Billeder på siden
PDF
ePub

Seu visa est catulis cerva fidelibus, Seu rupit teretes Marsus aper plagas. Me doctarum ederæ præmia frontium 30 Dîs miscent superis: me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo: si neque tibias Euterpe cohibet, nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. 35 Quodsi me lyricis vatibus inseris, Sublimi feriam sidera vertice.

29, 30. Me doctarum ederæ præmia frontium Dis miscent superis, h. e. ego sum poeta, et poetarum præmio, corona ederacea, cinctus deorum admittor concilio. Poetæ enim divino, quo aguntur, furore pleni diis interesse, eosque videre (Od. ii, 19, 2) et audire (Od. iii, 4, 6) sibi videntur. Edera: edera, Baccho sacra, æque ac laurus, poetarum, præcipue Bacchi laudes canentium, præmium atque insigne. Virg. Ecl. vii, 25, Pastores edera crescentem ornate poetam. Doctarum frontium, doctorum poetarum: doctus (oopòc) solemne poetarum, doctrinæ laudem sibi vindicantium, epitheton. Ceterum Wakefieldio, Te doctarum, ut ad Mæcenatem referatur, pro Me doctarum cett. legendum esse contendenti nemo facile suffragabitur.-[Recepit tamen lectionem te in fidem et clientelam suam gravis patronus Illustrissimus Wolfius in Litt. Anal. ii, p. 261 sqq. Lubenter ab hujus magni viri auctoritate starem, nisi essent quæ me aliter de hoc loco sentire juberent. Sententia hujus totius carminis est et manet hæc Diversa plane, Mæcenas, vitæ studia sectantur homines; alius hoc, alius aliud amplectitur; ego poeseos mihi delegi studium; quodsi igitur tibi non indignus videar, qui poetarum choro adscribar, me felicissimum prædicabo. At si pro me legeris te, erit: alius hoc, alius aliud studium sequitur; tu es poeta, et ego sum poeta. Mæcenas, quidquid de ejus doctrina et poeseos studio tradant vendantque scriptores, non fuit poeta; non ejus fronti hederæ, præmia doctorum poetarum, conveniebant; non, ut poeta Horatius, se miscere poterat diis superis: imo si vere Horatius scripsisset te; si vere Mæcena

tem in hoc ad eum scripto carmine ut magnum poetam celebrasset; apertus profecto apud omnes Romanos Mæcenatis adulator extitisset. Horatius non gloriose et jactanter loquitur, sed loquitur ut poeta entheus, qui divinæ poeseos vi et honore agitatus se miscet diis superis, et ut poeta lyricus sublimi vertice ferire sibi videtur sidera. Quis Horatium jactatorem habeat, si canit Od. ii, 20, Non usitata, nec tenui ferar Penna, etc. vel Od. iii, 30, Exegi monumentum are perennius Regalique situ Pyramidum altius? Si Horatius in v. 29 ad Mæcenatem convertere voluisset orationem, hæcce fere ei exprimenda fuisset sententia: Te juvat rerum publicarum esse curatorem et administrum.]

31-34. Leves refer ad Nympharum cum Satyris saltantium agilitatem. Secernunt populo, possis explicare: sejungunt a consortio et consuetudine cum aliis hominibus, me in solitudine (quam amant poetæ) delectant; sed cum secernunt populo r Dis miscent superis respondeat, malim explicare: me distinguunt a populo, ultra vulgarem hominum sortem extollunt, in societatem deorum me adducunt. Si pro, siquidem, quandoquidem. EuterpePolyhymnia pro quavis musa. Cohibet, retinet, denegat. Refugit tendere Lesboum barbiton, abhorret a tractando barbito Lesboo, h. e. a carminibus lyricis, qualia olim Alcæus Lesbius et Sappho Lesbia cecinerunt: tendere, quod proprie de chordis, quæ lyræ intenduntur, dicitur, jam pro, moderari, temperare, tractare.

36. Sublimi feriam sidera vertice: sublime caput ad sidera usque extollam, h. e. ad sidera usque nomen meum celes brabitur.

CARMEN II.

AD AUGUSTUM CESAREM.

JAM satis terris nivis atque diræ
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces

Terruit urbem:

5 Terruit gentes, grave ne rediret Sæculum Pyrrhæ, nova monstra questæ; Omne quum Proteus pecus egit altos Visere montes;

Piscium et summa genus hæsit ulmo, 10 Nota quæ sedes fuerat columbis ; Et superjecto pavidæ natarunt

Æquore damæ.

