Billeder på siden
PDF
ePub

DE. Corrector! nempe tua arte viginti minæ
Pro Psaltria periere; quæ, quantum potest,
Aliquo abjicienda est; si non pretio, at gratiis.
MI. Neque est, neque illam sane studeo vendere.

25

DE. Quid igitur facies? MI. Domi erit. DE. Pro Divum

fidem !

Meretrix et materfamilias una in domo?

MI. Cur non? DE. Sanum te credis esse? MI. Equidem

arbitror.

DE. Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam,

Facturum credo, ut habeas quicum cantites.

30

MI. Cur non? DE. Et nova nupta eadem hæc discet? MI. Scilicet.

rectorem! tua arte effectum est, ut viginti minæ pro fidicina absumtæ et perdita sint: quæ fidicina abigenda hinc est, aut pretio vendita, aut gratis data. MI. Neque est nobis emtor, neque vendere libet. DE. Quid ea igitur facies? MI. Domi sedebit. DE. Proh Deorum fidem! meretrixne et materfamilias una in ædibus tuis morabuntur, atque habitabunt! MI. Quidni? DE. Num suna mentis es? Mi. Profecto me talem esse censeo. DE. Ita mihi Dii sint propitii, ut jam tuam améntiam perspectam habeo; te quippe conaturum credo, ut habeas psaltriam cum qua vocem cantando exerceas. MI. Cur non? DE. Et nova etiam nupta eadem cantica docebitur? MI. Scilicet ita fiet. DE. Tu vero inter eas

forte a Guelf. 2. et ut a 3. Perl. Ad artem ut corr. Both.-26 Abjicienda] Facessat et abigatur Guyeti abigenda. West. At gratiis] Varia lectio: gratis; gratiis; at gratis; vel gratis; at gratiis; vel gratiis. Id. Si non pretio, at gratis] Particulam at, non sane necessariam, non habet Bem. Ceterum nos pro gratis, ex ratione versus, gratiis legendum esse contendimus. Fa. Nostri omnes vel gratis. Recte Faërnus gratiis. Certum est nec Nostrum nec Plautum usquam dixisse gratis, semper rpiovλλdßws gratiis. Bent. Pretio] L. antiq. at. Pall. vel. Perl. Abiciendu] Sic Hel. prisco more. Vulg. abjicienda. Both. qui illud edidit. Vel gratis Guelf. 1. Br. At seu vel delent Bent. Z. Delph. Bip. Both. Perl.-28 Nostri veterrimi et ex ceteris plerique facias? Recte: non, velis facere; sed, possis facere? et insuper legendum, Quid illa igitur facias? Bent. Illa recepi, suadente Bent. Acute enim dicit: Responsum Domi erit' postulat illa.' Perl. Quid ea igitur facies] Vulgo abest ea. Sed memoratam fuisse psaltriam, ex Micionis responso intelligitur. Vidit Bent. Both. Facias Br. Perl.-29 Mss. et editi plusculi erit una in domo? quod ex glossa additum videtur. West. Erit una in domo?] Sic quidem etiam stare posset hic versus; sed melius habet, ut in libro Bembino, detracta dictione erit: quod ne sensui quidem quicquam nocet. Fa. Nostri perperam erit. Bent. Erit ante una' Guelf. 2. Perl. Sic et Br.-30 Magna Librorum pars legit, Sanumne. West. Sanumne] Delenda est particula ne juxta o. 1. s. versusque rationem. Fa. Sunum te credis esse] Mirum hoc; cum nostri universi Sanumne habeant: et recte, modo ordinem mutes, Sanumne credis te esse? Bent. Sanumne Guelf. 2. Perl. Sic Br. Delph. Z. Sunum te credis Perl. Sanumne credis te Both.-31 Meliores nostri magno numero, tuam ego. Recte. Bent. Sic Br. Both. Berl. Ineptiam,]

DE. Tu inter eas restim ductans saltabis. MI. Probe.
DE. Probe? Mi. Et tu nobiscum una, si opus sit. DE.

Hei mihi!

Non te hæc pudent? MI. Jam vero omitte, Demea,
Tuam istanc iracundiam ; atque, ita uti decet,
Hilarum ac lubentem fac te in gnati nuptiis.

