Mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret, Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, 5 Non solum meminit, sed quae multo acrior est res Iratast. Hoc est, uritur et coquitur. 10 LXXXIIII. Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias, Et tum mirifice sperabat se esse locutum, Cum quantum poterat dixerat hinsidias. 5 Credo, sic mater, sic Liber avonculus eius, Sic maternus avos dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: Audibant eadem haec leniter et leviter, Nec sibi postilla metuebant talia verba, Cum subito adfertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, Iam non Ionios esse, sed Hionios. LXXXV. Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior. LXXXVI. Quintia formosast multis, mihi candida, longa, Rectast. haec ego sic singula confiteor, Totum illud formosa nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magnost corpore mica salis. 5 Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres. LXXXVII. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea's. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta meast. Nunc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa, LXXV Atque ita se officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias. LXXVI. Siqua recordanti benefacta priora voluptas Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt; Difficilest longum subito deponere amorem. 10 15 20 Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, LXXXVIII. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore Prurit et abiectis pervigilat tunicis? Quid facit is, patruom qui non sinit esse maritum? Ecqui scis quantum suscipiat sceleris? 5 Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys Nec genitor lympharum abluit Oceanus: Nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, Non si demisso se ipse voret capite. LXXXVIII. Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater Tamque valens vivat tamque venusta soror Tamque bonus patruos tamque omnia plena puellis Cognatis, quare is desinat esse macer? 5 Qui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est, Quantumvis quare sit macer invenies. LXXXX. Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando Coniugio et discat Persicum aruspicium: Nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, Si verast Persarum inpia relligio, 5 Navos ut accepto veneretur carmine divos Omentum in flamma pingue liquefaciens. LXXXXI. Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, Quod te cognossem bene constantemve putarem Aut posse a turpi mentem inhibere probro, 5 Sed neque quod matrem nec germanam esse videbam Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. 10 LXXXXII. Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam LXXXXIII. Nil nimium studeo Caesar tibi belle placere, LXXXXIIII. Mentula moechatur. moechatur mentula: certe. LXXXXV. Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5 At populus tumido gaudeat Antimacho. 5 10 10 LXXXXVI. Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores Atque olim missas flemus amicitias, 5 Certe non tanto mors inmatura dolorist Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. LXXXXVII. Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, 5 Nam sine dentibus est: dentes os sesquipedales, LXXXXVIII. In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, Id quod verbosis dicitur et fatuis. Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis Culos et crepidas lingere carpatinas. 5 Si nos omnino vis omnes perdere, Victi, Hiscas: omnino quod cupis efficies. LXXXXVIIII. Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, Verum id non inpune tuli: namque amplius horam |