CARMEN II. Cum exorta, quæ nive, grandine, et fulminibus dejectis præter morem sævierat, tempestate ingens in agris Romanis facta esset Tiberis inundatio, et quidem, ut bene ad rem ex Dione Cassio lib. liv (ab initio) probatum ivit Massonus, U. C. DCCXXXII; opportunam, qua Augustum, tanquam deum civitatis Romanæ tutelarem sive averruncum, celebraret, occasionem sibi oblatam esse putavit Horatius. Nam cum, quidquid in rerum natura præter morem accidebat, pro ea quæ tum tenebat populi animos superstitio, prodigium haberetur; oblata illa per diram tempestatem et Tiberis inundationem prodigia, præter Augustum, neminem esse qui procurare deorumque iram placare possit, poeta in hoc carmine ostendit. Tantam vim aquarum, canit poeta, e cœlo in terram demissam vidimus, ut Tiberis super ripas effusus timorem, ne Deucalionis diluvium rediret, injiceret. En dii iram suam ob bella civilia patefaciunt, calamitatemque, quæ reipublicæ nostræ imminet, portendunt! Quem deum, ut scelera nostra expiet, et hæc mala a nobis avertat, invocabimus? Num Apollinem? an Venerem? an Martem? an te, qui Augusti personam in his terris induisti, Mercurium? Utinam, deus Auguste, diu sub nomine Patris et Principis apud populum Romanum commoreris, ejusque salutem exteros hostes ulciscendo confirmes !

1-4. Satis, nimis multum, satis superque. Nivis, de nive quæ solito copiosior

ceciderit, explicant interpretes. Equidem nivis commemorationem ad ipsam tempestatem quæ hic describitur pertinere puto, cum nix inter fulgura quoque nonnunquam decidere soleat. Sic apud Diotimum Epigr. x, (Anth. Græc. T. i, p. 186, edit. Jac.) oves, quarum pastor fulmine percussus fuerat, ad stabula πολλῇ νιφόμεναι xióvi redeunt, ubi vide quæ in hanc rem notavit amicissimus Jacobsius in Comment. T. ii, p. 167. Quo rarius autem nix inter fulgura delabi solet, eo magis illa pro prodigio haberi potuit. Fieri quoque potuit, ut Horatius per nivem intelligeret grandinem; nam particula atque, æque ac que in versu 16, (ubi vide not.) passim vim explicandi habet. Et sic passim et. Dire, quod diri ominis erat. Misit pro, immisit. Rubente, a repercusso fulminum rubentium fulgore puta. Sacras jaculatus arces: jaculari arces pro, fulmen jaculando arces percutere: Ovid. Am. iii, 3, 35, Jupiter igne suo lucos jaculatus et arces. Per arces, qua voce summa montium fastigia notantur, jam Capitolium, vel potius templa in Capitolio posita, intelligenda esse, adjectum sacra docet.

5—8. Grave sæculum Pyrrhæ fœda illa tempora, quibus Deucalion cum uxore sua Pyrrha oppressus fuit diluvio. Pyrrha cum delectu pro, Deucalionis; multo graviores enim muliercularum in rebus trepidis querelæ. Ceterum Deucalionis ætate diluvium vel ex Ovid. Met. i, 260 sqq. satis notum. Nova monstra, h. e. inauditam in diluvio illo rerum permixtio

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

10. Per columbas jam non domesticas, sed silvestres (palumbes), sedem suam in arborum ramis habentes, intelligendas esse, sponte apparet.

13-16. Flavum solemne Tiberis a flavo arenarum colore epitheton. Retortis cett. litus nempe maris Etrusci sive Tyrrheni, in quod Tiberis effunditur, cum nimiam aquæ copiam non caperet, vi eam repellebat. Monumenta Regis, i. e. Numa Pompilii: quæ fuerint autem illa a Numa exstructa monumenta, statim subjicitur, nempe templum Veste; particula que r templa subnexa vim explicandi habet, ut sit, nempe vid. Drakenb. ad Liv. vi, 16, § 8, T. ii, p. 330.

