Billeder på siden
PDF
ePub

51-58. O felicitatem tuam! quae hic te patriis in campis pascere et recumbere sinit ad rivorum opacas flexiones et montanas fontium origines: verno quidem tempore illic in prato, sub salicto limitis; hac in rupe aestivo et auctumni tempore, cujus ad radices ulmi maritae sunt. Jam auctumnus erat v. 72. Flumina nota, quae tam saepe et tam diu cum grege adisti, quorum singulas arbores et singulos frutices, singulos gurgites cadentis lymphae cognovisti. Flumen, rivus V, 84. Lb. IV, 54. Quid? quod vel Mincium, qui lacus erat Virgilii ad agros, vel Padum intelligebant, qui procul hinc aberat? Fontes sacri dicebantur, quicumque sua sponte manabant, manales: arboribus cingebant eos et geniis eorum flores, merum, oleum, placentas, nummos et victimarum sanguinem, fontibus infusum, libabant. Hinc v. 53, cui respondet hinc v. 56, illic infra, hic supra. Limites i. e. fines praedii feris et maritis imprimis arboribus conserebantur IX, 9. Lb. II, 389. Virgilii prata, in quibus verno tempore pascebatur III, 55. 111. VII, 11, a finitimis viva dirimebantur salicum sepe, quae, dum florebat, apum examinibus perpetuo resonabat. Salicum et genestarum sepes, etiam mellificii causa, laudat Virgilius Lb. II, 436. Veterum ex physiologia apes inde a vernoaequinoctio lachrymas arborum ad erythacen, succum florum ad ceram Lb. IV, 53. conficiendam etiam a salicibus Lb. IV, 38. 182 petebant. Ex julis salicum utriusque generis flores apud nos mense Aprili extuberant, quorum masculi lymphae lachrymam continent jucundi saporis, foeminei lanuginosum semen utriculo gerunt. Hy

blaeae, quae acris suavitatis mel colligunt, quale per thyma Hyblae, Siculae urbis, colligitur VII, 37. Virgilii pastores multi sunt etiam in apibus servandis, in hortis colendis, vinetis et agris, item in venatione. Semper i. e. dum arbores florent; ut III, 62 et VII, 50 de hiberno taedarum incendio: vel tamquam si quis nostrum dicat: aves semper cerasos mihi rodunt. Salictum proprie campus salicibus consitus, hoc loco, salices sepis; quemadmodum spineta II, 9. sepes spineae. Hinc tibi cum verbo suadebit jungendum ; et quae sepes depasta poëtice est pro sepes, quae depasta est sive depascitur: eodem modo VIII, 24 qui passus; Lb. IV, 89 qui visus; adi Deutsches Museum 1786. T. 2. p. 36. Supra sub rupe silvestri, ubi colloquuntur, Virgilii segetes erant, maritarum ulmorum ordinibus distinctae: quae ulmi citeriore in Gallia, frumento intersito, a septemtrione ad meridiem intra quadragenos pedes, intra vicenos pedes a lateribus; sed, ubi nihil serebatur, intra vicenos pedes quoquoversus collocabantur Lb. II, 275. A solstitio ad mensem Augustum usque maritarum arborum rami per tabulata digesti tondebantur, et, ne nimia umbra vitibus nocerent, etiam tenera fronde privabantur, matutino tempore et vespertino, uti malebant, studiose enim cavebant meridianum (Plin. XVIII, 76); fronde autem, vel ubi primum desecta fuerat, utebantur ad pabulum, vel siccatam servabant hiemi: frondatio Lb. II, 400. 446. Longissimum diem, Plinius tradit (XVIII, 28 s. 68), agricolam, folia ulmi ad pabulum stringentem et vitem deputantem, vel versis foliis intelligere, quae post solstitium

alia parte coelum respiciant, quam qua spectaverint pridie, vel incubantis palumbis gemitu. Uterque et palumbes III, 69. et turtur inter aestivas aves messis advena est, et bis incubat, verno tempore et circa solstitium; pulli capiebantur et saginabantur; mansueti etiam in columbariis palumbes ovis incubabant. Tua cura, tuae deliciae, ob gemitum, cujus suavis sonus a Longo quoque laudatur. Haec palumbis ampliore sermone dictum pro usitatiore hic v. 15. Turtur, cujus generis etiam est columba risoria, tres tantum menses in Italia moratur, eamque Origenes juga montium et arborum cacumina diligere dicit. Erigebant quidem Virgilii in patria ad quindecim tantum vel viginti fere pedes maritas ulmos; sed quid obstat, quominus rupis ad radices, quae segetes terminabant, etiam de altioribus ulmis cogitemus? Theocritus quoque VII, 141, quo die primitias frugum Cereri oblaturos adiit, turturem audiit gementem, quum aestivam omnia et auctumnalem fertilitatem redolerent. Canens frondator dum ulmos amputat illic, hic neque palumbes neque turtur, in alta ulmo considentes, a gemitu cessant.

