Billeder på siden
PDF
ePub

10

15

20

Voltis severi me quoque sumere
Partem Falerni? dicat Opuntiae
Frater Megyllae, quo beatus
Volnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? non alia bibam

Mercede. Quae te cumque domat Venus,
Non erubescendis adurit

Ignibus ingenuoque semper

Amore peccas: quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. A miser,
Quanta laborabas Charybdi,

Digne puer meliore flamma!

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
Vix inligatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

XXVIII

Te maris et terrae numeroque carentis harenae
Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope litus parva Matinum
Munera nec quicquam tibi prodest

5 Aerias temptasse domos animoque rotundum
Percurrisse polum morituro.

10

15

Aldus

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
Tithonusque remotus in auras

Et lovis arcanis Minos admissus habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco
Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
Tempora testatus nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae,
Iudice te non sordidus auctor

Naturae verique; sed omnis una manet nox,
Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,

Exitio est avidum mare nautis ;

XXVII v. 11 Megillae | 13 uoluptas | 19 laboras (v) laboras in (v ?)

XXVIII v. 5 aetherias Meinekius | 15 mors

Mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum

Saeva caput Proserpina fugit:

Me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae

Ossibus et capiti inhumato

20

Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25
Fluctibus Hesperiis, Venusinae

Plectantur silvae te sospite multaque merces,

Unde potest, tibi defluat aequo

Ab Love Neptunoque sacri custode Tarenti.
Neglegis inmeritis nocituram

30

Postmodo te natis fraudem conmittere? forset
Debita iura vicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis
Teque piacula nulla resolvent.

Quamquam festinas, non est mora longa; licebit
Iniecto ter pulvere curras.

35

[blocks in formation]

XXVIII v. 19 et (v) | 21 rabidus (v) M | 31 fors et (v) forsit

(v) forsan (v)

XXIX v.

4 horribilisque Bentl. | 5 catenas. al.

[blocks in formation]

10

XVIII

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili,
Siccis omnia nam dura deus proposuit neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5 Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat,
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

15

Mater saeva Cupidinum

XIX

Thebanaeque iubet me Semelae puer

Et lasciva Licentia

Finitis animum reddere amoribus.

XVIII v. 5 increpat (v) crepet Servius ad A. I 738 | 7 at (v) | 15 extollens (v) attollens Servius ad A. IX 630 (633 al.)

Urit me Glycerae nitor,

Splendentis Pario marmore purius,

Urit grata protervitas

Et voltus nimium lubircus adspici.
In me tota ruens Venus

Cyprum deseruit, nec patitur Scythas
Et versis animosum equis

Parthum dicere nec quae nihil attinent.

Hic vivum mihi caespitem, hic

Verbenas, pueri, ponite turaque

Bimi cum patera meri:

Mactata veniet lenior hostia.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

=

=

5

10

XIX v. 11 auersis 12 attinet XX v. 5 clare (v) | 10 tu] Porph. cod. M ad sat. II 2, 48; Serv. ad G. 11 60: Iu Porph. Mh. 1. tum Porph. ad sat. 1. 1. ex emend. W. Meyeri; Doederleinius nunt. Mon. 1836, 202 p. 582 sq.; 585 sq. llque praeterea ab Ecksteinio ll. schol. Hor. p. 9) | bibes] Porph. et h. 1. vg. et sat. l. l.; Servius l. 1.: bibis (v), Servii cod. Par. 7959 uiuis Porph. M h. 1. bides (v): cod. Kelleri (Par. 7972 olim Mentelianus) bibas OK (ed. min. a. 1878 v. epileg. I 79) vides Munro journ. of philol. 3, (1871) p. 349 sqq. (Ecksteinius ed. 1876, Büchelerus tacite coniectan. Bonn. 1878 p. 21) liques G Krüger mus. phil. 25, 633 sq.; 27, 81 sqq. 192; moves Büchelerus olim teste h p. 49. Erat cum crederem vel litteris nonnullis in archetypo evanidis ac male restitutis coll. imprimis Iuv. 5, 30 sqq. legendum esse Cras bibes aut Tu tenes vel potius unam alteramve stropham inter secundam et tertiam omnino periisse

Horatius.

2

XXI

5

Dianam tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium
Latonamque supremo

Dilectam penitus Iovi;

Vos laetam fluviis et nemorum coma,
Quaecumque aut gelido prominet Algido
Nigris aut Erymanthi

Silvis aut viridis Cragi,

Vos Tempe totidem tollite laudibus 10 Natalemque, mares, Delon Apollinis Insignemque pharetra

15

Fraternaque umerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in
Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

[blocks in formation]

XXI v. 5 comam | 12 humeros ci. H-P | 13 haec bellum Duhamelius teste OK, Bentl.

=

XXII v. 2 Mauri (v) | 7 fabulosus] Lact, inst. div. V 17: fabulosa (s et a m. 2) Lact. cod. Par. 1664 | 11 expeditus (v)

« ForrigeFortsæt »