Velles dicere, nec tacere posses. Verum nescioquid febriculosi 5 Scorti diligis: hoc pudet fateri. Nam te non viduas iacere noctes
Nequiquam tacitum cubile clamat Sertis ac Syrio fragrans olivo, Pulvinusque peraeque et hic et ille 10 Attritus, tremulique quassa lecti Argutatio inambulatioque.
Nam nil stupra valet, nihil, tacere. Cur? non tam latera ecfututa pandas, Nei tu quid facias ineptiarum.
Quare quidquid habes boni malique, Dic nobis. volo te ac tuos amores Ad caelum lepido vocare versu.
Quaeris, quot mihi basiationes Tuae, Lesbia, sint satis superque. Quam magnus numerus Libyssae arenae Lasarpiciferis iacet Cyrenis,
Oraclum Iovis inter aestuosi
Et Batti veteris sacrum sepulcrum,
Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtivos hominum vident amores,
Tam te basia multa basiare
Vesano satis et super Catullost, Quae nec pernumerare curiosi Possint nec mala fascinare lingua.
Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum iocosa fiebant,
Quae tu volebas nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult: tu quoque, inpotens, noli Nec quae fugit sectare, nec miser vive, Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella. iam Catullus obdurat, Nec te requiret nec rogabit invitam: At tu dolebis, cum rogaberis nulla. Scelesta, vae te! quae tibi manet vita! Quis nunc te adibit? cui videberis bella? Quem nunc amabis? cuius esse diceris? Quem basiabis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
Verani, omnibus e meis amicis Antistans mihi milibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates Fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. o mihi nuntii beati!
Visam te incolumem audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,
Vt mos est tuus, adplicansque collum Iocundum os oculosque suaviabor. O quantumst hominum beatiorum, Quid me laetius est beatiusve?
Varus me meus ad suos amores Visum duxerat e foro otiosum,
Scortillum, ut mihi tum repente visumst, Non sane inlepidum neque invenustum. Huc ut venimus, incidere nobis Sermones varii, in quibus, quid esset Iam Bithynia, quo modo se haberet,
Ecquonam mihi profuisset aere. Respondi id quod erat, nihil neque ipsis Nec praetoribus esse nec cohorti, Cur quisquam caput unctius referret, Praesertim quibus esset inrumator Praetor, non faciens pili cohortem. At certe tamen, inquiunt, quod illic Natum dicitur esse, conparasti Ad lecticam homines." ego, ut puellae Vnum me facerem beatiorem,
Non' inquam mihi tam fuit maligne, Vt, provincia quod mala incidisset,
20 Non possem octo homines parare rectos.' At mi nullus erat nec hic neque illic, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset.
Hic illa, ut decuit cinaediorem,
Quaeso' inquit mihi, mi Catulle, paulum Istos. commode enim volo ad Sarapim Deferri.' minime' inquii puellae;
Istud quod modo dixeram me habere, Fugit me ratio: meus sodalis Cinnast Gaius, is sibi paravit.
Verum, utrum illius. an mei, quid ad me? Vtor tam bene quam mihi pararim. Sed tu insulsa male ac molesta vivis, Per quam non licet esse negligentem.'
Furi et Aureli, comites Catulli, Sive in extremos penetrabit Indos, Litus ut longe resonante Eoa Tunditur unda,
5 Sive in Hyrcanos Arabesve molles, Seu Sacas sagittiferosve Parthos,
Sive qua septemgeminus colorat Aequora Nilus,
Sive trans altas gradietur Alpes, Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti- mosque Britannos,
Omnia haec, quaecumque feret voluntas Caelitum, temptare simul parati, Pauca nuntiate meae puellae
Cum suis vivat valeatque moechis, Quos simul conplexa tenet trecentos, Nullum amans vere, sed identidem omnium Ilia rumpens:
Nec meum respectet, ut ante, amorem, Qui illius culpa cecidit velut prati Vltimi flos, praeter eunte postquam Tactus aratrost.
Marrucine Asini, manu sinistra Non belle uteris in ioco atque vino:
Tollis lintea neglegentiorum.
Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
Quamvis sordida res et invenustast.
Non credis mihi? crede Polioni
Fratri, qui tua furta vel talento Mutari velit: est enim leporum Disertus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos Expecta aut mihi linteum remitte, Quod me non movet aestimatione, Verumst mnemosynum mei sodalis. Nam sudaria Saetaba ex Hibereis Miserunt mihi muneri Fabullus Et Veranius: haec amem necessest Vt Veraniolum meum et Fabullum.
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me Paucis, si tibi di favent, diebus, Si tecum attuleris bonam atque magnam Cenam, non sine candida puella
Et vino et sale et omnibus cachinnis. Haec si, inquam, attuleris, venuste noster, Cenabis bene: nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores Seu quid suavius elegantiusvest:
Nam unguentum dabo, quod meae puellae Donarunt Veneres Cupidinesque,
Quod tu cum olfacies, deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Ni te plus oculis meis amarem, Iocundissime Calve, munere isto Odissem te odio Vatiniano:
Nam quid feci ego quidve sum locutus, Cur me tot male perderes poetis?
Isti di mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit inpiorum.
Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum Munus dat tibi Sulla litterator,
Non est mi male, sed bene ac beate, Quod non dispereunt tui labores.
Di magni, horribilem et sacrum libellum Quem tu scilicet ad tuum Catullum Misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum!
Non non hoc tibi, salse, sic abibit: Nam, si luxerit, ad librariorum Curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena, Ac te his suppliciis remunerabor.
« ForrigeFortsæt » |