Billeder på siden
PDF
ePub

videtur cum propter acerbum mordacissimi hominis ingenium, mitissimis Maronis moribus minime conveniens, tum quia Caesarum acerrimus exagitator certe eorum qui Maecenatis et Octaviani familiares habebantur usum declinavisse statuendus est.

Neque cum Calvo aut Varrone Atacino ullum commercium habuisse traditur, quorum ille iam ante a. 708, nec multo post Catullum mortuus est, hic quamvis a Vergilio dum Aeneida componebat minime contemptus, tamen initio saeculi octavi neque constat num omnino Romae fuerit et veterum qui dicuntur poetarum ordini ita ascriptus fuit, ut ne Graecas quidem litteras tum calleret. sed Vergilius a Graecorum, maxime Alexandrinorum poetarum imitatione diligentissima profectus inter Romanos prima artis suae aetate maxime admiratus est Cinnam, Smyrnae auctorem eruditissimum, et Varium (ecl. IX 35), cuius de morte Caesaris poema tunc illustre fuisse conicio, et Pollionem (ecl. III 86. VIII 10), qui nova carmina', h. e. ad novam artis regulam elimatas tragoedias Sophocleo diguas cothurno' faciebat. sed huic innotuisse vix potest ante annum 706, quo redux Pollio ex bello Pharsalico Romae adversatus est Dolabellae (Plut. Anton. 9). ceterum nescimus quam diu poeta noster dum studiis inteutus erat in urbe commoratus sit, quando redierit ad parentes quamque assidue vel quibus vicibus intra hos annos in agro paterno otio fructus sit.

Probabile tamen est Romae eum fuisse, cum magno ut solent nondum adulta ingenia conamine post minora quaedam carmina, quorum certa memoria periit, res Romanas sive gesta regum Albanorum epico poemate narrare coepit, sed mox omisit non tam nominum asperitate puto deterritus quam et Ennianae, cuius ipse vestigia pressurus erat, artis vel ruditatis fastidio et

...

gilii scilicet et Aemilii Macri; fuit enim et ipse poeta Virgilio amantissimus. qui' (Eusebius dicit: Hagen) Aemilius Macer Veronensis in Asia moritur' schol. Bern. ad ecl V arg. sumpta autem sunt haec extrema Aemilius C moritur ex Hieronymo. Mopsus vero Aemilius Macer Veronensis poeta, amicus Virgilii' Servius ad ecl. V 1. quodsi annorum saltem rationem habuissent allegoristae, versu huius eclogae quarto, ubi maiorem se Menalcan dicit Mopsus, Vergilio Macrum minorem natu fuisse efficeretur.

quia Graecorum elegantiae tam amplo opere adsequendae se imparem adhuc esse intellegebat (cf. ecl. VI 3 sq.)1). ergo vertendis primum Theocriti aliorumque idylliis stilum exercuit, quorum laborum cum frustula quaedam venustissima ecl. IX 23 sqq. et 39 sqq. laudet, ne integra quidem carmina latuisse, sed inter amicos tradita et recitata esse crediderim. post annum vero 711 etiam Iulii Caesaris numen propriis versibus celebravit, quorum initium in eadem ecloga v. 46 sqq. repetitur.

Sed inde ab anno eodem exeunte dum legatus Pollio Galliam transpadanam tenebat, poeta noster modo domi modo in cohorte potentis amici versatus hoc potissimum auctore poeseos genus, cuius iam pulcherrima specimina exhibuerat, prae aliis data opera colere instituit. nam edere coepit teste Asconio Pediano bucolica annos natus XXVIII, h. e. anno 712, intraque triennium, annis scilicet 713-715, perfecit atque emendavit 2). singulas autem eclogas in prolegomenon capite I hoc ordine se excepisse statuimus, ut secunda et tertia edita sit ante quintam, post secundam et aute decimam, immo initiis propior septima; auni 713 aestate prima, autumno nona, quam postea insecuta est sexta; ineunte a. 714 orta quarta, paulo ante triumphum Pollionis a. d. VIII Kal. Nov. a. 715 celebratum octava, omnium denique ultima decima.

Atque Alexidis usus persona in ecloga secunda Alexandri pueri, quem cum rogatus a Pollione ad prandium ministrantem vidisset et propter pulchritudinem elegantiamque ingenii magnopere adamasset, dono ab illo acceperat, delicatissimas laudes ceci

[ocr errors]
[ocr errors]

1) mox cum res Romanas inchoasset, offensus materia ad bucolica transiit' Donatus p. 58, 21. significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus' Servius ad ecl. VI 3. ad illud refert, quod coepisset Albanorum reges et bella describere Virgilius, sed territus insuavitate carminis desisset. Iunilius dicit,' schol. Bern. ecl. VI 5.

