Billeder på siden
PDF
ePub

Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
Tantillum vostrae demere saevitiae.
Nam simul id factumst, multis diluta labella
Abstersti guttis omnibus articulis,

Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
Tamquam conmictae spurca saliva lupae.
Praeterea infesto miserum me tradere Amori
Non cessasti omnique excruciare modo
Vt mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
Suaviolum tristi tristius helleboro.

5

10

Quam quoniam poenam misero proponis amori, 15 Numquam iam posthac basia surripiam.

C.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
Flos Veronensum depereunt iuvenum,

Hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur,

illud

Fraternum vere dulce sodalitium.

Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
Per facta exhibitast unica amicitia,

Cum vesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

CI.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Vt te postremo donarem munere mortis

5

Et mutam nequiquam adloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 Heu miser indigne frater adempte mihi.

[blocks in formation]

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristes munera ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu,

Atque in perpetuom, frater, ave atque vale. 10

CII.

Si quicquam tacito conmissumst fido ab amico, Cuius sit penitus nota fides animi,

Meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem,

CIII.

Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo, Deinde esto quamvis saevus et indomitus: Aut, si te nummi delectant, desine quaeso Leno esse atque idem saevus et indomitus.

CIIII.

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis?
Non potui, nec si possem tam perdite amarem:
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV.

Mentula conatur Pipleum scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.

CVI.

Cum puero bello praeconem qui videt esse,
Quid credat, nisi se vendere discupere?

CVII.

Siquoi quid cupido optantique obtigit umquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobisque est carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

5 Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te.

Nobis o lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
Optandas vita dicere quis poterit?

CVIII.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata inpuris moribus intereat,

Non equidem dubito quin primum inimica bo

norum

Lingua execta avido sit data volturio, Effossos oculos voret atro gutture corvos, Intestina canes, cetera membra lupi.

CVIIII.

Iocundum, mea vita, mihi proponis amorem
Hunc nostrum internos perpetuomque fore.
Di magni, facite ut vere promittere possit,
Atque id sincere dicat et ex animo,

Vt liceat nobis tota producere vita

Alternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX.

5

5

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu quod promisti, mihi quod mentita inimica's,
Quod nec das et fers saepe, facis facinus.
Aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, 5
Aufilena, fuit: sed data corripere

Fraudando efficit plus quam meretricis avarae,
Quae sese toto corpore prostituit.

CXI.

Aufilena, viro contentam vivere solo,
Nuptarum laus e laudibus eximiis:

Sed cuivis quamvis potius succumbere par est, Quam matrem fratres efficere ex patruo.

CXII.

Multus homo es Naso, neque tecum multus homost qui

Descendit: Naso, multus es et pathicus.

CXIII.

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Mucillam: facto consule nunc iterum Manserunt duo, sed creverunt milia in unum Singula. fecundum semen adulterio.

CXIIII.

Firmano saltu non falso Mentula dives
Fertur, qui tot res in se habet egregias,
Aucupium, omne genus piscis, prata, arva fe-

rasque.

Nequiquam: fructus sumptibus exuperat. 5 Quare concedo sit dives, dum omnia desint. Saltum laudemus, dum modo eo ipse egeat.

CXV.

Mentula habes instar triginta iugera prati,
Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potissit
Vno qui in saltu totmoda possideat,

5 Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus

ultro,

Non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI.

Saepe tibi studioso animo venante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere

Telis infestis icere mi usque caput,

Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse la- 5

borem,

Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
Contra nos tela ista tua evitamus amictu:
At fixus nostris tu dabi' supplicium.

FRAGMENTA.

1. at non effugies meos iambos.

-

Porph. ad Hor. c. I, 16, 24: iambici autem versus aptis-
simi habentur ad maledicendum. ✶ ✶ ✶ denique et Catullus
cum maledicta minaretur sic ait e. q. s. Ê Porphyrionis
commentis fluxit hic v. in anthologiam Cusanam [pg. 110
ed. Klein.].

2. hunc lucum tibi dedico consecroque Priape,
qua domus tua Lampsacist quaque silva Priape.
nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia ceteris ostriosior oris.

Ter. Maur. v. 2755 sqq. affert haec ad exemplum metri
Priapei: eiusdem demonstrandi causa promunt primum ver-
sum Atilius Fortunatianus pg. 2675. 2676. 2697; Pseudocen-
sorinug 2727; Marius Victorinus 2567. 2598. 2600, qui et illa
nam te praecipue in suis' et Hellespontia ceteris' memo-
rat pg. 2599. V. 2 id quod est silva' verissime supplevit
Scaliger. Nota in finibus numerorum recurrentia illa Priape
Priape et ora oris.

3.

~~ de mero ligurrire libidost.

Non. pg. 134: ligurrire degustare unde Catullus Priapeo
e. q. s. Priapeo' Lachmannus, Priopo' libri; 'mero' ego,
'meo' v.

« ForrigeFortsæt »