Billeder på siden
PDF
ePub

tione scripto quodam commentario, quo is aenigma ecl. III 106 propositum ipso Marone auctore explicaverit (vide prolegg. p. 97sq et H. Hagenum ad scholl. Bern. praefantem p. 712 sq.).

Ex ceteris poetae aequalibus C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, qui doctos in Vergilium' (Gellius I 21) vel 'de Vergilio' (idem XVI 6, 14) commentarios fecit, numquid de vita quoque exposuerit nescimus, nisi forte illam de Nolae memoria in ge. II 225 oblitterata fabellam ad eius auctoritatem probabiliter rettulerunt homines docti (vide prolegg. 120 sq.).

Interpretum primus quantumn scimus (nam de Cornuto et Aspro traditum nihil est) M. Valerius Probus vitam Vergilii quamvis breviter in hypomnematis enarravit, unde ab imperito homine vel potius plures deinceps per manus neglegentissime excerpta videtur esse quae nunc de commentario Valeri Probi sublata' circumfertur misere mutilata illa quidem, uno etiam errore turpissimo inquinata 1), sed excepto qui extremis adsutus est panno de Servii Mauri' epigrammate (cf. Reifferscheidii quaestt. Suetonn. p. 398) interpolamentis vanisque fabellis libera, quamquam virtutibus propriis praedita prope nullis. nec bucolicon prolegomena quae secuntur eodem nomine illustria quamvis manifestis inscitiae vere barbarae maculis deturpata nihil habent quod ad Berytii auctoritatem probabiliter possit referri.

Probi ex commentario etiam tunc integro ceterisque ex fontibus, maxime autem ni fallor ex Asconii libro Suetonius de viris illustribus scribens vitam Vergilii concinnavit, quam saeculo quarto medio Aelius Donatus obiter retractatam a se 2) commentario suo praeposuit, quo factum est ut bonae frugis plena de Vergilio memoria nobis quoque servata sit. quam resectis additamentis quae ex Servii commentario petita sunt et medii aevi ineptiis, quae in noviciis exemplaribus 3) genuino textui aspersa

[ocr errors]

1) Cf. Alexander Riese de commentario Vergiliano qui M. Valerii Probi nomine circumfertur p. 24 quaeque ipse in Fleckeiseni annalibus philoll. a. 1863 p. 351 sqq. disputavi.

2) Cf. Reifferscheidius quaestt. Suetonn. 401, cui oblocutus Riesius 1. 1. mere repetitum a Donato Suetonii commentarium esse non contendisset, si accuratius verba illius perlustravisset. 3) in Bernensi codice 527 saeculi XIV-XV et in excusis libris: vide Hagenum 1. 1. p. 680.

P. Danielis primus inter editores spreverat, ad codicum fidem recensuit Augustus Reifferscheidius in libro quo Suetonii praeter Caesarum libros reliquias collegit p. 54 sqq. postque eum denuo H. Hagen, qui scholiis Bernensibus iterum a se editis praemisit in annalium philologicorum supplementis vol. IV p. 734 sqq. 1), ipso Suetonii libro usus discipulus Donati S. Hieronymus additamentis ad Eusebii chronicon pauca inde excerpta inseruit, Donati autem commentariolum in versus redegit Prisciano antiquior Phocas grammaticus urbis Romae, qui in fine truncati ad nos pervenerunt: extant in eodem libro Reifferscheidiano p. 68 sqq. (cf. eiusdem quaestt. Suett. p. 403 sq. et quae M. Hauptius in Hermetis vol. I p. 41 monuit).

Post Donatum Maurus Servius Honoratus quoque, notissimus poetae nostri interpres, vitam eius adumbravit, unde excerpta et per commentarium passim dispersa frustula quaedam extant. nam quae nunc in nonnullis codicibus praemissa scholiis legitur eruditissimo grammatico parum digna videtur 2). denique in Bernensibus duobus (172 et 167) libris et in Monacensi et Reginensi exigui, sed tamen nou prorsus nullius pretii vita extat, quam post Reifferscheidium (p. 52 sq. in margine) ad Bernensium fidem repetiit Hagenus 1. 1. p. 745.

1) Huius libri accuratissimi nunc dum typothetarum errores corrigo plagulae priores novem beneficio auctoris transmissae

sunt.

