Billeder på siden
PDF
ePub

XXX

O Venus, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron et vocantis
Ture te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.

5 Fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae
Et parum comis sine te luventas
Mercuriusque.

10

15

20

XXXI

Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat, de patera novum
Fundens liquorem? non opimae
Sardiniae segetes feracis,

5 Non aestuosae grata Calabriae

Armenta, non aurum aut ebur Indicum,
Non rura, quae Liris quieta

Mordet aqua taciturnus amnis.

Premant Calenam falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives ut aureis

Mercator exsiccet culillis

Vina Syra reparata merce,

Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune; me pascunt olivae,

Me cichorea levesque malvae.

Frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones ac, precor, integra
Cum mente nec turpem senectam

Degere nec cithara carentem.

XXXI v. [9-16] h 9 Calenam] Porph. (Bentl.): Calena | 10 et | 15 pascant (v) Tan. Faber (Bentl.) | 18 ac] v (Bentl.): at vet Lambinus

XXXII

Poscimur. Siquid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat et pluris, age dic Latinum,
Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,
Qui ferox bello, tamen inter arma
Sive iactatam religarat udo
Litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.

O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve
Rite vocanti!

[blocks in formation]

XXXIII

Albi, ne doleas plus nimio memor
Inmitis Glycerae neu miserabilis
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoen; sed prius Apulis
Iungentur capreae lupis

Quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet imparis
Formas atque animos sub iuga aenea
Saevo mittere cum ioco.

པ་

5

10

XXXII v. 1 Poscimus | 3 virgulam post pluris om. al. (= Porph.)| 15 mihi cumque] cf. G. Autenrieth ann. phil. suppl. 6, 285; H. W(eil). rev. crit. 1888 p. 507: mihi, cuique Bentl. medicumque Lachmannus ad Lucr. V 311 melicumque Brady Hermath. 3 a. 1875 p. 195 metuumque Aem. Rosenberg

15

Ipsum me melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae

Curvantis Calabros sinus.

XXXIV

Parcus deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae

Consultus erro, nunc retrorsum
Vela dare atque iterare cursus

5 Cogor relictos: namque Diespiter,
Igni corusco nubila dividens
Plerumque, per purum tonantis
Egit equos volucremque currum,

[blocks in formation]

XXXIII v. 14 continuit Placidus s. v. compedes p. 16, 6 D. XXXIV v. 5 relectos N. Heinsius ad Ov. Met. VIII 173, Bentl. 13 insigne Bentl.

Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium ferox
Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,

Iniurioso ne pede proruas

Stantem columnam neu populus frequens
Ad arma cessantis, ad arma
Concitet imperiumque frangat;

Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabalis et cuneos manu

Gestans aena nec severus

Uncus abest liquidumque plumbum,

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno nec comitem abnegat,
Utcumque mutata potentis

Veste domos inimica linquis,

At volgus infidum et meretrix retro
Periura cedit, diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici,

Ferre iugum pariter dolosi:

Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos et iuvenum recens
Examen, Eois timendum

Partibus Oceanoque rubro.

Heu, heu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque! quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum iuventus

Metu deorum continuit? quibus

Pepercit aris? O utinam nova

Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum!

10

15

20

25

30

35

40

XXXV v. 17 serua | 22 abnegas Doederleinii auditor (a. 1830) v. eius Reden u. Aufsätze II 216 sqq. | 33 heu v eheu (v) | 39 diffindas (v) defingas (v)

XXXVI

Et ture et fidibus iuvat

Placare et vituli sanguine debito
Custodes Numidae deos,

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima

5 Caris multa sodalibus,

10

15

20

Nulli plura tamen dividit oscula
Quam dulci Lamiae, memor

Actae non alio rege puertiae
Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchra dies nota
Neu promptae modus amphorae

Neu morem in Salium sit requies pedum
Neu multi Damalis meri

Bassum Threicia vincat amystide

Neu desint epulis rosae

Neu vivax apium neu breve lilium.
Omnes in Damalin putris

Deponent oculos nec Damalis novo
Divelletur adultero,

Lascivis hederis ambitiosior.

10

XXXVII

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales!

5 Antehac nefas depromere Caecubum Cellis avitis, dum Capitolio

Regina dementis ruinas

Funus et imperio parabat

Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum, quidlibet impotens

Sperare fortunaque dulci

Ebria; sed minuit furorem

XXXVI v. 11 nec | 12 nec | 13 nec | 15 nec | 18 neu

« ForrigeFortsæt »