Quae prius in levi fuerant extantia filo: Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera virgati custodibant calathisci. Haec tum clarisona pectentes vellera voce Talia divino fuderunt carmine fata,
Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, Veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur, Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore Languidulosque paret tecum coniungere somnos, Levia substernens robusto brachia collo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Nulla domus tales umquam conexit amores, Nullus amor tali coniunxit foedere amantes, Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Nascetur vobis expers terroris Achilles, Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, Qui persaepe vago victor certamine cursus Flammea praevertet celeris vestigia cervae.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Non illi quisquam bello se conferet heros, Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine † tenen, Troicaque obsidens longinquo moenia bello Periuri Pelopis vastabit tertius heres.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Illius egregias virtutes claraque facta Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, Cum in cinerem canos solvent a vertice crines Putridaque infirmis variabunt pectora palmis. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Namque velut densas praecerpens cultor aristas Sole sub ardenti flaventia demetit arva, 355 Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, Quae passim rapido diffunditur Hellesponto, Cuius iter caesis angustans corporum acervis 360 Alta tepefaciet permixta flumina caede.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Denique testis erit morti quoque reddita praeda, Cum terrae ex celso coacervatum aggere bustum Excipiet niveos percussae virginis artus.
365 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis Vrbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, Alta Polyxenia madefient caede sepulcra, Quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, 370 Proiciet truncum submisso poplite corpus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Quare agite optatos animi coniungite amores. Accipiat coniunx felici foedere divam, Dedatur cupido iandudum nupta marito. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Non illam nutrix orienti luce revisens Hesterno collum poterit circumdare filo, [Currite ducentes subtegmina, currite, fusi] Anxia nec mater discordis maesta puellae 380 Secubitu caros mittet sperare nepotes.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Talia praefantes quondam felicia Pelei Carmina divino cecinerunt pectore Parcae. Praesentes namque ante domos invisere castas 385 Heroum et sese mortali ostendere coetu Caelicolae nondum spreta pietate solebant. Saepe pater divom templo in fulgente residens, Annua cum festis venissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procumbere tauros. Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo Thyiadas effusis euhantes crinibus egit.
Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes Acciperent laeti divom fumantibus aris. Saepe in letifero belli certamine Mavors. Aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo Armatas hominumst praesens hortata catervas. Sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, Perfudere manus fraterno sanguine fratres, Destitit extinctos natus lugere parentes, Optavit genitor primaevi funera nati, Liber ut innuptae poteretur flore novercae, Ignaro mater substernens se inpia nato Inpia non veritast divos scelerare penates: Omnia fanda nefanda malo permixta furore Iustificam nobis mentem avertere deorum. Quare nec tales dignantur visere coetus, Nec se contingi patiuntur lumine claro.
Etsi me adsiduo confectum cura dolore Sevocat a doctis, Ortale, virginibus, Nec potisest dulces Musarum expromere fetus Mens animi, (tantis fluctuat ipsa malis: Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris Pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
Adloquar, audiero numquam tua facta loquentem, Numquam ego te, vita frater amabilior, Aspiciam posthac. at certe semper amabo, Semper maesta tua carmina morte canam,
Qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Itylei)
15 Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto Haec expressa tibi carmina Battiadae, Ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis Effluxisse meo forte putes animo,
Vt missum sponsi furtivo munere malum Procurrit casto virginis e gremio,
Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
Dum adventu matris prosilit, excutitur: Atque illud prono praeceps agitur decursu, Huic manat tristi conscius ore rubor.
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, Qui stellarum ortus comperit atque obitus, Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, Vt cedant certis sidera temporibus,
5 Vt Triviam furtim sub Latmia saxa relegans Dulcis amor gyro devocet aerio,
Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit E Beroniceo vertice caesariem
Fulgentem clare, quam cunctis illa deorum. Levia protendens brachia pollicitast, Qua rex tempestate novo auctus hymenaeo Vastatum finis iverat Assyrios,
Dulcia nocturnae portans vestigia rixae, Quam de virgineis gesserat exuviis.
15 Estne novis nuptis odio venus? anne parentum Frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
Vbertim thalami quas intra lumina fundunt? Non, ita me divi, vera gemunt, iuerint. Id mea me multis docuit regina querellis Invisente novo praelia torva viro. An tu non orbum luxti deserta cubile,
Sed fratris cari flebile discidium?
Quam penitus maestas excedit cura medullas!
Vt tibi tum toto pectore sollicitae Sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe Cognoram a parva virgine magnanimam. Anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's Coniugium, quo non fortius ausit alis? Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's! Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes Non longe a caro corpore abesse volunt? Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis Non sine taurino sanguine pollicita's,
Sei reditum tetulisset. is haut in tempore longo 35 Captam Asiam Aegypti finibus addiderat. Quis ego pro factis caelesti reddita coetu Pristina vota novo munere dissoluo. Invita, o regina, tuo de vertice cessi, Invita: adiuro teque tuomque caput, Digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: Sed qui se ferro postulet esse parem?
Ille quoque eversus mons est, quem maximum in
Progenies Thiae clara supervehitur,
Cum Medi peperere novom mare, cumque iuventus 45 Per medium classi barbara navit Athon. Quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, Et qui principio sub terra quaerere venas Institit ac ferri frangere duritiem!
Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis Vnigena inpellens nictantibus aera pennis Obtulit Arsinoes Locridos ales equos,
Isque per aetherias me tollens avolat umbras Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopieis incola litoribus.
† Hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli Ex Ariadneis aurea temporibus
« ForrigeFortsæt » |