Billeder på siden
PDF
ePub

45

50

Pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
Ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
Trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
Ita de quiete molli rapida sine rabie
Simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
Liquidaque mente vidit sine queis ubique foret,
Animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
Patriam allocuta maestast ita voce miseriter.
Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
Ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
Famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
Vt aput nivem et ferarum gelida stabula forem
Et earum operta adirem furibunda latibula?
Vbinam aut quibus locis te positam, patria, reor? 55
Cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,
Rabie fera carens dum breve tempus animus est.
Egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
Abero foro, palaestra, stadio et guminasiis?
Miser a miser, querendumst etiam atque etiam,

anime.

60

65

Quod enim genus figuraest, ego non quod habuerim?
Ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
Ego guminasi fui flos, ego eram decus olei:
Mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
Mihi floridis corollis redimita domus erat,
Linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
Ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam? 70
Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
Vbi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
Iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.'
Roseis ut huic labellis sonitus celer abiit,

Geminas deorum ad aures nova nuntia referens, 75
Ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus
Laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.

'Agedum' inquit age ferox i, fac ut hunc furor

agitet,

Fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat, 30 Mea libere nimis qui fugere imperia cupit. Age caede terga cauda, tua verbera patere, Fac cuncta mugienti fremitu loca retonent, Rutilam ferox torosa cervice quate iubam.' Ait haec minax Cybebe religatque iuga manu. 85 Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago. At ubi umida albicantis loca litoris adiit,

Teneramque vidit Attin prope marmora pelagi, Facit impetum: illa demens fugit in nemora fera: 90 Ibi semper omne vitae spatium famula fuit. Dea magna, dea Cybebe, Didymei dea domina, Procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo: Alios age incitatos, alios age rabidos.

LXIIII.

Peliaco quondam prognatae vertice pinus
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,

Cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
5 Auratam optantes Colchis avertere pellem
Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
Caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
Diva quibus retinens in summis urbibus arces
Ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
10 Pinea coniungens inflexae texta carinae.
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simulac rostro ventosum proscidit aequor,
Tortaque remigio spumis incanduit unda,
Emersere freti canenti e gurgite vultus
15 Aequoreae monstrum Nereides admirantes.
Atque illic alma viderunt luce marinas
Mortales oculi nudato corpore Nymphas
Nutricum tenus extantes e gurgite cano.

20

25

Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sanxit.
O nimis optato saeclorum tempore nati
Heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
Progenies, salvete iterum placidique favete.
Vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo,
Teque adeo eximie taedis felicibus aucte
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
Ipse suos divom genitor concessit amores.
Tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
Tene suam Tethys concessit ducere neptem,
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30
Quoi simul optatae finito tempore luces
Advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
Dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu.
Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe,
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
Rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
Non humilis curvis purgatur vinea rastris,

35

40

Non falx attenuat frondatorum arboris umbram, 41
Non glaebam prono convellit vomere taurus,
Squalida desertis rubigo infertur aratris.
Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
Regia, fulgenti splendent auro atque argento.
Candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Pulvinar vero divae geniale locatur
Sedibus in mediis, Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

Haec vestis priscis hominum variata figuris
Heroum mira virtutes indicat arte.
Namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
Indomitos in corde gerens Ariadna furores,
Necdum etiam sese quae visit visere credit,

45

50

55

Vt pote fallaci quae tum primum excita somno
Desertam in sola miseram se cernat arena.
Inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
Inrita ventosae linquens promissa procellae.
60 Quem procul ex alga maestis Minois ocellis,
Saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
Prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
Non flavo retinens subtilem vertice mitram,
Non contecta levi † velatum pectus amictu,
65 Non tereti strophio lactantes vincta papillas,
Omnia quae toto delapsa e corpore passim
Ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
Set neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
Illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
70 Toto animo, tota pendebat perdita mente.
A misera, adsiduis quam luctibus externavit
Spinosas Erycina serens in pectore curas
Illa tempestate, ferox quom robore Theseus
Egressus curvis e litoribus Piraei

75 Attigit iniusti regis Gortynia tecta.
Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exolvere caedis

Electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
80 Quis angusta malis cum moenia vexarentur,
Ipse suom Theseus pro caris corpus Athenis
Proicere optavit potius quam talia Cretam
Funera Cecropiae nec funera portarentur,
Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
85 Magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo
Regia, quam suavis expirans castus odores
Lectulus in molli conplexu matris alebat,
Quales Eurotae progignunt flumina myrtus
90 Aurave distinctos educit verna colores,
Non prius ex illo flagrantia declinavit
Lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
Funditus atque imis exarsit tota medullis.

Heu misere exagitans inmiti corde furores

Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95
Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
Qualibus incensam iactastis mente puellam
Fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
Quantos illa tulit languenti corde timores!
Quam tum saepe magis † fulgore expalluit auri! 100
Cum saevom cupiens contra contendere monstrum
Aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis.
Non ingrata tamen frustra munuscula divis
Promittens tacito succepit vota labello.

Nam velut in summo quatientem brachia Tauro 105
Quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
Indomitum turben contorquens flamine robur
Eruit (illa procul radicitus exturbata

Prona cadit, late quast impetus obvia frangens),
Sic domito saevom prostravit corpore Theseus
Nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
Inde pedem sospes multa cum laude reflexit
Errabunda regens tenui vestigia filo,
Ne labyrintheis e flexibus egredientem
Tecti frustraretur inobservabilis error.
Sed quid ego a primo digressus carmine plura
Conmemorem, ut linquens genitoris filia voltum,
Vt consanguineae conplexum, ut denique matris,
Quae misera in gnata deperdita laetabatur,
Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
Aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
Venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
Liquerit inmemori discedens pectore coniunx?
Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
Clarisonas imo fudisse e pectore voces,
Ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
Vnde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
Tum tremuli salis adversas procurrere in undas
Mollia nudatae tollentem tegmina surae,

110

115

120

125

Atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130 Frigidulos udo singultus ore cientem.

« ForrigeFortsæt »