2) Reifferscheidii quidem ementitam esse vitam illam Servii nomen iudicantis argumenta duo in qu. Suett. p. 399 prolata elevavit Hagenus 1. 1. p. 682 adn.: pannum illum Probianae vitae adsutum non ex ipsa Serviana, sed ex Donatiana, quam interpolator falso pro Serviana habuerit, fluxisse; perversam autem de morte Vergilii memoriam deesse in libris Servii Bern. 167 et 363. sed praeter totius commentarioli indolem ac stilum notanda sunt quae in prolegomenis bucolicon p. 97 leguntur et dicit Donatus, quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Virgilium,' quae in nostra hodie non reperiuntur. plenius enarratam in commentarii Aeneidis prooemio respiciunt paulo supra p. 96 haec: poetae vitam in Aeneide diximus.' ceterum ex codicibus Parisino n. 7959 (P), Bernensi n. 363 (B), Cassellano (C) lectiones excerptas liberalitate qua solet mihi commodavit Gustavus Thilo.

Natus est P. Vergilius Maro 1) Idibus Octobribus anni 684/70 Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso consulibus 2) in pago, qui aberat a Mantua milia passuum XXX, Andibus 3). parentibus ortus est modicis patre mercennario 4), matre Magia Polla,

1) Indoctorum hominum magistellorumque ridiculam contumaciam, qui praedilectam a pueris nominis Virgilius formam ab impiis novarumque rerum studiosis eripi sibi lamentantur, argumentis testimoniisque delenire pudet taedetque postquam ante hos quadringentos prope annos Angelus Politianus in miscellaneis verum docuit. quod et titulis tam liberae reipublicae quam priorum post Christum saeculorum omnibus fere et codicum antiquissimorum fide et Graecorum scriptorum qui Ovepɣíλıoç vel Bepríloç scribere solent consuetudine satis superque confirmatur.

2) Suetonii de poetis fragm. XXV ex Hieronymi chronico excerptum editionis Reifferscheidianae p. 43. cf. Phlegontis ¿λʊμπιονικῶν καὶ χρονικῶν ἀναγραφή apud Photium cod. 97 p. 84 a 18, Probi vita apud Reiff. p. 52, 5 sqq., Donati p. 54 11, Bernensis. natalicia Phocas v. 21 sq sic circumscribit: 'quo tempore Chelas iam mitis Phaeton post Virginis ora recepit.' Idus Octobres inter festos dies poetis consecratos fuisse Heynius adnotavit collatis Martialis XII 67 Ausonii idyll. V 25 Plinii epist. III 7, qui de Silio Italico haec tradidit: multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergilii ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat.' fallitur chronicon Paschale, ubi ‘Opτηvoiou kai Metéλλov, h. e. anno 685 natus dicitur poeta.

3) Pagum recte dicunt Hieronymus 1. 1. et Donatus, vicum Probi excerptor: Mantuanus in vita Bernensi appellatur poeta, et celebrat ipse Mantuam patriam ge. III 10 sqq., Tuscam autem Mantuae originem Aeneidis X 200 sqq. memor Phocas v. 5, qui in sapphici carminis v. 22 vatem Etruscum' appellat. cavillans "Venetum' dicit Euangelus apud Macrobium Sat. V 2, ad quem conferri iubent Sidonii ep. IX 15, 47 Venetam lacessat ut favore Mantuam.' Servius quoque in vita fuit civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae.' fuit enim ab Addua ad orientem versus Venetia. 4) patre rustico' Probus I. 1. patre, quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt' Donatus. huic genitor figulus, Maro nomine, cultor agelli, Vt referunt alii, tenui mercede locatus, Sed plures figulum. quis non miracula rerum Haec stupeat? dives partus de paupere vena Emicuit: figuli soboles nova carmina finxit.' Phocas v. 6 sqq., qui acuminis causa lepidiori fabellae plures testes arcessivisse videtur: cf. Reifferscheidii quaestt. Suett. p.403

filia Magii viatoris 1), qui Maroni patri ob industriam et probitatem filiam in matrimonium dederat 2). prodigiorum, quibus nascentis poetae flos ac virtus indicata fuisse fertur, ineptias mittimus 3). sed subito partu editus esse traditur in fossa, dum mater cum marito rus propincum petebat 4). tenui primum facultate nutritum 5) mox aucta per industriam recula 6) Cremonam pater duodecim annorum puerum anno 696 deduxit, ubi is litterarum elementis instrueretur 7). fuit Cremona inde ab anno 536/218 colonia Latina, facta deinde lege Iulia a. 664/90 municipium, ut prae aliis puerilia saltem litterarum studia coluisse iure existimetur. sumpta deinde anno 699/55 aetatis suae XV isdem illis iterum consulibus quibus natus erat, die natali suo, quo ipso Lucretius poeta

1) matre Magia Polla' Probus. mater Virgilii fertur Maia (Magia Reifferscheidius) Philargyrius ecl. III 62; item schol. Bern. ad eundem 1., qui Maiam matrem etiam ad ecl. V 22 commemorat. mater Polla fuit Magii non infima proles' Phocas v. 11. * ortus est patre Marone (sic Guelf. I, Virgilio BC, figulo P), matre Maia' Servius in, vita.

