Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

Vere suo, ludetque favis emissa juventus,
Vicina invitet decedere ripa calori,

Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
In medium, seu stabit iners, seu profluet humor,
Transversas salices et grandia conjice saxa,
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas
Pandere ad aestivum solem, si forte morantis
Sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
Haec circum casiae virides et olentia late
Serpylla et graviter spirantis copia thymbrae
Floreat, irriguumque bibant violaria fontem.
Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,
Seu lento fuerint alvearia vimine texta,
Angustos habeant aditus: nam frigore mella
Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
Nequidquam in tectis certatim tenuia cera
Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
Explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten
Et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
Sub terra fovere larem, penitusque repertae
Pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
Tu tamen e levi rimosa cubilia limo

Ungue fovens circum, et raras superinjice frondis.
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
Ure foco cancros, altae neu crede paludi,

40

45

Aut ubi odor caeni gravis, aut ubi concava pulsu

Saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

50

Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit
Sub terras, coelumque aestiva luce reclusit,
Illae continuo saltus silvasque peragrant,

Purpureosque metunt flores, et flumina libant

Summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae
Progeniem nidosque fovent, hinc arte recentis
Excudunt ceras et mella tenacia fingunt.
Hinc ubi jam emissum caveis ad sidera coeli

55

25-32. What should be done to render the place advantageous.33-46. Directions regarding the hives.-47-50. Certain things to be avoided.-51-66. How to induce the bees to settle when they issue forth in early spring.

Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen,
Obscuramque trahi vento mirabere nubem,
Contemplator: aquas dulcis et frondea semper
Tecta petunt. Huc tu jussos adsperge sapores,
Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
Tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum:
Ipsae consident medicatis sedibus; ipsae
Intima more suo sese in cunabula condent.

60

65

Sin autem ad pugnam exierint-nam saepe duobus

Regibus incessit magno discordia motu;

Continuoque animos volgi et trepidantia bello

70

Corda licet longe praesciscere; namque morantis
Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox
Auditur fractos sonitus imitata tubarum ;
Tum trepidae inter se coëunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.
Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentis,
Erumpunt portis: concurritur; aethere in alto
Fit sonitus; magnum mixtae glomerantur in orbem,
Praecipitesque cadunt; non densior aëre grando,
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per medias acies insignibus alis
Ingentis animos angusto in pectore versant,

75

80

Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
Aut hos versa fuga victor dare terga subegit.-
Hi motus animorum atque haec certamina tanta
Pulveris exigui jactu compressa quiescunt.

85

Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
Dede neci; melior vacua sine regnet in aula.

90

Alter erit maculis auro squalentibus ardens;

Nam duo sunt genera; hic melior, insignis et ore,

Et rutilis clarus squamis; ille horridus alter

Desidia latamque trahens inglorius alvum.
Ut binae regum facies, ita corpora plebis.

95

Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
Cum venit et sicco terram spuit ore viator

67-94. What to do when the bees fight under rival kings.-95-102. Description of the best kind of bees.

Aridus; elucent aliae et fulgore coruscant,
Ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
Haec potior suboles; hinc coeli tempore certo
Dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum
Et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

At cum incerta volant caeloque examina ludunt,
Contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,
Instabilis animos ludo prohibebis inani.
Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas
Eripe; non illis quisquam cunctantibus altum
Ire iter aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti,

100

105

Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

110

Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
Tecta serat late circum, cui talia curae;
Ipse labore manum duro terat, ipse feracis
Figat humo plantas et amicos irriget imbris.

115

Atque equidem, extremo ni jam sub fine laborum
Vela traham et terris festinem advertere proram,
Forsitan et, pinguis hortos quae cura colendi
Ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,
Quoque modo potis gauderent intuba rivis
Et virides apio ripae, tortusque per herbam
Cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
Narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi,
Pallentisque hederas et amantis litora myrtos.
Namque sub Oebaliae memini me turribus altis,
Qua niger humectat flaventia culta Galaesus,
Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
Jugera ruris erant, nec fertilis illa juvencis,
Nec pecori opportuna seges, nec commoda Baccho.
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum
Lilia verbenasque premens vescumque papaver,
Regum aequabat opes animo, seraque revertens

120

125

130

Nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.

Primus vere rosam, atque auctumno carpere poma,
Et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa

135

103-115. How to keep them at home when in an unsettled state.116-124. A brief allusion to gardens.-125-148. A description of ground, otherwise useless, profitable as a garden.

H

Rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,
Ille comam mollis jam tondebat hyacinthi,
Aestatem increpitans seram zephyrosque morantis.
Ergo apibus fetis idem atque examine multo
Primus abundare, et spumantia cogere pressis
Mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus;
Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
Induerat, totidem autumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentis,
Jamque ministrantem platanum potantibus umbras.
Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Juppiter ipse
Addidit, expediam, pro qua mercede, canoros
Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae,
Dictaeo caeli Regem pavere sub antro.

Solae communis natos, consortia tecta

Urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevum,
Et patriam solae et certos novere penatis ;
Venturaeque hiemis memores aestate laborem
Experiuntur, et in medium quaesita reponunt.
Namque aliae victu invigilant et foedere pacto
Exercentur agris; pars intra septa domorum
Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten,
Prima favis ponunt fundamina, deinde tenacis
Suspendunt ceras; aliae, spem gentis, adultos
Educunt fetus; aliae purissima mella
Stipant et liquido distendunt nectare cellas.
Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti,
Inque vicem speculantur aquas et nubila caeli,

140

145

150

155

160

165

Aut onera accipiunt venientum, aut, agmine facto
Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis
Cum properant, alii taurinis follibus auras
Accipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt
Aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;
Illi inter sese magna vi brachia tollunt

170

149-157. The peculiar nature of bees described generally.—158-178. Their ceaseless and varied employments.

In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum:
Non aliter, si parva licet conponere magnis,
Cecropias innatus apes amor urguet habendi,
Munere quamque suo. Grandaevis oppida curae,
Et munire favos, et daedala fingere tecta.
At fessae multa referunt se nocte minores,
Crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim
Et glaucas salices casiamque crocumque rubentem
Et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
Mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem
Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se composuere, siletur
In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
Nec vero a stabulis, pluvia impendente, recedunt
Longius, aut credunt coelo adventantibus Euris;
Sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,
Excursusque brevis tentant, et saepe lapillos,
Ut cymbae instabiles, fluctu jactante, saburram,
Tollunt-his sese per inania nubila librant.

Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
Quod neque concubitu indulgent, nec corpora segnes
In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt;
Verum ipsae e foliis natos et suavibus herbis
Ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites
Sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt.
Saepe etiam duris errando in cotibus alas
Attrivere, ultroque animam sub fasce dedere:
Tantus amor florum et generandi gloria mellis.
Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
Excipiat-neque enim plus septima ducitur aestas—
At genus immortale manet, multosque per annos
Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum.
Praeterea, regem non sic Aegyptus et ingens
Lydia, nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes

175

180

185

190

195

200

205

210

178, 179. The work of the aged.--180-188. The work of the young.— 189, 190. Their night repose.-191-196. Their employment when rain threatens-197-209. Their mode of producing young bees.-210-218. Their devotion to their king [queen].

« ForrigeFortsæt »