35

Ego hos conveniam: post huc redeo. DE. O Jupiter!
Hanccine vitam! hoscine mores! hanc dementiam!

40

funem duces, et chori præsultor eris et princeps. MI. Egregie. DE. Egregie? M1. Etiam tu nobiscum una saltabis, si te usus fuerit. DE. Hei mihi! non te horum pudet? MI. Nunc vero istam tuam iracundiam abjice, atque ita ut convenit, hilaritati et lubentiæ indulge in tui filii nuptiis. Ego hos adibo, postea huc revertor. DE. O Jupiter! hancne vitam ducere oportet? hosne esse mores? hanc insa

Vel; Sic notat glossa Toû Br.-32 Codices quidam, Facturum te credo. West. Ut omittit Br.-33 Et nova, &c.] Non hoc per interrogationem effertur, sed affirmative per irrisionem. Bent. Sic dant Br. Perl. et Both. qui exhibet discet; ... MI. Scilicet.-34 Mss. quidam et impressi post EP. psaltabis. West.-35 DE. Probe?] Hæc a multis Mss. et editis antiquis absunt, etiam ab EP. sed defenduntur a Rivio et Fa. Nihil autem causæ esse videtur, quare Demea Tò Probe repeteret magis, quam quod præcessit, Cur non,' et Scilicet.' West. Mi. Probe. et tu nobiscum] Bem. geminat dictionem Probe, habens eam secundo loco sub persona Demeæ: quam lectionem et Rivius ex suo libro annotavit. Ita etiam versus optime constat. Fa. DE. Probe? MI. Et tu nobiscum una, si opus sit. Hei mihi. Illud Probe a Correctore Bembino provenit, ad versum fulciendum. Ex tot nostris duo tantum Probe repetunt, atque illi ex mediocribus. Et sane inepta, enervis, pntida repetitio est; nec reliquis hic convenit, quæ ironia et irrisione omnia dicuntar. Longe facilior et verior in promtu erat correctio: DE. Tu inter eas restim ductans sallabis. Mr. probe. Et tute nobiscum una, si opus sit. DE. Hei mihi! Bent. DE. Probe?] Bent. omittit tanquam a glossatore Bembini putide iteratum. Sed errat vir magnus. Nam simili modo resonat supra IV. 5. 66. vocula' Jam' in ore iterantis comice. Sic item centies. Abest a Guelf. 2. Perl. Geminatum Probe sub persona Demeæ ex Bem. Faërnus edidit. Alii omittunt, et sie metrum corrumpunt. Neque Bent, audiendus est, qui dedit Et tute, &c. Bip. Bentleium sequitur Both. Illud iteratum Probe collocat Delph. in versu 34. Ei mihi Br.-36 Duo ex nostris melioris notæ, Jam vero mitte, o Demea. Certe, sive mitte sive omitte legas, o Demea omnino retinebis, ne in ista sede Trochæus sit, quem data opera evitat Noster. Bent. O dant Both. Perl.-38 Codices quidam Hilarem legunt, atque in iis EP. West. Bem. et plerique alii habent, gnati in nuptiis. Fa. Nostri omnes in nati nuptiis. Bent. Hylarem GM. Perl. Nati in Bent. Z. Bip.

NOTE

34 Restim ductans] Lusus est natus, ut refert Donatus, ab eo fune, quo equus ligneus Græcorum in Trojam introductus est. In hoc ludo mani

bus funem tenentibus 'saltare solent. Choreæ princeps et præsultor funem ducit, quem alii, eodem fune apprehenso, præeuntem sequuntur.

Uxor sine dote veniet: intus Psaltria est:
Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus ;
Senex delirans. Ipsa, si cupiat, Salus
Servare prorsus non potest hanc familiam.

niam? uxor indotata domum deducetur; meretrix fidicina ædibus excepta est; domus sumtibus diffluit; adolescens libidine et luxu fervens; senex mentis inops et insanus: adeo ut ipsum Sulutis numen potestatem non habeat, quantumvis conetur,' hanc familiam servandi.

Delph. Both. Perl.-41 Sine dote veniet uxor Both.-44 Non possum non existimare, et hic et in similibus Plauti locis, ubi totus fere lepor in agnominatione situs est, reponendum esse Salvare pro Servare; neque vox vel obsoletior vel minus usitata rusticum dedecet. Atqui Hel. dilucide Salvare. Both. Sic dat et Guelf. 2. Hanc familiam non potest Delph. Hanc f. non poterit Br.