2) Donatus laudatus in adn. 4. p. VIII 'quem socerum probitas fecit iam clara Maroni' Phocas v. 12.

[ocr errors]

3) praegnans eo mater somniavit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis et floribus ferunt infantem

ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. accessit aliud praesagium, si quidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset; quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum ac fetarum religione et suscipientium ibi et solventium vota' Donatus p. 55. quae versibus exornavit auxitque Phocas 13-38. somnium matris Philargyrius quoque et scholiasta Bernensis ad ecl. III 62 tangunt. ceterum cf. Reifferscheidii quaestt. Suetonn. 404.

4) ac sequenti' (somnium) luce cum marito rus propinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata est' Donatus 1. 1. (leuata Sang. leuata Pithoeanus. leuiata Bern. Regin.). 5) Probi verba sunt.

c

6) egregieque substantiae silvis coemendis et apibus curandis auxisse reculam' (patrem tradiderunt). Donatus p. 54, 10.

[ocr errors]

7) Vergilius Cremonae studiis eruditur' (a. 696) Hieronymus 01. 180, 3. initia aetatis Cremonac egit usque ad virilem togam' Donatus p. 55, 13.

vita decessit, toga virili 1) Mediolanum transgressus paulo post anno 701/53 Romam venit 2).

Ibi primum rhetoricam exercuit apud Epidium oratorem 3), quem praeter alios M. Antonii et Caesaris Octaviani praeceptorem fuisse cum adfirmet Suetonius de gramm. et rhet. 28 (4), non inprobabile est Octaviano iam tum consuetudine aliqua innotuisse adulescentem. sed ad forensia negotia vel corporis imbecillitate minime natum felicitas', ut ait Seneca 4), ingenii in oratione soluta reliquit, tardissimum etiam in sermone ac paene indocto similem3). ergo causam apud iudices unam omnino egit nec amplius quam semel 6).

Quo maiore incensus cupiditate naturae arcana perscrutandi ad philosophiam se applicavit, magistro usus Sirone Epicureo, Ciceronis quoque familiari, cuius disciplina una cum Alpheno Varo imbutus est 7). extant iambi Catulliano stilo digni (catal. VII),

1) Donatus p. 55, 14.

[ocr errors]
[ocr errors]

2) Vergilius sumpta toga Mediolanum transgreditur et post breve tempus Romam pergit' (a. 701) Hieronymus Ol. 181, 4. Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem' Donatus p. 55, 17, ubi vulgata Ñeapolim transiit' habet. inde apud Servium in vita legitur diversis in locis operam literis dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit.' Mediolani quam doreant studia narrat Plinius ep. IV 13.

3) ut primum se contulit Romam (romae codd.), studuit apud Epidium oratorem cum Caesare Augusto' vita Bernensis. cum iam summis eloquentiae doctoribus vacaret, in belli civilis tempora incidiť Probianae vitae excerptor.

4) Exc. controv. III p. 361, 14 B.

5) C. Melissi apud Donatum p. 58, 5 verba sunt: cf. prolegg. 58. 89.

6) Donati 1. 1. verba.

7) tum tibi Sironem Maro contulit ipsa magistrum Roma potens proceresque suos tibi iunxit amicos: Pollio Maecenas Varus Cornelius ardent, Te sibi quisque rapit, per te victurus in aevum' Phocas v. 63 sqq. vult exequi sectum Epicuream, quam didicerat__tam Virgilius quam Varus docente Sirone' Servius ad ecl. VI 13. ex maiore autem parte Sironem magistrum suum Epicureum sequitur idem ad Aen. VI 264. cf. schol. Veron. ad ecl. VI 9 p. 74, 5 K. fuit autem Varus condiscipulus Virgilii, quem fraterno amore dilexit' schol. Bern. ad ecl. VI 11. allegorista inperitus finxit quae ibidem ad v. 13 adnotantur: hos' (Chromin et Mnasyllum) pro condiscipulis Virgilii accipere debemus, Varo scilicet et Tucca

« ForrigeFortsæt »