17-20. Ilie dum cett. sensus: dum amnis Tiberis, ut querelis uxoris suæ Ilia satisfaciat, immodicus exsurgit ultor, et præter Jovis voluntatem sinistra ripa evagatur. Ilia sive Rhea Silvia ideo, quod ab Amulio vel in fluvium Anienem vel Tiberim demersa dicitur, utriusque fluvii uxor ficta est. Querenti sc. necem Cæsaris, cognati sui, cum ille, ut ipsa Ilia, ab Iulo sive Ascanio, Albæ rege, originem suam

[ocr errors]

duceret. Nimium non ad querenti sed ad ultorem referendum esse puto; nimius enim fuit ultor Tiberis, sive modum in ulciscendo uxoris suæ dolore excessit, dum tantam ruinam Romæ ædificiis moliebatur. Sinistra ripa, ubi Roma sita fuit. Jove non probante: Jupiter enim, in cujus præsidio Romæ fuit incolumitas, improbare debebat urbem perdendi consilium. Uxorius dicitur, qui uxori deditissimus nihil non in uxoris gratiam facit. Similiter Eneas apud Virg. Æn. iv, 266, et Vulcanus apud Claudian. de Nupt. Honor. et Mar. v. 59, uxorii dicuntur.

21-24. Nexus et sensus portendunt autem hæc prodigia bella civilia; quod ita poeta extulit: posteri, quorum exiguus (rara juventus) majorum culpa restabit numerus, fama accipient, Romanos ferrum, quo hostes vincere debebant, contra semet ipsos acuisse, pugnasque commisisse. Graves, multum negotii Romanis facessentes, timendi: Persa, h. e. Parthi. Perirent pro, perituri fuissent. Vitio parentum, h.e. culpa parentum, quod bellorum civilium furore se corripi passi sunt.

25-28. Quem vocet Divom cett. quem deorum adesse precetur populus sustentando, quod ruinam minatur, imperio? Rebus est casus tertius pro, ad res cett. Res imperii pro, ipso imperio; sæpe enim res inservit periphrasi. Sancta, Vestales, ob pudicitiæ, cui se consecrarunt, sanctitatem. Minus audientem, quia de bellis civilibus et cæde Cæsaris irascebatur. Carmina, solemnes precum formulas. Vestam, in

[blocks in formation]

cujus peculiari tutela posita fuit reipublicæ Romanæ salus: cf. Virg. Geo. i, 498.

29-32. Scelus (Tò ayoç) bellorum civilium, scelesta, quæ ad bella civilia spectant, consilia. Venias, sc. ad scelera et vitia nostra expianda. Nube humeros amictus, νεφέλῃ εἰλυμένος ὤμους Homer. Iliad. v, 186; dii nempe, ne mortalium oculis conspiciantur, nube circumfusi in terris apparent. Candentes, h. e. nitentes, pulchros; nube candentes Cl. Mitsch. docte explicat pro, refulgentes nube s. nimbo lucido, qui deorum propitiorum, uti ater iratorum, signum sit.

33-36. Mavis, sc. venire ad scelera nostra expianda. Erycina Venus ita appellata ab Eryce, monte Siciliæ, ubi templum ei exstructum fuit nobilissimum: cf. Virg. Æn. v, 759, et Ill. Heynii Excurs. ad h. I. Ridens (piλoupeiồng, perdiówσa) Veneris ingenio accommodatum epitheton. Quam Jocus cett. cf. Anacr. li, 24. Ovid. Fast. iv, 1. Neglectum genus, stirpem tuam, Romanos, quos parum adhuc curasti. Respicis. Respicere et adspicere (Gr. inßλéπuv, tioopa) de diis propitiis. Auctor, Mars, pater Romuli.

37-40. Ludo graviter pro, bello, quod, sicut gladiatorum fere ludus spectatoribus, jucundum Marti præbet spectaculum.

Acer, torvus, ferox. Pro Marsi, quod ex admodum probabili emendatione T. Fabri jam ab aliis in textum receptum est, in codd. et vett. editt. Mauri exstat; sed cum Mauri populi imbelles fuerint, minimeque peditatu valuerint, adumbrata autem ab Horatio imago fortioris omnino militis repræsentationem postulet, proposita sane illa lectio Marsi pro Mauri, si rem spectas, longe præferenda est; Marsi enim Romanorum milites fuerunt longe fortissimi: cf. inf. ii, 20, 18, et iii, 5, 9. Cruentum, a se perfossum et sanguine consper

sum.