NOTE

43 Ipsa, si cupiat, Salus] Colebatur

Samnitico vota fuit, et ab eodem DicSalus Romæ pro Dea; cujus ædes a tatore dedicata. Caio Julio Bubulco Consule in bello

ACTUS V. SCENA I.

SYRUS. DEMEA.

SY. ÆDEPOL, Syrisce, te curasti molliter,
Lauteque munus administrasti tuum.

Abi! sed, postquam intus sum omnium rerum satur,
Prodeambulare huc libitum est. DE. Illud sis vide

SY. Per adem Pollucis, Syrisce, corpus delicate fovisti, et magnifice officio tuo functus es. Jam abi: sed postquam in ædibus lautitiis omnibus atque epulis ad satietatem me implevi, huc prodire et expatiari visum est. DE. Videsis specimen

Omnes fere edd. inde ab Erasmo, hinc, ubi nullo intervallo opus, male ordiuntur Actum v., præter Dac. quæ hanc et seq. Sc. recte addit iv. uti et ed. nostra vet. Bip. quæ igitur hic habet Act. iv. Sc. 9. In ed. Both. est Act. Iv. Sc. 8.-1 Curasti te Br.-3 Both. sic pro sed.-4 Libri quidam scripti et impressi cum EP. legunt: Porro deambulare. West. Br. Pro (ex

NOTE

1 Syrisce] Syrus Syriscum se vocat, diminutiva forma, blandiendi

causa. Syriscus est vas vimineum ad reponendas ficus.

5

Exemplum discipline! SY. Ecce autem hic adest
Senex noster: quid fit? quid tu es tristis? DE. Oh! sce-

lus!

SY. Ohe! jam: tu verba fundis hic sapientia?

DE. Tun'? si meus esses.

SY. Dis quidem esses, Demea,

Ac tuam rem constabilisses. DE. Exemplum omnibus
SY. Quamobrem ? quid feci? DE.

Curarem ut esses.

Rogas?

In ipsa turba, atque in peccato maxumo,

Quod vix sedatum satis est, potasti, scelus!

10

illud egregium disciplina. Sv. Ecce autem conspicio senem. Quid rei agitur? Quid mastus es, et irato similis? DE. Oh! scelerate. SY. Ohe! jam tu incipis diffluere verbis sapientibus. DE. Tune hæc facias? si meus esses. SY. Dives esses re tua familiari bene administrata et constituta, Demea. DE. Efficerem ut exempli loco omnibus esses propositus. SY. Qua de causa? quid feci? DE. Quid fecisti, quæris? in ipsa rerum perturbatione, atque in gravissimo crimine, recenti adhuc, vixque sopito, potationibus te totum dedisti, quasi triumphans victoria repor

...

