LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.
Quoi dono lepidum novom libellum Arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Iam tum cum ausus es unus Italorum Omne aevum tribus explicare chartis Doctis, Iuppiter, et laboriosis. Quare habe tibi quidquid hoc libelli, Qualecumque, quod o patrona virgo, Plus uno maneat perenne saeclo.
Passer, deliciae meae puellae,
Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare adpetenti
Et acris solet incitare morsus,
Cum desiderio meo nitenti
Carum nescioquid libet iocari
Vt solaciolum sui doloris,
Credo ut iam gravis acquiescat ardor: - Tecum ludere sicut ipsa possem
Et tristis animi levare curas!
Tam gratumst mihi quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.
Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantumst hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae, Quem plus illa oculis suis amabat: Nam mellitus erat suamque norat Ipsa tam bene quam puella matrem Nec sese a gremio illius movebat, Sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 Ad solam dominam usque pipiabat. Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli.
Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus, Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse praeter ire, sive palmulis Opus foret volare sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemye Ponticum sinum, Vbi iste post phaselus antea fuit
Comȧta silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per inpotentia freta Erum tulisse, laeva sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque ulla vota litoralibus deis Sibi esse facta, cum veniret a marei Novissime hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc recondita Senet quiete seque dedicat tibi, Gemelle Castor et gemelle Castoris.
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: Nobis cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, cum milia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut nequis malus invidere possit, Cum tantum sciet esse basiorum.
Flavi, delicias tuas Catullo,
Nei sint inlepidae atque inelegantes,
« ForrigeFortsæt » |