59-63. Vere dixisti! facilius fient, quae fieri nequeunt, quam ut Caesaris beneficia obliviscamur. Rebus incredibilibus implere comparationes etiam quotidianus sermo multo tum usu consueverat. Facilius volabit cervus et piscis erit in sicco. Ne, aethere mutato, legatur aequore, ut artificiosior exsistat dictorum inter se contentio, etiam haec causa est, quod aequor, si id non alia ulla re insignitur, tantum

planities est. Pro in littore Hafniensis liber A ad littora praebet, diversitate sane memorabili; qua nisi unus differret ab reliquis aut explicatio prius habendum esset, aut in errorem in aethere scribas induxisse credendum. Mutata plaga facilius Parthus v. 66 sub occidente sole, sub oriente Germanus habitabit. Fines, termini orbis terrarum, quemadmodum apud Nemesian. cyneg. 65 geminis sub finibus. Quae ita ne mutanda quidem erant diversa domicilia, etiamsi aut ipsum occidisset Romanum imperium aut totum id aliquis peragrasset. Ambo populi reipublicae Romanae infestissimi et fama notissimi erant, quos atrocibus proeliis et redeuntibus domum militibus etiam infimi Romani cum breviter significatis fluviis cognitos habuerint oportet. Galliae quidem est, neque Germaniae Arar sive Araris, qui fluvius, Sauconna postea, nunc Saore nominatus, prope Lugdunum (Lyon urbem hodie dicunt) in Rhodanum (Rhone) influit. Sed Tityri aetate etiam a doctioribus viris de finibus illarum, terminis nuperrime discretarum, terrarum dubitari poterat, quas incerta prius aut Celtarum ab occidente, aut Scytharum a septemtrionibus nomina complexa fuerant. Imo in Eratosthenis tabula, quae tum auctoritate valebat, Rhodanum Araris cum Rheno conjungebat Lb. I, 481, itaque poterat aeque atque ille Celtarum et Germanorum finis haberi. Tigris fluvius, hoc sagittae nomine per rapiditatem cursus appellatus, in Armenia majore oritur; alluit inde oram ulteriorem Mesopotamiae, cujus terrae citerior fluvius, Euphrates, regoum Parthicum terminabat; quocum conjunctus Ti

gris una influit in sinum Persicum. In Senecae Med. 373, ubi haec leguntur:

Indus gelidum potat Araxen,

Albin Persae Rhenumque bibunt:

Indi Aethiopiae, quae ad meridiem spectat Lb. II, 116, opponuntur Araxi, qui est ad septemtriones versus ; et fluvii Germaniae, qui ad occasum vergunt, Persis, qui sub oriente sole habitant. Hic locus Schraderum in eum errorem induxit, ut hic quoque Ararin in Albim mutaret, quasi jam tum Albim Romani noverint! Ararin et Tigrin, Graeca positione, Lengnicii liber MS. praebet.

64-66. At nos in omnes terrarum partes hinc procul a domo quoquoversus dispellimur. Auget dieendo infortunium impetus quidam vehementer commoti animi, quale Calpurnii IV, 38. Afri, populi Africae, qui in oblongo orbe terrarum ab Aethiopibus supra Aegyptum positis ad Hispaniam vergebant Lb. III, 339. Ibimus Afros, Scythiam etc. in praepositione non praeposita, vetere dicebant cum Graeca lingua consensu, cujus domum, rus, villam venire apud Fannium antiquum (Charis. I, p. 99), Acheruntem recipere in Plauti Mostellaria reliquiae sunt; Cyprum tendens ipse Livius XXXIII, 41 praebet. Scythia, ora aquilonaris hujus orbis nostri, ad quinquagesimum quartum fere terrestris ambitus gradum pertinens, et a septemtrionibus et occidente sole, ubi Rhenus, ad septemtriones et orientem solem, ubi Indi Asiae terminare eam credebantur, porrecta Lb. II, 115. 116. Oaxis nomine non dubium est, quin sermo popularis Oxi celebre flumen appellaverit ad

« ForrigeFortsæt »