clamatio,) deambulare. GM. Proh. Legendum et subdistinguendum monet Bent. Illuc sis vide; Exemplum. Illuc dant et Both. Perl. Br. legit Illud sis: vide.-5 Variat series verborum in hoc versu. Plurimi enim finiunt ex Bem. in adest, al. in senex. Perl. In senex finit Both.-6 Mallem Ohe! scelus: quomodo libri quidam Mss. et impressi exhibent. Atque ita venustius inferetur mox a Syro alterum Ohe. Sic plane Heaut. iv. 1. 9. In aliis utrobique est Eho. West. Oh scelus probat Fa. Br. habet Ohe scelus.—7 Insi• titium hunc versum vocat Guy. Distinxi autem ita, monente Faërno; ut sensus sit: Ohe jam desine. Riv. fundes legit, etiam apud Donatum. At. que ita est in plerisque editionibus antiquis. West. SY. Eho jam tu verba fundis hic sapientia? Aliquot libri, Oh jum habent; Bembinus Ohe jam: quam lectionem recipimus, distinguendo post 'jam,' quasi dicere velit, Ohe jam desine: deinde per interrogationem reliqua subdendo. Fa. Unus ex nostris fundes: non male. Bent. Br. Eho: jam tu sapientia. Both. Ohe, num tu v. fundes. 'Ohe jam! tu. Sic Bem. Ed. nostra c. figg. et Fa. distinxit post jam; alii ante jam. Er. legebat Eho jam tu. Al. denique Mss. habent Oh jam, &c. quod fere nobis placeret præ vulg. ut repetat illud Oh Demeæ.' Bip. Ohe, jam tu Z. Perl. Delph.-8 Plures et meliores ex nostris, Tu si meus esses, Sy. Dis quidem. Recte continuatur enim oratio, 'Exemplo,' &c. Bent. Ita et habet Perl. ' Vulg. Tun' (vel Tu, vel Tum, ut cod. A.) si meus esses; sed C: Jam tun' si m. e. Bene quadrat Nam, quo præsertim et servulus usus fuit; nam verba adversariorum repetere irati solent.' Both. qui inde legit, Nam meus tu si èsses, . . . Sv. Dis q. Br. Tun', si meus. Z. Tun' si m. Bip. sic habet, Tu, si meus esses SY. Dis quidem. et notat, interjecta a Syro verba non impediant, ut hæc disjungas a consequente exemplum, &c. Al. proinde male Tun'? si meus, &c.'-9 Bem. exempla. Fa. Immo exemplo, ut credo, in Bembino fuit. Sic enim legendum esse vel puer videat. Nostri perperam exemplum. Bent. Exemplo Both. Perl. De mea post const. Guelf. 3.-10 Perl. Rogitas?-12 Potasti, scelus! Ita edidi ex Mss. quinque Leidensibus, M. cod. Lips. Tr. Bod. et Bond. atque ita erat in Mss. omnibus Bæcleri, aliisque. Sed et ita legunt editiones Venetæ, EA. Junt. Ald. Lug

...

Quasi re bene gesta. SY. Sane nollem huc exitum.

tata. SY. Certe nollem huc ex ædibus prodiisse.

dunensis, Plantiniana, Davent. aliæ. Accedunt Augustinus Gambarellius in Observationibus in Terentium, et Jac. Tollius ad Auson. Ecl. XXI, Paucæ editionum veterum præferunt, potastis, quam lectionem nuperi quidam editores imitati. Et videtur sane in nonnullis Codicibus repetita per errorem prima in Tscelus' litera, atque adeo ex potasti factum potastis. Syrum certe quidem molliter sese curasse, ex ipso audiverat Demea, de conservis ceteris nihil audiverat. Neque porro, si potastis dixisset, non addendum fuerat, scelus, sed, scelesti. Do. tamen potastis legit, quod tuetur Rivius. West. Potasti scelus. Sic Fa. et sic nostri omnes. Donatus tamen legebat potastis; et explicat, 'Oratorie 'potastis' dicit, cum unum ebrium cernat.' Frustra. Hæsit in ejus exemplari s ex verbo sequenti. Bent. Br. legit, sedatum est satis potasti. Scelus Quasi re. Z. potastis habet.-13 Nollem huc exitum. Ita legit etiam Do. ad And. 1. 1. 13. estque in plerisque Mss. et editis. Nonnulli legunt : nollem nunc exitum; [in Addend. citat G. cum ET. et EM.] ut rò exitum nomen sit, media correpta. West. Hunc GM. Br. et Ms. R. ap. Lind.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

DR. HEUS! Syre; rogat te Ctesipho, ut redeas. SY. Abi.

DE. Quid Ctesiphonem hic narrat? SY. Nihil. DE. Eho! carnufex,

Est Ctesipho intus? SY. Non est. DE. Cur hic nominat? SY. Est alius quidam, parasitaster parvolus:

DR. Heu, Syre; rogat te Ctesipho ut ad se redeas. SY. Abi. DE. Quid de Ctesiphone hic loquitur? SY. Nihil. DE. Eho! carnifex, an Ctesipho hic intus est? SY. Non est. DE. Cur hic igitur illum nominat? Sv. Alium vocat ejus

In Bip. est Act. IV. Sc. 10. In Both. tv. 9.-1 In Mss. et editis quibusdam est, Heus! heus! West. Ita GM. Carnifex post Abi Guelf. 2.-2 Nil Bent. Both. Perl.-4 Parvolus. Petrus Victorius Var. Lect. xxxv. 18. ex Codice Bembino legit paululus, idque miratur, Faërnum non animadvertisse,

« ForrigeFortsæt »