Billeder på siden
PDF
ePub

filia Magii viatoris 1), qui Maroni patri ob industriam et probitatem filiam in matrimonium dederat 2). prodigiorum, quibus nascentis poetae flos ac virtus indicata fuisse fertur, ineptias mittimus 3). sed subito partu editus esse traditur in fossa, dum mater cum marito rus propincum petebat 4). tenui primum facultate nutritum3) mox aucta per industriam recula 6) Cremonam pater duodecim annorum puerum anno 696 deduxit, ubi is litterarum elementis instrueretur"). fuit Cremona inde ab anno 536/218 colonia Latina, facta deinde lege Iulia a. 664/90 municipium, ut prae aliis puerilia saltem literarum studia coluisse iure existimetur. sumpta deinde anno 699/55 aetatis suae XV isdem illis iterum consulibus quibus natus erat, die natali suo, quo ipso Lucretius poeta

1) matre Magia Polla' Probus. mater Virgilii fertur Maia (Magia Reifferscheidius) Philargyrius ecl. III 62; item schol. Bern. ad eundem 1., qui Maiam matrem etiam ad ecl. V 22 commemorat. mater Polla fuit Magii non infima proles' Phocas v. 11. ortus est patre Marone (sic Guelf. I, Virgilio BC, figulo P), matre Maia' Servius in, vita.

2) Donatus laudatus in adn. 4. p. VIII 'quem socerum probitas fecit iam clara Maroni' Phocas v. 12.

3) praegnans eo mater somniavit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis et floribus ferunt infantem

ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. accessit aliud praesagium, si quidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset; quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum ac fetarum religione et suscipientium ibi et solventium vota' Donatus p. 55. quae versibus exornavit auxitque Phocas 13-38. somnium matris Philargyrius quoque et scholiasta Bernensis ad ecl. III 62 tangunt. ceterum cf. Reifferscheidii quaestt. Suetonn. 404.

[ocr errors]

4) ac sequenti (somnium) luce cum marito rus propinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata est Donatus 1. 1. (leuata Sang. leuata Pithoeanus, leuiata Bern. Regin.). 5) Probi verba sunt.

с

egregie que substantiae silvis coemendis et apibus curandis auxisse reculam' (patrem tradiderunt). Donatus p. 54, 10.

[ocr errors]

1) Vergilius Cremonae studiis eruditur' (a. 696) Hieronymus Ol. 180, 3. initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam' Donatus p. 55, 13.

vita decessit, toga virili 1) Mediolanum transgressus paulo post anno 701/53 Romam venit 2).

Ibi primum rhetoricam exercuit apud Epidium oratorem 3), quem praeter alios M. Antonii et Caesaris Octaviani praeceptorem fuisse cum adfirmet Suetonius de gramm. et rhet. 28 (4), non inprobabile est Octaviano iam tum consuetudine aliqua innotuisse adulescentem. sed ad forensia negotia vel corporis imbecillitate minime natum 'felicitas', ut ait Seneca 4), ingenii in oratione soluta reliquit', tardissimum etiam in sermone ac paene indocto similem3). ergo causam apud iudices unam omnino egit nec amplius quam semel 6).

Quo maiore incensus cupiditate naturae arcana perscrutandi ad philosophiam se applicavit, magistro usus Sirone Epicureo, Ciceronis quoque familiari, cuius disciplina una cum Alpheno Varo imbutus est 7). extant iambi Catulliano stilo digni (catal. VII),

1) Donatus p. 55, 14.

[ocr errors]
[ocr errors]

2) Vergilius sumpta toga Mediolanum transgreditur et post breve tempus Romam pergit' (a. 701) Hieronymus Ol. 181, 4. *Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem' Donatus p. 55, 17, ubi vulgata Neapolim transiit' habet. inde apud Servium in vita legitur diversis in locis operam literis dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit.' Mediolani quam doreant studia narrat Plinius ep. IV 13.

[ocr errors]

3) ut primum se contulit Romam (romae codd.), studuit apud Epidium oratorem cum Caesare Augusto' vita Bernensis. cum iam summis eloquentiae doctoribus vacaret, in belli civilis tempora incidiť Probianae vitae excerptor.

4) Exc. controv. III p. 361, 14 B.

5) C. Melissi apud Donatum p. 58, 5 verba sunt: cf. prolegg. 58. 89.

6) Donati 1. 1. verba.