41-45. Sive mutata juvenem cett. sensus: sive tu, alate deus, Mercuri, qui cædem Cæsaris ulciscendi consilium haud dissimulas, deposita divinæ formæ majestate (mutata figura) sub juvenis Augusti, quam induisti, persona in terris versaris. Ales, Mercurius, alatos calceos, sive talaria (médiλа πrηvà) gestans. Serus in cœlum redeas. Comparant Lucret. i, 46. Ovid. Trist. v, 2; sed inprimis huc pertinet locus Ovid. Met. xv, 868, Tarda sit illa dies, et nostro serior avo, Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto, Accedat cœlo.

49-52. Honorifica Patris Patrie appellatio publice quoque postea U. C.

Tollat: hic magnos potius triumphos, 50 Hic ames dici Pater atque Princeps, Neu sinas Medos equitare inultos, Te duce, Cæsar.

CARMEN III.

AD VIRGILIUM.

Sic te Diva potens Cypri,.........
Sic fratres Helena, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis præter Iapyga,

5 Navis, quæ tibi creditum

Debes Virgilium finibus Atticis,
Reddas incolumem, precor,

Et serves animæ dimidium meæ.

DCCLII Augusto decreta est. Princeps, qui ob egregia, quibus cives sibi devinxit, merita, et ob summam de reipublicæ salute curam, primum locum inter cives occupat. Principis nomen, cum minus invidiosum esset, assumsit Augustus U. C. DCCXXVI: vid. Dio liii, 11. Medos h. e. Persas, Parthos. Equitare, equitando nobis insultare, et ferociter per terras nostras ruere: de voce equitare cf. inf. iv, 4, 44.

CARMEN III.

Poeta, cum amicum suum Virgilium, iter Athenas facturum, navem conscendere videt, (U. C. DCCXXXV, cf. Heyn. Vit. Virg. p. ann. dig.) de periculo, cui ille in mari expositus sit, anxium perturbatumque in hoc carmine prodit animum. In hac igitur de amici vita sollicitudine usque eo progreditur, ut in istum durissimi animi hominem, qui primus navem mari committere ausus sit, tanquam in doloris sui auctorem graviter invehatur, et tam huic, quam similibus, quæ hominum audacia tentaverit, facinoribus diutius immoretur. Quæ quidem poetæ nostri digressio, cum ex summo, quem ille declaraturus erat, amore fluxerit, eam huic carmini accommodatissimam esse facile apparet.

1-8. Sensus: O navis, quae Virgilium fidei tuæ commissum finibus Atticis debes, h. e. in fines Atticos deportare debes, reportes eum, precor, incolumem, et animæ

meæ dimidium serves; quod si feceris, vicissim opto, ut Venus, Dioscuri, et ventorum deus Eolus cursui tuo faveant. Secutus nempe sum unice veram hujus loci interpunctionem, quam jam Wakefieldius proposuerat. Sic, optandi formula, cum conditione, quæ subjicitur; de qua cf. inprimis Virg. Ecl. ix, 30, et x, 5; Tibull. i, 4, 1. Diva potens Cypri, Venus, imperium suum in insula Cypro, tanquam sede propria, exercens; sic Neptunus maris potens inf. 5, 15, et Diana silvarum potens in Carm. Sæcul. 1. Venus autem ex mari orta (ávadvoμέvn) ut dea marina quoque colitur. Musæus, v. 284, Kúπρic ἀπόσπορός ἐστι θαλάσσης, Καὶ κρατέει TóvToto. Hinc dicta quoque illa Eurλoia. Fratres Helena, Dioscuri, Castor et Pollux, navigantibus propitii, apoyovavtal. Lucida, ob clarum eorum splendorem, navigantibus jucundissimum. Obstrictis, vel in utre, secundum Homer. Odyss. x, 29 sqq. vel in antro, secundum Virg. Æn. i, 52. Aliis h. e. ceteris. Iapyx, ventus occidentalis, ab incolis Apuliæ, qui Iapyges vocantur, ita dictus, ex Italia in Græciam navigantibus secundus; (West-Nord-West,) Gr. Apyarns: cf. quæ de hoc vento disputat Kappius ad Arist. de Mund. Excurs. iii, § 18, p. 432 sqq. Tibi creditum tanquam pignus vel depositum aliquod, quod is, cui creditum est, debet, ut suo tempore reddat; verba igitur credere, debere, reddere,

« ForrigeFortsæt »