Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

Haec Ecloga, non dubium est, quin earum, quae exstant, decem antiquissima sit. Ejus enim nominatim in quintae, anno DCCXII conscriptae, versu 86 una cum tertia et ante hanc mentio fit, et in ipsius tertiae, quae veris est anni DCCXII, versu 84 rusticam Pollio quum amare dicatur Virgilii Musam; non alia ita nisi eadem haec significatur, quam traditam accepimus, Ecloga, praeter leviora quaedam, quae juvenili studio poëta meditatus fuerat. Certe igitur ante annum DCCXII scripta est, et, quae operis est maturitas, proximo superiori anno: dum bellum terminis continebatur agri Mutinensis Galliae cisalpinac, quibus Antonius D. Brutum obsessum tenebat, neque terrores aliquis praesagire poterat triumviratus, qui instabat.

Poëta viginti sex annorum, neque Asinio Pollioni is, qui sub ipsum finem hujus anni legatus Antonii factus est, neque potentiorum alicui Romae notus,

quum pluribus quasi prolusisset, quae post rejecit, tenuitatis rusticae in otio vici patrii argumentum commentabatur, quo cum Theocrito spreti amoris adumbrationé contenderet: et, quum exemplare suo adductus esset, ut pastorem Siculum sibi eligeret, Grammaticorum sedulitas, temporum rationis ignara, veros homines sub ficto nomine odorari sustinuit.

4

Anno DCCXI eclogam contendo scriptam esse, limatam vero anno DCCXII, Pollionis postquam Virgilius in amicitiam intraverat. Hujus rei testes habemus versus 5 et 11, quibus Cirin nostrum imitatum esse apparet, Galli poëma anni DCCXI VI, 74. Galli enim efflorescentis poëma novissimum Asinius Pollio, ipsius amicus, omittere non potuerat, quin, admiratus animo, poëtae nostro communicaret, cujus hic, quum ex Pollionis judicio eclogam suam retractaret, flores aliquos inserere voluit, ut ingenium commendaret ab invidia alienum et idem cum Gallo sentiens. Quae gratia, Pollionis exhibita amico minori natu, quum legato non displicuisset; ita etiam reliquis, quibus Pollionem alloquebatur, quartae et octavae, eclogis, Virgilius adductus est, ut Galli aliquos versus aspergeret.

Caeterum tamquam zwu@ aliquo Corydon delicias suas alloquitur, similique eas studio prosequitur, atque apud Theocritum id. III silvestrem Amaryllida, puellam pastoriciam, pastor caprarius; juvenis Cyclops id. XI Galateam prosequutus est. Tempore enim meridiano, dum messis est, Corydon, praefectus pastorum, gregem relinquit saltibus quiescentem, et per maritatas ulmos agrorum ad nemus fageum

prope villam pergit; qua formosus eum forte Alexis auditurus sit. Hic usque ad vesperam desipiens commotiones animi carptim loquitur; quas ejus affectiones ad perpetuitatem quamdam struit Virgilius.

Annotata.

1-5. Corydon, praefectus pastorum Siculi pecoris v. 21, formosum Alexin amabat, quem in deliciis habebat puerum dominus lolas v. 57. Quae inter Italos, eadem fere inter Siculos ex Ciceronis orationibus adversus Verrem fuisse intelligimus rei rusticae instituta. Praediorum domini, et Graeci et multi Romani, in aedibus rusticis, villis, frequentes servos, familias, agricolarum, vinitorum et pastorum habebant, qui etiam in catenis a crudelioribus servabantur, et sub magistris crant: qui, rei rusticae nisi dominus curam habebat, procuratoribus ipsi aliquibus, villicis, parebant. Hos, quorum mores Theocritus tam suaves cecinit, agricolas, valde credibile est, Graeca eruditione magis etiam excultos fuisse, quam in plurimis Italiae, praeterquam magnae Graeciae, praediis. Romae dominatricis quam late regnaret oratio, nihil poëta curabat; nam etiam in Pindo Eel. VIII et in Arcadiae montibus Ecl. X Latine dicentes audiit. Simili modo Theocritus id. XXIII orditur :

Difficilem puerum flammis ardebat iniquis

Vir, tristem obsequio, pariter non corpore tristem.