2) cum certum sit eum, ut Asconius Pedianus dicit, XXVIII annos natum bucolica edidisse' Probus p. 7, 7 K. cf. idem p. 1, 12. Servius prolegg. bucol. p. 96, schol. Bern. ad ge. IV 565. tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse' Servius in vita p. 1 L. cf. Donatus p. 60, 5 Phocas v. 94 sq. vide prolegomena nostra p. 1.

nit1). mox in tertia elegantissimi et acerrimi iudicis favorem gloriatus v. 84 sq. Bavium (mortuum teste Hieronymo non multo post in Cappadocia, a. 719) et Maevium pessimos et contemptissimos non poetas tantum sed homines etiam facete castigavit v. 90 sq. 2), qui nisi ultro maledictis lacessissent vel ipsius lenissimum animum vel adeo Pollionem, vix tam viles animas apertis etiam nominibus odio elegantiorum hominum tradidisset3). aliquanto meliorem, sed invidum nostro poetam Cornificium tetigisse putabatur Amyntae nomine in ecloga quinta v. 8 sq. (cf. II 39)4), quam ille ipsam paulo post in bucolico fortasse carmine (nam in eodem tum quo Vergilius poeseos genere praeter amatorium elaboravisse statuendus) hoc versiculo hordea qui dixit, superest ut tritica dicat' (cf. ecl. V 36) cavillatus est 5). alius

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Alexin, quem dicunt Alexandrum: fuit servus Asinii Pollionis, quem Virgilius rogatus ad prandium cum vidisset in ministerio omnium pulcherrimum dilexit, eumque dono accepit qui (Pollio) eo tempore transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis' Servius ad ecl. II 1 cf. schol. Bern. arg. maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda bucolicorum ecloga Alexim appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque on ineruditum' Donatus p. 57. cf. Servius ad ecl II 15 Martialis VIII 56 Apuleius apol. 10. vide prolegg. p. 3 sq.

2) Philargyrius, schol. Bern., Servius ad ecl. III 90 idemque ad VII 21. de Maevio cf. Horatii epod. 10 et Porphyrionis adnotationem. Domitii Marsi in Bavium curatorem epigramma, quod Hieronymus p. 41 servavit et scholiasta Bernensis 1. 1. adumbravit, post alios emendare conatus sum in mus. Rhen. XVIII p. 476, alia fortasse probabiliora in eodem volumine p. 633 sq. proposuit Buechelerus.

3) Inimicos Vergilii dicunt Philargyrius, Servius, scholiasta Bernensis 1. 1., inter obtrectatores numerat Servius ad ecl. VII 21, quamquam vix probabile in culicem pueri poema invectos fuisse, quae Weicherti de poetarum Latt. rell. 309 opinio est.

4) Amyntam Cornificium vult intelligere, quia conatus est contra Virgilium scribere' Servius ad ecl. II 39, schol. Bern. ad h. 1. et ad ecl. V 8. Codri nomine qui Cornificium intellegerent fuisse scholl. Veron. et Bern. ad ecl. VII 26 sq. traditur. scripsisse contra Vergilium post quintam demum eclogam videtur. ceterum vide prolegg. 96 sq. premens Vergilii verba montibus in nostris solus tibi certat Amyntas' Merkelius in prolusione ad Ibin p. 365 Cornificium eius vicinum fuisse statuit

5) Cf. Cledonius p. 1898 et prolegg. 96 sq., ubi docui Cor

in bucolico genere rivalis poeta et in hac ecloga (v. 11) et in septima v. 22 sqq. vellicatur Codrus, quem etiamsi Valgius in elegiis Cinnae et Demodoco aequiparaverit, Vergilius tamen proxima Phoebi versibus facere' meram per ironiam concedit: tale enim Codri amicorumque eius iudicium erat, ipse 'crescens poetas iurgia et fastum et invidiam arrogantis hominis videtur expertu’ esse 1). ergo minime solus aut primus Sicelidas musas in Latium transtulit, sed ingenio et arte antecelluit Euphorionis cantores'. Anserem amorum poetam ab Ovidio trist. II 435 iuxta cum Cinna et Cornificio et Catone laudatum cur in odio habuerit vel parvi aestimaverit, ut in ecl. IX 36 quamvis oblique tangeret, traditum non est. sed ille cum in M. Antonii Mutinam mense Martio anni 711 oppugnantis cohorte eiusque res gestas poemate descripturus fuerit, fortasse poeta noster tum temporis a senatus et Octaviani partibus stetit. ceterum vereor ne dono quoque agri Falerni ab Antonio accepti vatum animos ille irritaverit 2).

nificii, non Bavii aut Maevii (Servius ad ge. I 210) esse versi culum. praeterea vide prolegg. p. 2 sq.

