Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

PRINCIPI OPTIMO

ELECTORI SAXONIAE

SERENISSIMO

FRIDERICO AUGUSTO

PATRIAE MEAE

PARENTI BENIGNISSIMO

[ocr errors]

Ergo parva pii munera pectoris

(Nec raro haec placidis caelicolis placent,) Parva haec accipias, Optime Principum.

Olim me puerum, me iuvenem Tua

(Testes Porta mihi, claraque Lipsia,)
Nutrivit duo per lustra benignitas.
Nunc nunc mente pia, quod licet, in sacris,
Princeps Alme, Tibi, thura focis cremo.

PRAEFATIO.

Quamvis in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque aetate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum iam sit ab aliis; tamen nostra quoque aetate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, nec, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius hanc, alius aliam in edendo Horatio rationem secutus est; alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanado

« ForrigeFortsæt »