Nec habebat, (propter) quid speraret: pervetustam pro quod; nam quis, quid relativum erat antiquis. Quum nihil aliud prospiceret, quo puerum sibi conciliaret, omnem spem tantum in studio ponebat, quo nemus fageum propter villam assidue adibat. Veniebat venire solebat, continuato tempore; venit semel aderat X, 10. Villa commendabatur aëris tempe

rati causa in medio colle silvestri posita, ubi frigus esset et fontes amplaeque pastiones Varr. I, 12. Col. I, 4. 5. Haec incondita jactabat, haec quasi incomta pectoris sensa, quaeque venerunt in mentem, sine delectu praedicabat. Montibus et silvis, ut saltus resonarent, qui circum erant X, 8. Imitatus autem locus est versum 208 Ciris poëmatis, ubi inutiles excubias regis custodia in foribus studio jactabat inani, irrito studio projiciebat, perdebat.

6-13. Jam saepius Corydon amatorios in hoc nemore cantus cecinerat, et nulla ab amico gratia significata fuerat. Postremum caedem crudeli suam minatur, quemadmodum puellae Theocriti caprarius III, 7, quum saltando effingeret dolorem suum:

[blocks in formation]

Naribus an tibi sum simis, barbaque videri
Horridus? invidia coges me frangere guttur.

Cogis eorum esse videtur, qui continuatum eadem oratione nil curas; nil miserere; denique cogis! desiderabant; Ascensius quidem in hunc modum interpreOmnia quiescunt hoc sole meridiano; ego tantum huc ab ovibus, ut nemore te forte fageo reperiam, per apricas ulmos perrexi. Aestate, tempore meridiano, dum defervesceret aestus, sub arbori

tatus est.

bus umbrosis et rupibus quiescere jubebantur øves Lb. III, 331; et tum dies erant messis longissimi. Captare frigora, quasi inhiare frigori. Viridis lacertus, cujus natura caloris amans est, latet tamen prae immani aestu. Theocritus eodem modo meridiauum aestum adumbravit VII, 22:

Nunc etiam somnos praebent dumeta lacertis.

Ubi èq' aiμaorari in dumosis, indeque umbrosis, maceriis est, cujus generis subulcus Odyss. XIV, 10 septum habebat. Spineta aeque atque dumi Lb. IV, 130 de sepibus spinosis forte dicta sunt, quas Corydon in itinere repererat; simili modo 1, 54 salictum, septum est salicum. Lacerti virili genere in Vir

gilii sunt Lb. IV, 13.

Hafniensis liber B exhibet:

Nunc etiam occultant virides spineta lacertas. Messores quoque, qui inter ulmorum ordines fruges metebant, meridianam quietem capiunt, seseque reficiunt. Theocrit. X, 50:

Principium messis sit alauda cubile relinquens,
Finis erit recubans; paulum cessate calore.

Thestylis, juvenis conserva v. 43, mortario confecit
moretum, alliatum; dum allium cum aliis herbis
acribus, recenti caseo,
oleo et sale mortario contun-
debat. Hoc obsonium, quo uti solebant Romani ru-
stici, milites et nautae, valetudini conducere et vene-
nis obesse putabatur; quo non tantum pauper Simulus
moret, 86-118 se reficiebat, sed fastidiosus ipse Mae-
cenas, accuratius nimirum id temperatum, sumebat,
quod aegre tulit conviva ejus Horatius Epod. III. Ser-
pyllum, Thymus Serpyllum L. Rapidus aestus,

« ForrigeFortsæt »