Eclogae ex Q. Horatii Flacci poematibusBlanchard & Lea, 1854 - 289 sider |
Andre udgaver - Se alle
Almindelige termer og sætninger
aetas Alcaeus ancient Apollo Apulia aquae atque Augustus Bacchus battle of Actium Caesar called Carm CARMEN carmina celebrated Compare Carm Connect Construe consul curas deorum Diana edition Ennius epistle Epodes expression extra cloth Faunus fidibus Fortuna goddess gods Gram Greek haec hence hinc honour Horace Horace's hunc inter Italy Jovis Jupiter juventa king Latin Lucilius Maecenas mala mare melius mihi modo multa mutare namely neque nihil nisi nunc Octavianus olim omne pater pede poem poet poetical poetry populus praise properly prose puer quae quam quibus Quid quis quod quoque Quum rebus rerum Roman Rome royal 12mo saepe Satires satis scil secular games semel semper sense sibi Sibylline books sine Sive sunt tamen Tarentum Teucer thee Thessaly thou tibi Tibur Venusia Virgil volume wine Zumpt Zumpt's Classical
Populære passager
Side 282 - Orestes. si quid inexpertum scaenae committis et audes 125 personam formare novam, servetur ad imum qualis ab incepto processerit, et sibi constet. difficile est proprie communia dicere ; tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus, quam si proferres ignota indictaque primus.
Side 25 - Spernit ; nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae. Multos castra juvant, et lituo tubae Permixtus sonitus, bellaque, matribus Detestata. Manet sub Jove frigido Venator, tenerae conjugis immemor ; Seu visa est catulis cerva fidelibus, Seu rupit teretes Marsus aper plagas. Me doctarum hederae praemia frontium...
Side 146 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Side 263 - Nam spirat tragicum satis et feliciter audet, Sed turpem putat inscite metuitque lituram. Creditur ex medio quia res arcessit habere Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto Plus oneris quanto veniae minus.
Side 202 - ... et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. ergo non satis est risu diducere rictum auditoris...
Side 154 - Nutrita faustis sub penetralibus, Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus ; et bonis Est in juvencis, est in equis, patrum 30 Virtus : nee imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.
Side 287 - Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, Pes citus ; unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, quum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, 255 Spondees stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Side 292 - Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones ; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet.
Side 126 - Bandusiae splendidior vitro dulci digne mero non sine floribus, eras donaberis haedo, cui frons turgida cornibus primis et venerem et proelia destinat frustra: nam gelidos inficiet tibi rubro sanguine rivos lascivi suboles gregis. te flagrantis atrox hora Caniculae nescit tangere, tu frigus amabile 10 fessis vomere tauris praebes et pecori vago. fies nobilium tu quoque fontium, me dicente cavis impositam ilicem saxis, unde loquaces lymphae desiliunt tuae.
Side 288 - At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales, nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto , Legitimumque sonum digitis callemus et aure.