[ocr errors]

1) Codrus poeta eiusdem temporis fuit, ut Valgius in elegiis suis refert Servius ad ecl. VII 22. similiter autem hunc Codrum in elegiis Valgius honorifice appellat et quadam in ecloga de eo ait: Codrusque ille canit quali tu voce canebas

atque solet numeros dicere, Cinna, tuos,

dulcior ut numquam Pylio profluxerit ore

Nestoris aut docto pectore Demodoci'

e. q. s. schol. Veron. ad 1. 1. nam sic in Veronensi codice extare nuper in Fleckeiseni annalibus a. 1866 p. 66 testatus est Buechelerus. ariolationes hominum doctorum refutavit Ungerus (de C. Valgii Rufi poematis p. 66 sqq.): quod tamen ipse Graecum fuisse poetam contendit nec probatur Valgii epigrammate et refellitur verbis Vergilii.

2) alludit ad Anserem quendam Antonii poetam, qui eius laudes scribebat, quem ob hoc per transitum carpsit. de hoc etiam Cicero in Philippicis (XIII 5, 11) dicit: "ex agro Falerno Anseres depellantur." ipsum enim agrum ei donaverat Antonius' Servius ad ecl. IX 36, cf. glossar. Barth. p. 373 L. non multum tribuerim his: Thyrsis vero qui vincitur Virgilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius [pessimi] poetae', quae Servius ad ecl. VII 21 adnotavit. graviora Cicero 1. 1. eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur.' Vergilii locum dubium non est quin respiciat Propertius in elegia illa III (II) 34, ubi post v. 66 hunc ordinem RIBBECK, VERGIL.

b

Anno 713 dum in Gallia transpadana commoratur poeta, veteranorum in colonias a triumviris adsignatas inruptiones factae sunt. cumque sexaginta hominibus Cremonensium praedia sufficere non viderentur, Octavius Musa, limitator a Caesare Octaviano datus, fines eorum transgressus agri Mantuani vicini miserae Cremonae (cf. ecl. IX 27 sq. ge. II 198 sq.) XV milia passuum adsumpsit: quo factum est ut Vergilii quoque pater cum suis a centurione Arrio ex bonis expelleretur1). fuerunt tum in Gallia

[ocr errors]

conicio restituendum esse: v. 77 (tu canis Ascraei') 80. 67 (tu canis umbrosi') — 76. 81 sqq. de quo disserui in scholarum universitatis Kiloniensis aestate anni 1867 habendarum indice, qui his ipsis diebus editur.

[ocr errors]

...

1) İtaliae ergo civitatibus díversas partes șequentibus Cremonenses et Mantuani neutri sunt auxiliati: sed hoc Augustus indignatus veteranis, quorum operam in bello habuerat, agros Cremonensium dividi iussit et si non suffecissent Mantuanos adiungi. unde factum ut Vergilius quoque agros amilteret quos sexaginta veterani acciperent' Probus p. 5. K. exorto civili bello Cremonenses cum ceteris eiusdem studii adversarios Augusti Caesaris adiuverunt. unde factum est ut, cum victor Augustus in eorum agros veteranos deduci iussisset, non sufficiente agro Cremonensium Mantuani quoque, in quibus erat etiam poeta Virgilius, maximam partem finium suorum perderent' (sic Hagenus: perdider Sang. perdidissent Bern. Par.) eo quod vicini Cremonensibus fuerant.' Donatus praef. bucol. § 62. cf. Servius in vita p. 1 et in praef. bucol. p. 96 L. Phocas v. 67-81. alii medium clivum accipiunt usque ad eum autem locum perticam militarem Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, i. e. per XV milia passuum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, offensus a Mantuanis quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent' Servius ad ecl. İX 7. huc videtur spectare quod ad v. 28 et in vita et in praef. bucol. 11. 11. apud Servium adfirmatur non propter civium culpam, sed propter vicinitatem' Mantuanis agros ademtos esse: Phocas quoque v. 80 Mantua tu coniuncta loco sociata periclis, Non tamen ob meritum: miseram vicinia fecit.' sic enim interpungenda sunt. illud quod Servius tetigit copiosius, sed parum luculente narratur auctore Iunilio, h. e. Iunio Philargyrio in scholiis Bernensibus ad ecl. VIII 6: huic' (Asinio Pollioni) "post_victum Antonium apud Perusiam successor datus est 4fenus Varus, qui iratus Mantuanis agros eorum parti Cremonensium iunxit. causa autem. iracundiae haec fuit. Octavius Musa enim, civis Mantuanus idemque magistratus, cum tribulum ab Augusto fuisset indictum, pecora Vari capta pignori tamdiu in foro clausa tenuit (nam Varus possessor

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »