Von der Natur der Dinge, Bind 1–3

Forsideomslag
Hoffmann'sche Verlags-Buchhandlung., 1868

Fra bogen

Udvalgte sider

Indhold

Populære passager

Side 43 - ... sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
Side 17 - ... laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
Side 97 - ... cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem...
Side 40 - ... nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto...
Side 37 - Musae; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Side 74 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Side 16 - Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inlustrare Latinis versibus esse, multa novis verbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum novitatem...
Side 127 - Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire ; 965 causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire...
Side 14 - ... unde omnis natura creet res auctet alatque quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum 60 appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.

Bibliografiske oplysninger