defert et primas fatetur deberi.

Viridique certat Bacca Venafro] Ibi quoque crescunt olivæ Venafranis adeo non deteriores, ut cum eis de excellentia contendant et certent.

Certat] Virgil. Eclog. v. 8. 'solus tibi certet Amyntas.'

16 Venafro] Urbs hæc Campaniæ in Samnii confinio sita, olearum optimarum laude præcelluit.' Plin. xv. 2. Principatum in hoc quoque bono

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »