S. AVRELII AVGVSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CIVITATE DEI LIBRI XXII. TOMVS I. CONTINET LIBB. I-XIII. LIPSIAE SVMTIBVS ET TYPIS CAROLI TAVCHNITJI 1 8 2 5. Interea Roma Gothorum irruptione, agentium sub rege Alarico, atque impetu magnae cladis eversa est: cuius eversionem deorum falsorum multorum que cultores, quos usitato nomine Paganos vocamus, in Christianam religionem referre conantes, solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Vnde ego exardescens zelo domus DEI adversus eorum blasphemias, vel errores, libros de Civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret, et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem de Civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos Pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur; et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala, nec defuisse unquam, nec defutura mortalibus; et ea nunc magna, nunc parva, locis, temporibus, personisque variari: sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram, esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones Christianae religionis adversariae refelluntur. Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse, reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae duodecim libris continetur. Quanquam, ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt asseramus, A et 2 in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodeci ergo librorum sequentium primi quatuor continent exortur duarum Civitatum, quarum est una Dei, altera huius mund Secundi quatuor excursum earum sive procursum. Terti vero qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti e duo libri, cum sint de utraque Civitate conscripti, titulun tamen a meliore acceperunt, ut de Civitate Dei potius voca rentur. In quorum decimo libro non debuit pro miracul poni in Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter divisas victimas cucurrisse: quoniam hoc illi in visione monstratum est. In decimo septimo libro quod dictum est de Samuele, Non erat de filiis Aaron: dicendum potius fuit, Non erat filius sacerdotis. Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere, magis legitimi moris fuit. Nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis, sed sacerdos non fuit; nec ita in filiis, ut eum ipse genuerit Aaron; sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israël. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei, etc. De suscepti operis consilio et argumento. Gloriosissimam civitatem Dei, sive in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc exspectat per patientiam, quoad usque iustitia convertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam victoria ultima et pace perfecta, hoc opere a te instituto, et mea promissione debito, defendere adversus eos, qui Conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi. Magnum opus et arduum: sed Deus adiutor noster est. Nam scio, quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia donata celsitudo transcendat. Rex enim et Conditor Civitatis huius, de qua loqui instituimus, in Scriptura populis suis sententiam divinae legis aperuit, qua dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hoc vero quod Dei est, perbae quoque animae spiritus inflatus affectat, amatque sibi in laudibus dici, Parcere subiectis, et debellare superbos. su Vnde etiam de terrena Civitate, quae cum dominari appetit, etsi populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio, quicquid dicere suscepti huius operis ratio postulat, et facultas datur. |