7) tum tibi Sironem Maro contulit ipsa magistrum Roma potens proceresque suos tibi iunxit amicos: Pollio Maecenas Varus Cornelius ardent, Te sibi quisque rapit, per te victurus in aevum' Phocas v. 63 sqq. vult exequi sectum Epicuream, quam didicerat tam Virgilius quam Varus docente Sirone' Servius ad ecl. VI 13. ex maiore autem parte Sironem magistrum suum Epicureum sequitur idem ad Aen. VI 264. cf. schol. Veron. ad ecl. VI 9 p. 74, 5 K. fuit autem Varus condiscipulus Virgilii, quem fraterno amore dilexit' schol. Bern. ad ecl. VI 11. allegorista inperitus finxit quae ibidem ad v. 13 adnotantur: hos' (Chromin et Mnasyllum) pro condiscipulis Virgilii accipere debemus, Varo scilicet et Tucca

e

quibus ut philosophiae portum petens et in docta dicta' magni Sironis toto animo conversus valere iubet et rhetorum inanes ampullas et scholasticorum, h. e. grammaticorum nationem 'pingui madentem' et vero dulces camenas, quas quod rogat ut 'pudenter et raro' chartas eius revisant, lasciviori potissimum carminum generi, cui solebant elegantiores homines ad Catulli Calvique exemplar indulgere, adulescens illis quidem annis operam dedisse videtur 1).

Nec umquam deposuit philosophiae studium, cuius et fructus in carminibus reliquit suavissimos (ecl. VI 31 sqq. ge. IIII 219 sqq. Aen. I 742 sqq. VI 724 sqq.) et laudes cecinit in ge. II 475 sqq. quid quod absoluta Aeneide reliquam vitam totam ei dedere constituerat), sive meditando et legendo sive quod olim optaverat poemate ad Lucretii exemplum 'caeli vias et sidera' universamque rerum naturam explicaturus. quam ut totam cognosceret medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit3), ac ne horum quidem studiorum in carminibus indicia desunt1).

Poesin ut puer auspicatus esse fertur scripto in Ballistam, ludi gladiatorii magistrum, disticho

monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:

nocte die tutum carpe viator iter3),

qui poetam quasi Silenum petierunt scribere bucolica.' Siron (Ceipwv) nominis formam vindicavit Hauptius Herm. I p. 40 sq.

́1) "inter quos' (qui versus parum severos fecerunt) vel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos, et prius Attius Enniusque' Plinius epist. V 3, 6. ceterum de hoc poeseos Maronianae genere alio loco propediem disseram.

2) ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret' Donatus p. 62, 16 R.

Donatus p. 58, 3 R.

Mathematicen et astronomiam tangit ecl. III 40 sq. ge. I 32 sqq. 204 sqq. 231 sqq., medicinam in georgicon libro III, maxime v. 478 sqq.

[ocr errors]

5) poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam (balistam Bern. Sang.) ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit: monte' e. q. s. Donatus p. 58, 6. primum ab Virgilio hoc distichon factum est in Balistam latronem: monte' e. q. s. Servius p. 1 (Virgilio om. P.). pro litteratore habuit Ballistam Phocas v. 41 sqq.: tum Ballista rudem lingua titubante receptum Instituit primum; quem nox armabat in umbris Grassari solitum: crimen doctrina tegebat. Mox patefacta viri pressa est audacia saxis.' e. q. s. lanistam fuisse multo probabilius statuit qui

ita ne adulescens quidem neglexit. annos XVI natus, h. e. anno 700/54 culicem poema composuerat, de quo mox alio loco accuratius disseremus3). nec probabile severiora studia ingeniosum iuvenem Romae adeo a musis avocavisse ut intra annos XII nulla carmina faceret. nam etsi quo magistro poeticae artis tunc usus sit dici nequit 4), tamen postquam urbem ingressus est anno 701, in poetarum partim seniorum partim aequalium coetum amplissimum mox receptum esse statuerim. mortui quidem paulo ante erant a. 699 Lucretius, paulo post 702 Catullus, sed vivebant etiam huius sodales Licinius Calvus († ante 708), Cornificius Gallus († 713), C. Helvius Cinna († post 714), hisque maior natu Valerius Catogrammaticus, Latina Siren', qui, ut Suetonii de gramm. 11 verbis utar, 'docuit multos et nobiles visusque est peridoneus praeceptor ad poeticam petentibus', annorum tum fere XXXXV; huic prope aequalis

apud Donatum ludi [gladiatorii] magistrum' interpolavit, ut est in Bernensi cod. 527 et in vulgata: cf. Hagen 1. 1. p. 680 et Hauptius Herm. I p. 41 sq.

