Billeder på siden
PDF
ePub

Vos hinc interea (valete) abite
Illuc, unde malum pedem attulistis,
Saecli incommoda, pessimi poetae.

XIIII.

Siqui forte mearum ineptiarum
Lectores eritis manusque vestras
Non horrebitis admovere nobis,

*

25

XV.

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. veniam peto pudentem,
Vt, si quicquam animo tuo cupisti,
Quod castum expeteres et integellum,
Conserves puerum mihi pudice,
Non dico a populo: nihil veremur

5

Istos, qui in platea modo huc modo illuc
In re praetereunt sua occupati:

Verum a te metuo tuoque pene

Infesto pueris bonis malisque.

10

Quem tu qua lubet, ut iubet, moveto,
Quantum vis, ubi erit foris, paratum:
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens furorque vecors
In tantam inpulerit, sceleste, culpam,
Vt nostrum insidiis caput lacessas,
A tum te miserum malique fati,
Quem attractis pedibus patente porta
Percurrent raphanique mugilesque.

XVI.

Pedicabo ego vos et inrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
Qui me ex versiculis meis putastis,

15

Quod sunt molliculi, parum pudicum. 5 Nam castum esse decet pium poetam Ipsum, versiculos nihil necessest,

Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi ac parum pudici
Et quod pruriat incitare possunt,
10 Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quom milia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis?
Pedicabo ego vos et inrumabo.

XVII.

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, Et salire paratum habes, sed vereris inepta Crura ponticuli assulis stantis in redivivis, Ne supinus eat cavaque in palude recumbat; 6 Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, In quo vel Salisubsili sacra suscipiantur: Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. Quendam municipem meum de tuo volo ponte Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, 10 Verum totius ut lacus putidaeque paludis Lividissima maximeque est profunda vorago. Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar Bimuli tremula patris dormientis in ulna. Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella 15 (Et puella tenellulo delicatior haedo, Adservanda nigerrimis diligentius uvis), Ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus In fossa Liguri iacet suppernata securi,

20 Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,

Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque.

nescit.

Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum

Et supinum animum in gravi derelinquere caeno, 25 Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XVIII-XXI.

Aureli, pater essuritionum,

Non harum modo, sed quot aut fuerunt
Aut sunt aut aliis erunt in annis,
Pedicare cupis meos amores.

Nec clam: nam simul es, iocaris una,
Haeres ad latus omnia experiris.

Frustra: nam insidias mihi instruentem
Tangam te prior inrumatione.
Atque id si faceres satur, tacerem:
Nunc ipsum id doleo, quod essurire,
A me me, puer et sitire discet.
Quare desine, dum licet pudico,
Ne finem facias, sed inrumatus.

XXII.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
Homost venustus et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta, nec sic ut fit in palimpseston
Relata chartae regiae, novei libri,
Novei umbilici, lora rubra, membrana
Derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra
Aut siquid hac re scitius videbatur,
Idem infacetost infacetior rure,

5

10

5

10

Simul poemata attigit, neque idem umquam 15

Aequest beatus ac poema cum scribit:
Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur, nequest quis-
quam,

Quem non in aliqua re videre Suffenum
20 Possis. suus cuique attributus est error:
Sed non videmus, manticae quod in tergost.

[blocks in formation]

ХХІІІ.

.

Furei, quoi neque servos est neque arca
Nec cimex neque araneus neque ignis,
Verumst et pater et noverca, quorum
Dentes vel silicem comesse possunt,
Est pulchre tibi cum tuo parente
Et cum coniuge lignea parentis.
Nec mirum: bene nam valetis omnes,
Pulchre concoquitis, nihil timetis,
Non incendia, non graves ruinas,
Non furta inpia, non dolos veneni,
Non casus alios periculorum.
Atqui corpora sicciora cornu
Aut siquid magis aridumst habetis
Sole et frigore et essuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliva,
Mucusque et mala pituita nasi.
Hanc ad munditiem adde mundiorem,
Quod culus tibi purior salillost,
Nec toto decies cacas in anno,
Atque id durius est faba et lapillis;
Quod tu si manibus teras fricesque,
Non umquam digitum inquinare possis.
Haec tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere nec putare parvi,
Et sestertia quae soles precari
Centum desine: nam sat es beatus.

XXIIII.

O qui flosculus es Iuventiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem divitias Midae dedisses

с

Isti, quoi neque servus est neque arca,
Quam sic te sineres ab illo amari.

Qui? non est homo bellus?' inquies. est:

Sed bello huic neque servos est neque arca.
Hoc tu quam lubet abice elevaque:

Nec servom tamen ille habet neque arcam.

XXV.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
Vel anseris medullula vel imula oricilla
Vel pene languido senis situque araneoso,
Idemque Thalle turbida rapacior procella,
Cum diva munerarios ostendit oscitantes,
Remitte pallium mihi meum, quod involasti,
Sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
Ne laneum latusculum manusque mollicellas
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter aestues velut minuta magno
Deprensa navis in mari vesaniente vento.

XXVI.

Furi, villula nostra non ad Austri
Flatus oppositast neque ad Favoni
Nec saevi Boreae aut Apeliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »