Billeder på siden
PDF
ePub

A. C. 471.

Furius et

Manlius ad populum

rei.

[ocr errors]
[ocr errors]

U. C. 281. nio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno (quoscumque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis, quam juniores Patrum. suadent, monent, 'Honoribus et administra' tione reipublicæ abstineant; consulares vero fasces, prætextam, curulemque sellam, nihil aliud, quam pompam funeris, 'putent. claris insignibus 5 velut infulis velatos ad mortem destinari. Quod si consulatus tanta dulcedo sit, jam nunc ita in 'animum inducant, consulatum captum et obpressum ab tribunicia potestate esse; consuli, velut adparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se commoverit, si respexerit Patres, si aliud, quam plebem, esse in repub'lica crediderit, exsilium C. Marcii, Menenii damnationem et " mortem, sibi proponat ante oculos.' His accensi vocibus Patres consilia inde, non publica, sed in privatoa, 6 seductaque a plurium conscientia, habuere. ubi quum id modo constaret, Tribunus jure an injuria eripiendos esse reos, atrocissima quæque maxime placebat sententia. nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur judicii die, quum plebs in foro erecta exspectatione staret, mirari primo, quod non descenderet tribunus: deinde, quum jam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere, et desertam ac proditam caussam publicam queri. Tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nunciant domi mortuum esse inventum. quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Præcipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratæ leges haberent, morte collega monitos. Nec Patres satis moderate ferre lætitiam. adeoque neminem noxæ pœnitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.

occisus.

LV. 7 Sub hac pessimi exempli victoria delectus edicitur : Discordia. paventibusque tribunis, sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum vero irasci plebes, tribunorum magis silentio, quam consulum imperio, et dicere, 'Actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam 'ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum, quomodo resistatur Patribus. Id autem unum 'consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii ha'beat, defendat. Quatuor et viginti lictores adparere consu2 in quibusdam pro Virginio annalibus Gron. Crev. anon in publico sed in privato MS. Veith.

Velut infulis] Elegans similitudo ducta a victimis, quæ infulis ac vittis velatæ mactabantur.

6 Seducta.. a plurium conscientia] Quorum multos conscios esse non si

nerent.

7 Sub hac ... victoria] Post hanc victoriam. Sic et l. XLV. c. 10. Sub adventu Romanorum. Et Florus, 1. 111. c. 6. Sub ipso hostis recessu.

8 Apparere consulibus] Ministros esse et apparitores consulum.

libus, et eos ipsos plebis homines. Nihil contemtius, neque U. C. 281, 'infirmius, si sint qui contemnant. Sibi quemque ea magna A. C. 471. ' atque horrenda facere.' His vocibus alii alios quum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, Voleronis quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, audacia. lictor missus est a consulibus. Volero adpellat tribunos. Quum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem, et virgas expediri jubent: 'Provoco,' inquit,' ad populum,' Volero; 'quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis cædi malunt, quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.' quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero, et prævalens ipse, et adjuvantibus 10 advocatis, repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit, clamitans, Provoco, et fidem plebis inploro. adeste cives! ad' este commilitones! nihil est, quod exspectetis tribunos, qui'bus ipsis vestro auxilio opus est.' Concitati homines, veluti ad proelium, se expediunt: adparebatque, 11omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non privati juris. Huic tantæ tempestati quum se consules obtulissent, facile experti sunt, parum tutam majestatem sine viribus esse. violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur; incerti, quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu. quum in senatum vocari jussissent, queruntur injurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, vicere seniores, quibus, ira Patrum adversus temeritatem plebis certari, non placuit.

[ocr errors]

11

LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comi- Fit trib. tiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium, plebis. U. C. 282. P. Furium consules habuit. contraque omnium opinionem, A. C. 470. qui eum vexandis prioris anni consulibus 12 permissurum L. Pinario, tribunatum credebant, post publicam caussam privato do P. Furio lore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogatio- Lex Publinem tulit ad populum, ut plebeii magistratus tributis co- lia. mitiis fierent. 13 Haud parva res sub titulo prima specie mi

set.

b plebei Crev. Doer.

9 Ordines duxisset] Centurio fuis

Vid. not. 28. ad c. 23. supra. 10* Advocatis] Iis qui causæ ejus favere se profitebantur, et ei apud populum, ad quem provocabat, adfuturos.

11 Omne discrimen adesse] Omnia in discrimen et in periculum vocari; nec quemquam reveriturum, aut ea quæ publico jure sancta sunt, puta leges, potestates; aut ea quæ privata necessitudine cara sunt, amicitiam, cognationem.

