Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

215. Id Iunonis impulsu 134-160. a Iuturna Nympha, Turni sorore, in falsam Camertis imaginem conversa, perturbatur 243. primusque omnium Tolumnius augur, falso augurio certam suis victoriam promittens, unum ex Gylippi filiis hasta traiicit 276. Quo facto in conflictum armorum utraque pars ruit-310. Aeneas quoque, dum subiti tumultus causam ignorans suos revocare conatur, ab incerto auctore sagitta vulneratus, proelio excedere cogitur - 323. Qua re intellecta Turnus, magnam sibi rei bene gerendae occasionem oblatam ratus, ingentem hostium stragem edit 383. Interim Venus, decerpto ex Ida Cretensi dictamno herba, filio suo medetur. 429. Refectis viribus Aeneas, Ascanium paucis suo exemplo ad virtutem cohortatus, suis auxilio accurrit, Turnumque nominatim ad pugnam deposcit 445. Verum cum Turnus sui copiam non faceret, (luturna enim, quae, excusso Metisco auriga, currum eius moderabatur, in diversam semper partem habenas deflectens, congredi eos non patiebatur) — 485. caede multorum facta-553. oppugnandae urbis consilium capit: admotoque ad moenia exercitu, in propugnacula proximaque aedificia ignem coniicit - 592. Ibi Amata, cum Turnum occisum arbitraretur, doloris impatientia laqueo vitam finit-613. His rebus Turno per Sacem nuntiatis, cum eo rem redactam videret, ut sibi necessario dimicandum esset, nisi perpeti mallet sociorum urbem, se inspiciente, in hostium potestatem pervenire, ultro Aeneam ex praescripto foederis ad singulare certamen provocat 696. Ea pugna superior Aeneas, cum victi hostis precibus iam paene ad misericordiam flecteretur, conspecto in humeris eius balteo, quem occiso Pallanti Turnus detraxerat, repente ira accensus gladio per pectus adacto eum vita spoliat ad fin.

P. VIRGILII MARONIS

17

AENEIDOS

LIBER I.

Ille ego, qui quondam, gracili modulatus avena
Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi,
Ut quamvis avido parerent arva colono:
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis

ARMA, virumque cano, Troiae qui primus ab oris

Italiam, fato profugus, Lavinia venit

Litora; multum ille et terris iactatus et alto,
Vi Superum, saevae memorem Iunonis ob iram ;
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque Deos Latio: genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens, regina Deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit: tantaene animis coelestibus irae!

Urbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni;
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli:
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo; hîc illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum Dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Virgil. Vol. II.

34

[ocr errors]

Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci-
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces:
Hinc populum, late regem, belloque superbum,
Venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:
Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His accensa super, iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant, laeti et spumas salis aere ruebant;
Cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
Haec secum: Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
Disiecitque rates, evertitque aequora ventis;
Illum, exspirantem transfixo pectore flammas,
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quae Divom incedo regina, Iovisque
Et soror et coniux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Iunonis adoret
Praeterea, aut supplex aris imponat honorem?

Talia flammato secum Dea corde volutans,

Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
Luctantis ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. Celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montis insuper altos
Imposuit; regemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

66

Aeole, namque tibi Divom pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento, Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: Incute vim ventis, submersasque obrue puppes; Aut age diversos; et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam Connubio iungam stabili propriamque dicabo : Omnis ut tecum meritis pro talibus annos Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.

Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes Explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Iovemque Concilias; tu das epulis adcumbere Divom, Nimborumque facis tempestatumque potentem. Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,

97

Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis.
Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvant ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether;
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
Ingemit, et, duplicis tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
Contigit oppetere! o Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra!
Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.
Talia iactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit: furit aestus arenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet:
[Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras:]
Dorsum immane mari summo. Tris Eurus ab alto
In brevia et syrtis urget, miserabile visu,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a verticę pontus

« ForrigeFortsæt »