Billeder på siden
PDF
ePub

Terretur minimo pennæ stridore columba,
Cnguibus, accipiter, saucia facta tuis;
Nec procul a stabulis audet secedere, si qua
Excussa est avidi dentibus agna lupi.
Vitaret cælum Phaethon, si viveret; et quos
Optarat stulte, tangere nollet equos.

Me quoque, quæ sensi, fateor Jovis arma timere;
Me reor infesto, cum tonat, igne peti.
Quicunque Argolica de classe Capharea1 fugit,
Semper ab Euboicis vela retorquet aquis.
Et mea cymba, semel vasta percussa procella,
Illum, quo læsa est, horret adire locum.
Ergo, care liber, timida circumspice mente;
Et satis a media sit tibi plebe legi.
Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.

Difficile est tamen hinc remis utaris an aura
Dicere. Consilium resque locusque dabunt.
Si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
Mitia, si vires fregerit ira suas;

Si quis erit, qui te dubitantem et adire timentem
Tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi*.
Luce bona dominoque tuo felicior ipso
Pervenias illuc, et mala nostra leves.
Namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit,

1. Capharea. Caphareus était un promontoire au sud de l'Eubée, où la flotte grecque fit naufrage à son retour de Troic; c'est là que périt Ajax, fils d'Oilée. Voy. En., XI, 260:

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Solus Achilleo tollere more1 potest. Tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto.

Nam spes est animi nostra timore minor. Quæque quiescebat, ne mota resæviat ira,

Et pœnæ tu sis altera causa, cave.

Cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
Contigerisque tuam, scrinia curva2, domum,
Adspicies illic positos ex ordine fratres,
Quos studium cunctos evigilavit idem.
Cætera turba palam titulos ostendit apertos;
Et sua detecta nomina fronte gerit.
Très procul obscura latitantes parte videbis.
Hi quoque, quod nemo nescit, amare docent*.
Hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,

5

Edipodas facito Telegonosque voces.

Deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
Ne quemquam, quamvis ipse docebit", ames.
Sunt quoque mutatæ ter quinque volumina formæ7,
Nuper ab exsequiis carmina rapta meis :
His mando dicas, inter mutata referri
Fortunæ vultum corpora posse meæ.

[blocks in formation]

100

105

110

115

120

5. OEdipodas Telegonosque, c'est-à-dire des parricides. Le meurtre de Laïus par Edipe est connu. Quant à Télégone, fils d'Ulysse et de Circé, jeté par la tempête à Ithaque, il voulut s'emparer par force de ce qui lui était nécessaire et tua son propre père qui l'avait attaqué. 6. Docebit, s.-ent. amare. 7. Mutatæ formæ, allusion au sujet des Métamorphoses.

25

Namque ea dissimilis subito est effecta priori :
Flendaque nunc, aliquo tempore læta fuit.
Plura quidem mandare tibi, si quæris, habebam,
Sed vereor tardæ causa fuisse moræ ;

Et si, quæ subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
Sarcina laturo magna futurus eras.

Longa via est propera. Nobis habitabitur1 orbis
Ultimus, a terra terra remota mea.

125

ÉLÉGIE VII (Tr., I, 11).

Ovide décrit une tempête par laquelle il fut assailli pendant la traversée.

Di maris et cæli (quid enim nisi vota supersunt??)
Solvere quassatæ parcite membra ratis

3

Neve, precor, magni subscribite Cæsaris iræ :
Sæpe, premente deo, fert deus alter opem.
Mulciber in Trojam, pro Troja stabat Apollo :
Æqua Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.

1. Habitabitur. Pendant que tu partiras, moi je continuerai à rester dans cette terre lointaine. Ce futur n'indique pas qu'Ovide n'est pas encore arrivé au terme de son voyage.

2. Supersunt, au lieu de superest. Virgile dit de même, Buc., VIII, 67: « nihil hic nisi carmina desunt >>.

5. Neve ..subscribite, ne vous associez pas. En langage juridique,

s'associer à une accusation c'était subscribere; d'où le nom de subscriptor donné à l'accusateur en second.

4. Mulciber, de mulcere, le dieu qui amollit les métaux, surnom de Vulcain. C'est ce dieu qui forgea l'armure d'Achille, si merveilleusement décrite par Homère. Apollon se fit au contraire l'allié des Troyens lorsqu'il envoya la peste dans le camp des Grecs.

Oderat Ænean propior1 Saturnia2 Turno;
Ille tamen Veneris numine tutus erat.
Sæpe ferox cautum petiit Neptunus Ulixem:
Eripuit patruo sæpe Minerva suo.

Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,

Quid vetat irato numen adesse deo?
Verba miser frustra non proficientia perdo :
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquæ :
Terribilisque Notus jactat mea dicta; precesque,
Ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
Ergo idem venti, ne causa lædar in una,
Velaque nescio quo votaque nostra ferunt?
Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
Jam jam tacturos sidera summa putes.
Quantæ diducto subsidunt æquore valles!
Jam jam tacturas Tartara nigra putes.
Quocunque adspicio, nihil est nisi pontus et aer;
Fluctibus hic tumidis, nubibus ille minax.
Inter utrumque fremunt immani murmure venti :
Nescit, cui domino pareat, unda maris.
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu;
Nunc Zephyrus sero vespere missus adest;
Nunc gelidus sicca Boreas bacchatur ab Arcto;
Nunc Notus adversa proelia fronte gerit.
Rector in incerto est, nec quid fugiatve petatve,
Invenit. Ambiguis ars stupet ipsa malis.
Scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis :

1. Propior, plus favorable. 2. Saturnia, Junon.

3. Patruo, Minerve, fille de Jupiter, était nièce de Neptune.

[blocks in formation]

4. Sicca. L'Ourse ne descend pas au-dessous de l'horizon; pour notre hémisphère elle ne se plonge pas dans l'Ocean.

Dumque loquor, vultus obruit unda meos.

Opprimet hanc animam fluctus, frustraque1 precanti
Ore necaturas accipiemus aquas.

At pia nil aliud quam me dolet exsule conjux :
Hoc unum nostri scitque gemitque mali.
Nescit in immenso jactari corpora ponto,

Nescit agi ventis, nescit adesse necem.

O bene, quod non sum mecum conscendere passus,
Ne mihi mors misero bis patienda foret!
At nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,
Dimidia certe parte superstes ero.

Heu mihi! quam celeri micuerunt nubila flamma !
Quantus ab ætherio personat axe fragor!

Nec levius laterum tabulæ feriuntur ab undis,
Quam grave balista monia pulsat onus.
Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes :
Posterior nono est undecimoque prior3.
Non letum timeo: genus est miserabile leti.
Demite naufragium; mors mihi munus erit.
Est aliquid, fatoque suo ferroque cadentem
In solida moriens ponere corpus humo,
Et mandare suis aliqua, et sperare sepulchrum,
Et non æquoreis piscibus esse cibum.

4

Fingite me dignum tali nece: non ego solus
Hic vehor: immeritos cur mea pœna trahit?

1. Frustra se rapporte naturellement à precanti.

2. Dimidia parte. Voyez Horace, Od., I, II, 8, et II, xv, 5:

Te meæ si partem animæ rapit.

35

40

45

50

55

3. Posterior... prior, périphrase pour dire decumanus. La dixième lame passait chez les Romains pour la plus forte.

4. Fingite, et d'ailleurs supposez.

« ForrigeFortsæt »