12 Permissurum tribunatum] Meta, phora sumpta ab illis qui permittere equum dicuntur, hoc est, incitare, et ei frenos immittere ad liberum cursum, Est igitur permissurum tribunatum vexandis consulibus, tribunatui frena laxaturum, potestate impotenter usurum ad vexandos consules. GRONOVIUS.

13 Haud parva res] Hæc non facile conciliari posse videntur cum iis quæ infra de hac eadem re habet Livius in fine c. 60. ubi plus dignitatis

Coss.

A. C. 470.

U. C.283.
A. C.469.

U. C. 282. nime atroci ferebatur; sed quæ patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. Huic actioni, gratissimæ plebi, quum summa vi resisterent Patres; nec, quæ una vis ad resistendum erat, ut intercederet, aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset; 14 res tamen, suo ipsa molimine gravis, certaminibus in annum 15 extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit. Patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appii filium, jam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur. Principio statim anni nihil prius, quam de lege, agebatur. sed ut inventor Lætorii Tr. legis Volero, sic Lætorius collega ejus, 16 auctor quum Pl. certami- recentior, tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria na cum Ap- ingens; quod ætatis ejus haud quisquam manu promtior pio Cos.

Ap. Clau dio, T. Quinctio Coss.

erat. Is, quum Volero nihil, præterquam de lege, loqueretur, insectatione abstinens consulum, 17 ipse in accusationem Appii, familiæque superbissimæ ac crudelissimæ in plebem Romanam, exorsus, quum a Patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem, creatum esse contenderet; rudis in militari homine lingua non subpetebat libertati animoque. Itaque, deficiente oratione, "Quandoquidem 18 non facile loquor,' inquit, 'Quirites, quam, quod locutus sum, præsto, crastino die adeste. Ego hic aut in 'conspectu vestro moriar, aut perferam legem. Occupant tribuni 19 templum postero die. consules nobilitasque ad inpe

c add. tam Gron. Crev.

comitiis per hanc actionem detractum
ait, quam virium aut plebi additum,
aut ademptum Patribus. Nec vero
mediocriter imminuta videtur hac lege
Patrum potentia. Primo enim Patres
ex comitiis tributis submovebantur,
quod docet noster in illo c. 60. loco
quem jam attulimus. Inde est, quod
comitia hæc habebantur plebis propria,
et leges in iis latæ plebiscita nun-
cupabantur. Vid. infra III. 55. et
Gell. xv. 27. 2o. Dionysius hac
ipsa de lege agens 1. ix. docet iisdem
comitiis necessarium non fuisse ut
senatus auctor fieret. 3°. nihil in iis
opus fuisse sacris aut auspiciis, quo-
rum arbitri Patres erant.
modo per clientium suffragia minus
valerent Patres tributis comitiis, quam
curiatis, quibus antea tribuni creabantur,
haud satis liquet.

At quo

14* Res... suo ipsa molimine gravis] Res per se gravis, et quæ ad exitum perduci sine magno et proinde lento molimine non posset.

[blocks in formation]

diendam legem in concione consistunt. 20 Submoveri Læ- U. C. 283 torius jubet, præterquam qui suffragium ineant. Adoles- A. C. 469 centes nobiles stabant, nihil cedentes 21 viatori. tum ex his prehendi quosdam Lætorius jubet. Consul Appius negare jus esse tribuno in quemquam, nisi in plebeium. 22 Non enim populi, sed plebis, eum magistratum esse. nec illum ipsum submovere pro imperio posse more majorum; quia ita dicatur: Si vobis videtur, discedite, Quirites.' Facile et contemtim de jure disserendo perturbare Lætorium poterat. Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem : consul lictorem ad tribunum, 23 privatum esse clamitans, 24 sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et concio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset; et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatæ multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem: certatumque haud incruento prœlio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem sævientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent. 'Darent ' iræ spatium. non vim suam illis tempus ademturum, sed con'silium viribus additurum. et Patres in populi, et consulem in Patrum fore potestate.'

LVII. Ægre sedata ab Quinctio plebs, multo ægrius consul alter a Patribus. Dimisso tandem concilio plebis, senatum consules habent. ubi quum timor atque ira in vicem sententias variassent; quo magis, spatio interposito,

mitia autem curiata, in quibus auspicia necessaria erant, in comitio habita esse constat. Suggestum quidem certe, ex quo conciones ad populum habebantur, quodque postea Rostra appellatum est, templum vocitatur et a Livio, VIII. 14. et passim a Cicerone, ut in Vatin. n. 24. Vide etiam infra 1. 111. c. 17. 20 Submoveri Lætorius jubet, præterquam qui] Tum quum in Sacro monte composita inter Patres plebemque pax fuerat, concessum erat plebi, ut quoties tribuni concionem advocassent, ei se patricii ne miscerent. Dion. 1. VII.

