Billeder på siden
PDF
ePub

25

30

35

Quid quod usque proximos
Revellis agri terminos et ultra
Limites clientium

Salis avarus? pellitur paternos
In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos.
Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata

Aula divitem manet

Erum. Quid ultra tendis? aequa tellus
Pauperi recluditur

Regumque pueris nec satelles Orci
Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum
Tantalum atque Tantali

Genus coercet, hic levare functum

Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

XIX

Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentis et auris
Capripedum Satyrorum acutas.

5 Euhoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur! euhoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso!

Fas pervicacis est mihi Thyiadas 10 Vinique fontem lactis et uberes. Cantare rivos atque truncis Lapsa cavis iterare mella,

[blocks in formation]

XVIII v. 30 capacis Bentl. | sede (v) (Bentl.) | 32 Quid? F. Curschmann Horatiana p. 41 sq.

Tu flectis amnis, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis

Nodo coerces viperino

Bistonidum sine fraude crinis;

Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala,
Quamquam choreis aptior et iocis
Ludoque dictus non sat idoneus
Pugnae ferebaris, sed idem
Pacis eras mediusque belli;
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens
Caudam, et recedentis trilingui
Ore pedes tetigitque crura.

XX

Non visitata nec tenui ferar

Pinna biformis per liquidum aethera
Vates neque in terris morabor
Longius invidiaque maior

[blocks in formation]
[blocks in formation]

XIX v. 24 horribilisque] ci. Bentl. (ex Acrone de scriptura nihil concludendum esse, recte admonet OK, qui perperam Janio praeeunte Bochartum hierozoic. III 2 huius coni, auctorem nominat; ibi enim tacile et in ed. princ. a. 1663 et in ed. Cludiana et in Rosenmuelleriana adfertur horribilique mala) | [25-28] h*

XX v. 1 visitata] Bergkius (1864) opusc. phil. II 741; Aug. rer. a se gestarum ind. p. 110: usitata | 3 terra | 6 quem vocant Bentl. cui vacas H. Th. Hornung comm. de partibus com. Gr. Berol. 1861 thes. 5; Bergkius opusc. l. l. | [9–12] h M, qui cf. p. IX ed. a. 1869, p. XVIII ed. a. 1879

15

20

lam Daedaleo notior Icaro
Visam gementis litora Bosphori
Syrtisque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.

Me Colchus et, qui dissimulat metum
Marsae cohortis, Dacus et ultimi

Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.

Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae;
Compesce clamorem ac sepulcri
Mitte supervacuos honores.

XX v. 13 oc(s.ot)ior (v) tutior Bentl. | [17-20] h

CARMINUM

LIBER TERTIUS.

I

Odi profanum volgus et arceo.
Favete linguis! carmina non prius
Audita Musarum sacerdos
Virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,

Reges in ipsos imperium est Iovis,

Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit maior: aequa lege Necessitas
Sortitur insignis et imos,

Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humilis domos
Fastidit umbrosamque ripam,

Non Zephyris agitata Tempe.

[blocks in formation]

I v. 9 esto ci. Bentl.

Horatius.

4

25 Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare

Nec saevus Arcturi cadentis
Impetus aut orientis Haedi,

Non verberatae grandine vineae
30 Fundusque mendax, arbore nunc aquas
Culpante, nunc torrentia agros
Sidera, nunc hiemes iniquas.

35

40

45

Contracta pisces aequora sentiunt
lactis in altum molibus: huc frequens
Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae
Fastidiosus; sed Timor et Minae
Scandunt eodem, quo dominus, neque
Decedit aerata triremi et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum,

Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina
Divitias operosiores?

II

Angustam amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat et Parthos ferocis

Vexet eques metuendus hasta

Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex moenibus hosticis
Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo

I v. 39 sq. et post] (v): post v postque coni. Bentl.

II v. 1 amici (cf. inscr. ad amicos et de institutione ad amicos loquitur etc.) (v)

« ForrigeFortsæt »