Billeder på siden
PDF
ePub

accipit. hic pelagi tot tempestatibus actis
heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum
deseris, heu tantis nequiquam erepte periclis!
nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
hinc me digressum vestris deus appulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divom cursusque docebat. conticuit tandem factoque hic fine quievit.

710

715

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QVARTVS

At regina gravi iandudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque recursat gentis honos, haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! quis novos hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu quibus ille iactatus fatis quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet, necui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaci coniugis et sparsos fraterna caede penates, solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. adgnosco veteris vestigia flammae. sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat vel pater omnipotens abigat me fulmine ad umbras,

[blocks in formation]

pallentis umbras Erebo noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert o luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? id cinerem aut manis credis curare sepultos? esto, aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? nec venit in mentem, quorum consederis arvis? hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis, hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas?

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

30

35

40

45

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! tu modo posce deos veniam sacrisque litatis indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates [dum non tractabile caelum.]'

His dictis impenso animum flammavit amore, spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras instauratque diem donis pecudumque reclusis

50

55

60

pectoribus inhians spirantia consulit exta.
heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
uritur infelix Dido totaque vagatur

urbe furens qualis coniecta cerva sagitta,

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis liquitque volatile ferrum
nescius, illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos, haeret lateri letalis harundo.

nunc media Aenean secum per moenia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,
incipit effari mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
post ubi digressi, lumenque obscura vicissim
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
incubat (illum absens absentem auditque videtque)
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem.
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet portusve aut propugnacula bello
tuta parant: pendent opera interrupta minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

65

70

75

80

85

90

tuque puerque tuus; magnum et memorabile nomen,
una dolo divom si femina victa duorum est.
nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

95

sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? habes, tota quod mente petisti:
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.

100

communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis, liceat Phrygio servire marito
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'
Olli (sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras)
sic contra est ingressa Venus: quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello?

si modo quod memoras factum fortuna sequatur.
sed fatis incerta feror si Iuppiter unam
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos aut foedera iungi.
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
perge: sequar.' tum sic excepit regia luno:

105

110

· mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis, adverte, docebo. venatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

his ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem

120

devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas,
[conubio iungam stabili propriamque dicabo]
hic hymenaeus erit.' non adversata petenti
adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
it portis iubare exorto delecta iuventus;
retia rara, plagae, lato venabula ferro
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum expectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
tandem progreditur magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.

125

130

135

« ForrigeFortsæt »