Billeder på siden
PDF
ePub

Ad pugnam venere. Prior Sarmentus 'equi te
Esse feri similem dico.' Ridemus, et ipse
Messius accipio', caput et movet. 'O, tua cornu
Ni foret exsecto frons,' inquit quid faceres, cum
Sic mutilus minitaris?'; at illi foeda cicatrix
Saetosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam
Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
Nilo deterius dominae ius esse; rogabat
Denique, cur umquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
Prorsus iucunde cenam producimus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Paene macros arsit dum turdos versat in igni;

[ocr errors]

60

65

70

Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Volcano summum properabat lambere tectum:
Convivas avidos cenam servosque timentis

75

Tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
Incipit ex illo montis Apulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
Numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.

80

Hic ego mendacem stultissimus usque puellam

Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert

Intentum Veneri; tum inmundo somnia visu

Nocturnam vestem maculant ventremque supinum.

85

Quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est; venit vilissima rerum
Hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat umeris portare viator.
Nam Canusi lapidosus aquae non ditior urna
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.

90

V v. 60 miniteris | 61 num saetosi laevam? | levis ci. AK saevi A. Weidner ann. phil. 135, 283 | 64 barba (v) | 65 cicerri cf. v. 52 | 67 domini 92 [] Bentl.; Ms (= stud. Hor. mél. Gr. Rom. III 705 a. 1874; ed. a. 1879 p. LIII), at cf. H opusc. I 154 sq.

Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
95 Carpentes iter et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi. Dein Gnatia lymphis
Iratis exstructa dedit risusque iocosque,
Dum flamma sine tura liquescere limine sacro
Persuadere cupit. Credat Iudaeus Apella,

100

Non ego; namque deos didici securum agere aevum
Nec, siquid miri faciat natura, deos id

Tristis ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

5

10

VI

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit finis, nemo generosior est te,

Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarent,

Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.

Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos saepe viros nullis maioribus ortos
Et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
Contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non umquam pretio pluris licuisse, notante
15 ludice, quo nosti, populo, qui stultus honores
Saepe dat indignis et famae servit ineptus,

Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere a volgo longe longeque remotos?
Namque esto, populus Laevino mallet honorem
20 Quam Decio mandare novo censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus -

Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem
Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

V v. 93 hic (v) | 97 dehinc

VI v. 4 imperitarint | 6 ut] (v): aut etc. | 13 fuit (v) | 18 lateque

Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum fierique tribuno?
Invidia adcrevit, privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus et latum demisit pectore clavum,

Audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'
Ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
Et capiat formosus, eat quacumque, puellis
Iniciat curam quaerendi singula, quali
Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo,
Sic qui promittit, civis, urbem sibi curae,
Imperium fore et Italiam et delubra deorum,

Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnis mortalis curare et quaerere cogit.
"Tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
Deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'
'At Novius collega gradu post me sedet uno;
Namque est ille, pater quod erat meus.' 'Hoc tibi Paullus
Et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit
Cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.'
Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
Iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Praesertim cautum dignos adsumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Vergilius, post hunc Varius dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus
Infans namque pudor prohibebat plura profari -,

25

30

35

40

45

50

55

VI v. 24 Tilli] v = v. 107: tulli 27 impediit] (v): impediet | 28 hic et 31 ut (v) | 33 sura quali, al.| 37 cogit] (v): cogat | 38 Syri Damae] Madvigius advers. crit. I 105, 2, quem secutus sum, quamvis per se aut tertio loco positum non improbandum sit cf. O. Siesbye opusc. phil. ad Madvigium miss. (Havn. 1876) p. 255: Syri, Damae | 39 camo (v) 43 funera magna, 1. B. Ahlemeyer disp. de l. Hor. serm. I 6, 42-44 (Paderborn. 1847) p. 9 sq. (Ms) | 47 sum (v) | 49 forsan (v) | 53 possum (v)

60

65

70

75

80

85

90

Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram narro; respondes, ut tuus est mos,
Pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos,
Si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
Obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
Ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Ibant octonos referentes Idibus aeris,

Sed puerum est ausus Romam portare docendum
Artis, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. Vestem servosque sequentis
In magno ut populo siqui vidisset, avita
Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnis
Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni

Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi,
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret olim,

Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc
Laus illi debetur et a me gratia maior.

Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentis,
Sic me defendam; longe mea discrepat istis

Et vox et ratio.

=

Nam si natura iuberet

VI v. 65 aut (v) | 66 alioquin | uera Porph. cod. Mon. | 67 insparsos 68 nec] Ba: ac v aut Porph. Mon., Ps. Acr. cod. bibl. soc. reg. (Bentl.) | 69 quisquam uere 75 octonis... aera | 83 seruabit (v) atque inde seruabat (v) | 85 verteret, olim vg. | 87 at hoc] (v) Rutgersius Ven. lect. cap. XVII p. 339: ad hoc v (= Btres) ad haec v. l. ap. Ps. Acr. Bunus (v) at hic (v) ob hoc (v) et sic Ald. a. 1501 et 1509

A certis annis aevum remeare peractum

Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentis
Optaret sibi quisque, meis contentus honestos
Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
Iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod

Nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
Nam mihi continuo maior quaerenda foret res
Atque salutandi plures, ducendus et unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem, plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda petorrita.

Nunc mihi curto

Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos;
Obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
Te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
Milibus atque aliis vivo: quacumque libido est,
Incedo solus, percontor quanti holus ac far,
Fallacem circum vespertinusque pererro
Saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum.
Cena ministratur pueris tribus et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
Vilis, cum patera gutus, Campana supellex.

95

100

105

110

115

Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.

120

Ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego, lecto

Aut scripto quod me tacitum iuvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

125

VI v. 96 onustos (et honustos) (v) Lambinus adn., Rutgersius Ven. Lect. cap. XVII p. 340 | 102 peregreve] (v): peregreue ue Porph. Mon. in lemm. peregre aut v Porph. Mon. in scholio peregre (v) | 107 Tilli] v = v. 24: tulli | 113 vespertinusque] ci. Lambinus (= Usenerus mus. phil. 24, 341, in quod et ipse olim incideram cf. 0. Lautensach anal. Horat. gramm. diss. Gryph. a. 1878 p. 9 sqq.): uespertinumque | 122 sq. ego lecto - iuvet; (s. .) al. | 126 campum lusumque trigonem] Ba m. pr. (campum lusitque trigonem cod. Goth.): rabiosi tempora signi (= Ba m. alt.)

« ForrigeFortsæt »