Ad pugnam venere. Prior Sarmentus 'equi te Esse feri similem dico.' Ridemus, et ipse Messius accipio', caput et movet. '0, tua cornu Ni foret exsecto frons, inquit 'quid faceres, cum Sic mutilus minitaris?'; at illi foeda cicatrix Saetosam laevi frontem turpaverat oris. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, Nilo deterius dominae ius esse; rogabat Denique, cur umquam fugisset, cui satis una Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. Prorsus iucunde cenam producimus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes Paene macros arsit dum turdos versat in igni;
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Volcano summum properabat lambere tectum: Convivas avidos cenam servosque timentis
Tum rapere atque omnis restinguere velle videres. Incipit ex illo montis Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
Numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset lacrimoso non sine fumo, Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
Intentum Veneri; tum inmundo somnia visu
Nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, Signis perfacile est; venit vilissima rerum Hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra Callidus ut soleat umeris portare viator. Nam Canusi lapidosus
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
V v. 60 miniteris | 61 num saetosi laevam? | levis ci. AK saevi A. Weidner ann. phil. 135, 283 | 64 barba (v) | 65 cicerri ef. v. 52 | 67 domini 92 [] Bentl.; Ms (= stud. Hor. mél. Gr. Rom. III 705 a. 1874; ed. a. 1879 p. LIII), at cf. H opusc. I 154 sq.
Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum 95 Carpentes iter et factum corruptius imbri. Postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi. Dein Gnatia lymphis Iratis exstructa dedit risusque iocosque, Dum flamma sine tura liquescere limine sacro Persuadere cupit. Credat Iudaeus Apella,
Non ego; namque deos didici securum agere aevum Nec, siquid miri faciat natura, deos id
Tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos Incoluit finis, nemo generosior est te,
Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus, Olim qui magnis legionibus imperitarent,
5 Ut plerique solent, naso suspendis adunco Ignotos, ut me libertino patre natum.
Cum referre negas, quali sit quisque parente Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum Multos saepe viros nullis maioribus ortos Et vixisse probos amplis et honoribus auctos; Contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis Non umquam pretio pluris licuisse, notante 15 ludice, quo nosti, populo, qui stultus honores Saepe dat indignis et famae servit ineptus,
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet Nos facere a volgo longe longeque remotos? Namque esto, populus Laevino mallet honorem 20 Quam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
V v. 93 hic (v) | 97 dehinc
VI v. 4 imperitarint | 6 ut] (v): aut elc. | 13 fuit (v) | 18 lateque
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli, Sumere depositum clavum fierique tribuno? Invidia adcrevit, privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus Pellibus et latum demisit pectore clavum,
Audit continuo quis homo hic est? quo patre natus?' Ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi Et capiat formosus, eat quacumque, puellis Iniciat curam quaerendi singula, quali Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo, Sic qui promittit, civis, urbem sibi curae, Imperium fore et Italiam et delubra deorum,
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, Omnis mortalis curare et quaerere cogit. "Tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes Deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?' 'At Novius collega gradu post me sedet uno; Namque est ille, pater quod erat meus.' 'Hoc tibi Paullus Et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta Concurrantque foro tria funera, magna sonabit Cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos. Nunc ad me redeo libertino patre natum, Quem rodunt omnes libertino patre natum, Nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, Quod mihi pareret legio Romana tribuno. Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem Iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, Praesertim cautum dignos adsumere, prava Ambitione procul. Felicem dicere non hoc Me possim, casu quod te sortitus amicum; Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim Vergilius, post hunc Varius dixere quid essem. Ut veni coram, singultim pauca locutus Infans namque pudor prohibebat plura profari -,
VI v. 24 Tilli] v v. 107: tulli | 27 impediit] (v): impediet 28 hic et 31 ut (v) | 33 sura quali, al.| 37 cogit] (v): cogat | 38 Syri Damae] Madvigius advers, crit. I 105, 2, quem secutus sum, quamvis per se aut tertio loco positum non improbandum sit cf. O. Siesbye opusc. phil. ad Madvigium miss. (Havn. 1876) p. 255: Syri, Damae | 39 camo (v) 43 funera magna, 1. B. Ahlemeyer disp. de l. Hor. serm. I 6, 42--44 (Paderborn. 1847) p. 9 sq. (Ms) | 47 sum (v) | 49 forsan (v) | 53 possum (v)
Non ego me claro natum patre, non ego circum Me Satureiano vectari rura caballo,
Sed quod eram narro; respondes, ut tuus est mos, Pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco, Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, Non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis Mendosa est natura, alioqui recta, velut si Egregio inspersos reprehendas corpore naevos, Si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra Obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, Ut me collaudem, si et vivo carus amicis, Causa fuit pater his, qui macro pauper agello Noluit in Flavi ludum me mittere, magni Quo pueri magnis e centurionibus orti Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto Ibant octonos referentes Idibus aeris,
Sed puerum est ausus Romam portare docendum Artis, quas doceat quivis eques atque senator Semet prognatos. Vestem servosque sequentis In magno ut populo siqui vidisset, avita Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. Ipse mihi custos incorruptissimus omnis Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum, Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi, Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret olim,
Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc Laus illi debetur et a me gratia maior.
Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, Quod non ingenuos habeat clarosque parentis, Sic me defendam; longe mea discrepat istis
Et vox et ratio. Nam si natura iuberet
VI v. 65 aut (v) | 66 alioquin | uera Porph. cod. Mon. | 67 insparsos 68 nec] Ba: ac v aut Porph. Mon., Ps. Acr. cod. bibl. soc. reg. (Bentl.) | 69 quisquam uere 75 octonis . . . aera | 83 seruabit (v) atque inde seruabat (v) | 85 verteret, olim vg. | 87 at hoc] (v) Rutgersius Ven. lect. cap. XVII p. 339: ad hoc v (= Btres) ad haec v. l. ap. Ps. Acr. Bunus (v) at hic (v) ob hoc (v) et sic Ald. a. 1501 et 1509
A certis annis aevum remeare peractum
Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentis Optaret sibi quisque, meis contentus honestos Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens Iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus haud umquam solitus portare molestum. Nam mihi continuo maior quaerenda foret res Atque salutandi plures, ducendus et unus.
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve Exirem, plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos; Obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, Cum Tiburte via praetorem quinque secuntur Te pueri, lasanum portantes oenophorumque. Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, Milibus atque aliis vivo: quacumque libido est, Incedo solus, percontor quanti holus ac far, Fallacem circum vespertinusque pererro Saepe forum, adsisto divinis, inde domum me Ad porri et ciceris refero laganique catinum. Cena ministratur pueris tribus et lapis albus Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus Vilis, cum patera gutus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego, lecto
Aut scripto quod me tacitum iuvet, ungor olivo, Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum Admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
VI v. 96 onustos (et honustos) (v) Lambinus adn., Rutgersius Ven. Lect. cap. XVII p. 340 | 102 peregreve] (v): peregreue ue Porph. Mon. in lemm. peregre aut v Porph. Mon. in scholio peregre (v) | 107 Tilli] v = v. 24: tulli | 113 vespertinusque] ci. Lambinus (= Usenerus mus. phil. 24, 341, in quod et ipse olim incideram cf. 0. Lautensach anal. Horat. gramm. diss. Gryph. a. 1878 p. 9 sqq.): uespertinumque | 122 sq. ego lecto iuvet; (s. .) al. | 126 campum lusumque trigonem] Ba m. pr. (campum lusitque trigonem cod. Goth.): rabiosi tempora signi ( Bam. alt.)
« ForrigeFortsæt » |