Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

TOURS,

CHEZ AD MAME ET CE, IMPRIMEURS-LIBRAIRES.

1839.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

VIRGILII MARONIS

BUCOLICA.

ECLOGA I.

ARGUMENTUM.

Octavianus veteranos suos in eorum agros immiserat qui Cassii et Bruti partes secuti erant. Patriâ exsul Melibus in Tityrum incidit, qui securus otiosusque fistulam inflabat. Calamitatem suam deflet alter; alter fiduciæ suæ causam aperit. Sub Tityri nomine fortunam suam adumbravit poeta, qui, patriâ Mantuâ veteranis traditâ, ipse Ro mam profectus, ab Augusto obtinuit ut agri sibi restituerentur. (Vid. not. ad Ecl. IX, 27.)

MELIBOEUS, TITYRUS.

MELIBOEUS.

TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui musam meditaris avenâ ;
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbrâ,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.

O Melibœe, Deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper Deus ; illius aram
Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere quæ vellem calamo permisit agresti.

MELIBOEUS.

Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeò turbatur agris! En ipse capellas

« ForrigeFortsæt »