Billeder på siden
PDF
ePub

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUINTVS.

Interea medium Aeneas iam classe tenebat certus iter fluctusque, atros aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem causa latet; duri magno sed amore dolores polluto notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum: olli caeruleus supra caput astitit imber

5

10

noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.

ipse gubernator puppi Palinurus ab alta

'heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?

15

quidve, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus
colligere arma iubet validisque incumbere remis,
obliquatque sinus in ventum ac talia fatur:

'magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
nec nos obniti contra nec tendere tantum
sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat, vertamus iter. nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
si modo rite memor servata remetior astra.

[blocks in formation]

tum pius Aeneas equidem sic poscere ventos
iandudum et frustra cerno te tendere contra.
flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla,
quove magis fessas optem demittere navis,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
intendunt zephyri: fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.

At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troïa Criniso conceptum flumine mater

30

35

quem genuit. veterum non inmemor ille parentum
gratatur reduces et gaza laetus agresti
excipit ac fessos opibus solatur amicis.

40

Postera cum primo stellas Oriente fugarat

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:
'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
condidimus terra maestasque sacravimus aras.

iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honoratum (sic di voluistis) habebo.
hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exul
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae,
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exequerer strueremque suis altaria donis.
nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis
(haut equidem sine mente reor, sine numine divom)
adsumus, et portus delati intramus amicos.
ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem:
poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in navis; adhibete penates
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.

60

praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint meritaeque expectent praemia palmae.
ore favete omnes et cingite tempora ramis.
Sic fatus velat materna tempora myrto.
hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
ille e concilio multis cum milibus ibat

65

70

75

ad tumulum, magna medius comitante caterva. hic duo rite mero libans carchesia Baccho

fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores ac talia fatur:

'salve, sancte parens: iterum salvete, recepti

80

nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae! non licuit finis Italos fataliaque arva

nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.'

dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis

septem ingens gyros, septena volumina traxit,

85

amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
obstipuit visu Aeneas. ille agmine longo
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes rursusque innoxius imo
successit tumulo et depasta altaria liquit.
hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, geniumne loci famulumne parentis
esse putet: caedit binas de more bidentis
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos,
vinaque fundebat pateris animamque vocabat
Anchisae magni manisque Acheronte remissos.
nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras mactantque iuvencos,

90

95

100

ordine aěna locant alii fusique per herbam subiciunt veribus prunas et viscera torrent.

Expectata dies aderat nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat: laeto complerant litora coetu
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae

et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.
prima pares ineunt gravibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae.
velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
(mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi)
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
impellunt, [terno consurgunt ordine remi,]
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
litora, quod tumidis submersum tunditur olim
fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
tranquillo silet immotaque attollitur unda
campus et apricis statio gratissima mergis.
hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
constituit signum nautis pater, unde reverti
scirent et longos ubi circumflectere cursus.
tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
ductores longe effulgent ostroque decori;
cetera populea velatur fronde iuventus
nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.

considunt transtris, intentaque bracchia remis; intenti expectant signum, exultantiaque haurit corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido. inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,

105

110

115

120

125

130

135

haut mora, prosiluere suis: ferit aethera clamor
nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
non tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus,
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.
tum plausu fremituque virum studiisque faventum
consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
litora, pulsati colles clamore resultant.

effugit ante alios primisque elabitur undis

turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior remis, sed pondere pinus tarda tenet. post has aequo discrimine Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem; et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus et longa sulcant vada salsa carina. iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque Gyas in gurgite victor rectorem navis compellat voce Menoeten:

[ocr errors]

quo tantum mihi dexter abis? huc derige gressum ; litus ama et laeva stringat sine palmula cautes; altum alii teneant'. dixit, sed caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 'quo diversus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!' cum clamore Gyas revocabat: et ecce Cloanthum respicit instantem tergo et propiora tenentem. ille inter navemque Gyae scopulosque sonantis radit iter laevom interior subitoque priorem praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten oblitus decorisque sui sociumque salutis in mare praecipitem puppi deturbat ab alta: ipse gubernaclo rector subit, ipse magister hortaturque viros clavomque ad litora torquet.

140

145

150

155

160

165

170

175

« ForrigeFortsæt »