[ocr errors]

1) Donatus p. 58, 12 R. (ànnorum XV Sang.) Phocas v. 60. ut praefatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilio conparans› (Lucanus) ausus sit dicere: et quantum mihi restat ad culicem!" Suetonius p. 50, 6 R. haec primo iuvenis canes sub aevo Ante annos culicis Maroniani' Statius silv. II 7, 73 sqq. cf. idem in praef. ad silv. I, Martialis VIII 56, 20. XIV 185.

2) Partheni grammatici num in Graecis litteris disciplina usus sit non satis constat. quem, postquam anno 681 expugnata bello Mithridatico patria urbe Nicaea Romam captivus deductus sit, anno 690 Neapoli Graeca Maronis studia rexisse Meinekius anal. Alex. 257 parum probabiliter statuit. tunc enim etiam in paterno agro puerulus Maro bulla cinctus lusit. obscura autem nec omni dubitatione exemta Macrobii Sat. V 17, 18 verba sunt versus est Parthenii, quo grammatico in Graecis Vergilius usus est.' nam haec ipsa quo .. usus est' et erasa sunt in Parisiensi P, nec satis cum dicendi consuetudine Macrobiana videntur conciliari posse (vide Iani adnotationem, qui haec coniecit quo траμμаτikŵç in georgicis V usus est', nisi forte omnino expellendum sit grammatico"). nec Gellius IX 9, 3. XIII 27 quidquam testatur nisi aemulatum esse Vergilium quosdam Parthenii ut Homeri Hesiodi Apollonii Callimachi Theonec quod Moretum Parthenii imitatus esse dicitur a scholiasta Ambrosiano (cf. Meinekius anal. Alex. 272), inde praeceptore usum esse sequitur.

criti versus.

[ocr errors]

Furius Bibaculus (natus a. 655, mortuus non ante 736), praeterea tricenarii fere Varro Atacinus (natus a. 672, † post 707) et L. Varius Rufus (natus a. 672, † post 737), a quo memoria separari non potest quamvis minus clarus Plotius Tucca. neque Quintilius Varus, Catulli sodalis, ab horum aetate multum abfuisse putandus, siquidem anno 730 non praematura morte de functus est. quo aliquanto iunior fuit Asinius Pollio (natus 678,

757), Cinnae amicus et patronus. quot annos tum habuerit Domitius Marsus nescitur, sed vixit ultra mortem Tibulli, qui paulo post Vergilium decessit. plane aequalis nostri fuit Cornelius Gallus (685-728), paulo fortasse minor natu Aemilius Macer († 738), puer Horatius (natus 689), infantiam vix transgressus Tibullus (natus inter annos 695 et 700), nondum nati Propertius (n. circa 703) et Ovidius (n. 711). ac populares nostri poetae inter hos fuerunt Furius Bibaculus et Quintilius Varus Cremonenses, Aemilius Macer Veronensis, Cornelius Gallus Foroiuliensis. quorum quem postremo loco nominavi, si recte in Probi prolegomenis p. 6, 1 K. condiscipulus' Vergilii fuisse tra ditur, fortasse iam Cremonae vel Mediolani puerilium studiorum consortio iuncti fuerunt. Quintilium Varum Servius ad ecl. V 20 eliam cognatum Vergilii dicit; quod etiamsi ex Horatii carm. I 24 fictum sit1), certe equitem Romanum inter litteratos urbis clarum consentaneum est adulescentis cum res universas tum poetica studia et consilio et conciliandis aliorum amicitiis magnopere adiuvisse. nec dubito quin elegantissimi et integerrimi iudicii familiari, cuius inter virtutes incorrupta fides nudaque veritas' insignes erant (Hor. 1, 1.), Vergilius pariter ut Horatius (cf. a. p. 438 sqq.) quidquid scripserat carminum priusquam ederet recitaverit2). Aemilium quoque Macrum amicum eius fuisse satis constat3), , quamquam ubi cognoverit, Romaene an in Gallia transpadana, nescimus. at a Furii Bibaculi consuetudine abhorruisse

1) Cf. Acron ad Hor. 1. 1. v. 1 quidam autem fratrem Vergilii hunc volunt esse."

2) Cf. L. Schwabii quaestt. Catull. 289 sqq. hic erat Quintilius Varus Cremonensis, amicus Vergilii, eques Romanus' Porphyrion ad Hor. a. p. 438. Quintilius Cremonensis Vergilii et Horatii familiaris moritur' (a. 730) Hieronymus.

3) haec ecloga in personas' (duas add. Hagen) divisa est, Viro

« ForrigeFortsæt »