21 Viatori] Viatores erant ex eorum numero, qui magistratibus apparebant; inde sic dicti, teste Festo, quod quum assidue Romani rusticarentur, crebrior apparitorum illorum opera erat in via quam in urbe, quod ex agris homines plerumque vocabantur a magistratibus. Idem testatur Cic. de Senectute, n. 56. Tribunis viatores, non lictores apparebant.

VOL. I.

29 Non... populi, sed plebis] Populos est tota natio, et Patres plebemque complectitur. Plebs est pars populi, extra quam Patricii erant.

23 Privatum] Hunc locum mire illustrat allatus a Sigonio Plutarchi locus e Quæst. Rom. c. 81. Cur, inquit, quum prætexta alii magistratus utantur, tribunus plebis non utitur? An, quia tribunus plebis magistratus non est? Neque enim ex sella tribuni jus dicunt: neque principio anni, ut reliqui magistratus, ineunt: neque create dictatore se abdicant, sed translato omni ad dictatorem imperio, ipsi tamen suam potestatem retinent, quasi magistratus non sint. ... Tribunatus impedimento potius est magistratui, quam magistratus.

24 Sine imperio] Imperium duplex : civile, quod et potestas dicitur, quo auspiciorum jus, et juris dicendi potestas continebatur: militare, quod ad rem bellicam spectabat. Horum neutrum competebat tribuno.

L

A. C. 469.

[ocr errors]

que

U. C. 283. 25 ab inpetu ad consultandum advocabantur, eo plus abhorrébant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod ejus opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur, 26 Ut tantam consularem majestatem esse vellet, quanta esse in 'concordi civitate posset. Dum tribuni consulesque ad se quisomnia trahunt, nihil relictum esse virium in medio: 27 distractam laceratamque rempublicam magis, quorum in manu sit, quam ut incolumis sit, quæri.' Appius contra 'testari 'Deos atque homines, rempublicam prodi per metum ac deseri. " non consulem senatui, sed senatum consuli deesse. graviores ' accipi leges, quam in Sacro monte acceptæ sint.' Victus tamen Patrum consensu quievit. lex silentio perfertur.

Tribuni tri

tiis creati.

LVIII. Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt: butis comi- 28 numero etiam additos, tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, C. Sicinium, L. Numitorium, M. Duilium, Sp. Icilium, L. Mæcilium. Volscum quicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet. Compositis deinde rebus, castra retro movere. Ap. Claudius in Volscos missus. Quinctio Æqui provincia evenit. Eadem in militia sævitia Appii, quæ domi, esse liberior1, quod sine tribuniciis vinculis erat. Odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea: se 29 unico consule objecto adversus tribuniciam potestatem, perlatam legem esse; quam minore conatu, nequaquam tanta Patrum spe, priores inpedierint consules. Hæc ira indignatioque ferocem animum ad vexandum sævo imperio exercitum stimulabat. nec ulla vi domari 30 poterat. tantum certamen animis inbiberant. Seg

d avocabantur Rup.

Crev. Doer. MS. Veith,

e quanta in c. c. esse posset Gron. Crev. ftrahant Gron. 8 additos Crev. Doer. Rup. n. e. addito tres p. ac duo. Duo enim antea fuerant. Piso etc. MS. Veith. hante Gron. Crev. 1 esse; eo liberior Gron. Crev. Rup. domi esset liberior MS. Veith. k animus

imbiberat MS. Veith.

*5* Ab_impetu ad consultandum advocabantur] Fervido irarum æstu paulatim residente, ad rem tranquillo et sedato animo inspiciendam invitati transibant.

26* Ut tantam] Ne majorem consularem majestatem esse vellet, quam quanta esse posset salva civitatis concordia.

27* Distractam laceratamque rempublicam magis quorum in manu sit ..quæri] Hic agnoscenda est Græca loquendi forma et casuum inversio : prorsus quasi scriptum esset: quæri magis, quorum in manu et potestate sit etiam distracta et lacerata respublica, quam ut incolumis sit. Sic Terent.

Adelph. Act. v. sc. 4. illum ut vivat optant: et Hec. 111. 5. Omnem rem scio ut sit gesta.

28 Numero etiam additos tres] Scripti complures et vett. editi habent addito: quod etsi placuit Jac. Gronovio, nos, quomodo stare possit, non vide

mus.

29 Unico consule] Quem senatus consulem fecisset, tanquam unum maxime idoneum ad retundendos tribunitios impetus.

30 Poterat] Magis placeret poterant, quomodo in proxime sequentibus imbiberant. Et sic habere vet. lib. monet Sigonius. Duo e nostris, poterat... imbiberat.

« ForrigeFortsæt »