Billeder på siden
PDF
ePub

X

[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone
Defensore tuo pervincam, qui male factos
Emendare parat versus, hoc lenius ille,
Quo melior vir et est longe subtilior illo,
Qui multum puerum est loris et funibus udis
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,

Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc,]
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,

Ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.

[ocr errors]

Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 5
Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

Ergo non satis est, risu diducere rictum

Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus,
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Impediat verbis lassas onerantibus auris,

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
Interdum urbani parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi, quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit. O seri studiorum, quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.'
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum

10

15

20

25

X v. 1a-8a uncis inclusi cum HV MAK a Landino, Aldo Manutio, Lambino, permultis aliis omissos, condemnatos, addubitatos: exhibent (v), om. v | 3a .Hoc al. | 4a est quo uir melior et quo melior uir est etc. | 5a sq. puerum est exhortatus] Wissius a Wuestemanno laudatus; Reisigius (apud Wuestem.-Heindorf.2 1843) in scholis a. 1828 habitis (v. p. XIV): puer et ... exhortatus (s. exortatus s. exoratus) libri pueest hortatus H-P | v. 2 inepti (v) | 5 num | 13 urbane (v) | 21 putatis (v)

rum ...

30

35

40

45

50

55

60

Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitos patriaeque patrisque Latini,
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

[ocr errors]

Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
'In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
Diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta

Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor, neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci,

Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntis
Mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque

=

X v. 27 oblitos] Bentl.: oblitus | latine (v), latine Lambinus al.| 31 atque] Lachmannus ad Lucr. Ill 415: atqui (v) | 37 defingit et diffindit etc. 39 spectata (v) | 43 fata (v), Horkelius anal. Hor. p. 148 sqq. 45 adnuerint (v) adnuerant (v) | 47 possim (v) | 51 quaero

Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

65

70

75

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod

80

Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
Compluris alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
Adridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[blocks in formation]

X v. 68 dilapsus et dilatus et delatus | 78 moveat, cimex Pantilius, Bentl. 86 Bibule] Muretus, N. Heinsius: bibuli | 88 sunt (v) | 91 discipulorum (v)

5

10

15

20

25

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

I

'Sunt quibus in satira videar nimis acer et ultra
Legem tendere opus, sine nervis altera quidquid
Composui, pars esse putat similisque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, praescribe. Quiescas.' 'Ne faciam, inquis,
Omnino versus?' 'Aio.' 'Peream male, si non
Optimum erat, verum nequeo dormire.' 'Ter uncti
Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento;
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus.' 'Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
Aut labentis equo describit volnera Parthi.
'Attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam, ut sapiens Lucilius.' 'Haud mihi dero,
Cum res ipsa feret; nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'
'Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
'Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto

Accessit fervor capiti numerusque lucernis;

,

I v. 1 uideor (v) | 9 irriguumve Rutgersius Ven. lect. c. XXI p. 361 15 describat v describet (v) | 20 Nomentanumue

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem.
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque si male cesserat usquam
Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

30

35

40

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps;
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus; quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
Qui me commorit - melius non tangere clamo -,
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, siquid se iudice certes:
Ut quo quisque valet suspectos terreat utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos -, 55
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

[ocr errors]

mirum,

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

Exspectat seu mors atris circumvolat alis,

Dives, inops, Romae seu fors ita iusserit exsul,

45

50

Quisquis erit vitae scribam color.' 'O puer, ut sis 60
Vitalis metuo et maiorum nequis amicus

Frigore te feriat.' 'Quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

I

v. 31 cesserat] (v): gesserat | um(s.un)quam (v) | 49 siquis (s. si quis)... certet | 55 petat (v) | 56 male

« ForrigeFortsæt »