Usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, Quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris Culpari dignos. Quemvis media elige turba,
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat; Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum; Hunc capit argenti splendor, stupet Albius aere; Hic mutat mercis surgente a sole ad eum, quo Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps Fertur, uti pulvis collectus turbine, nequid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem: Omnes hi metuunt versus, odere poetas.
'Faenum habet in cornu, longe fuge: dummodo risum Excutiat tibi, non hic cuiquam parcet amico
Et quodcumque semel chartis inleverit, omnis Gestiet a furno redeuntis scire lacuque
Et pueros et anus.' Agedum, pauca accipe contra: Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas, Excerpam numero; neque enim concludere versum Dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos Sermoni propiora, putes hunc esse poetam; Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem. Idcirco quidam, comoedia necne poema Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo Differt sermoni, sermo merus. 'At pater ardens Saevit, quod meretrice nepos insanus amica 50 Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et magnum quod dedecus ambulet ante Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis Audiret leviora, pater si viveret? ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis, Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
IV v. 25 erue et eripe | 26 ab auaritia (v) | miser | 30 patet |33 poetam Bentl. | 35 tibi] Rutgersius Ven. Lect. c. XVII p. 338: sibi non 37 lacuque, al., at v. M. Heitzmann de substantivi eique attributi ap. poetas sat. colloc. diss. Bonn. a. 1887 p. 31, 1 | 39 poetis (v) 51,magnum quod dedecus, al., at v. Nipperdeium (1857) opusc. p. 482 | 52 numqui (v)
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque et quod prius ordine verbum est Posterius facias, praeponens ultima primis Non, ut si solvas 'postquam Discordia_taetra Belli ferratos postis portasque refregit' -, Invenias etiam disiecti membra poetae. Hactenus haec: alias iustum sit necne poema, Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, Magnus uterque timor latronibus; at bene siquis Et vivat puris manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, Non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, Nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, Non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui Scripta foro recitent sunt multi quique lavantes, Suave locus voci resonat conclusus. Inanis Hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes' Inquit et hoc studio pravus facis. Unde petitum Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, Vixi cum quibus? 'Absentem qui rodit amicum, Qui non defendit alio culpante, solutos Qui captat risus hominum famamque dicacis, Fingere qui non visa potest, conmissa tacere
Qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.' 85 Saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
E quibus unus avet quavis adspergere cunctos Praeter eum, qui praebet aquam; post hunc quoque potus, Condita cum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis et urbanus liberque videtur, Infesto nigris; ego si risi, quod ineptus
IV v. 62 invenies Porph. | discerpti idem | 63 poema. al. | 69 aut V Byrri (v), at v. D. Detlefsen kurze Notizen üb. einige Quellenschriftsteller des Plinius Glueckstadii 1881 p. 3 | 70 sum | 73 non (v) | 79 inquis 81 Absentem-85 caveto'] adversario Horatii merito tribuit H. Keck act. gymn. a. 1856 p. 860 sq. | 81 sq. rodit, amicum qui non Doederleinius (Keckius l. 1.) | 87 amet (v)
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, Lividus et mordax videor tibi? Mentio siquae De Capitolini furtis iniecta Petilli
95 Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 'Me Capitolinus convictore usus amicoque A puero est causaque mea permulta rogatus Fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe, Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud 100 Fugerit hic nigrae sucus lolliginis, haec est Aerugo mera; quod vitium procul afore chartis Atque animo prius, ut siquid promittere de me Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris 105 Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset, 'Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit'; a turpi meretricis amore Cum deterreret, 'Scetani dissimilis sis';
Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti Possem, 'deprensi non bella est fama Treboni' Aiebat. 'Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si Traditum ab antiquis morem servare tuamque, Dum custodis eges, vitam famamque tueri Incolumem possum; simul ac duraverit aetas 120 Membra animumque tuum, nabis sine cortice.' Sic me Formabat puerum dictis et sive iubebat,
Ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc', Unum ex iudicibus selectis obiciebat,
Sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu Necne sit addubites, flagret rumore malo cum
Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, Sic teneros animos aliena opprobria saepe
IV v. 92 gorgonius | 93 siqua | 94 capitolinis | 103 aliud vere, promitto al. | 110 barus etc. | 111 a] aut | 112 deterrerer (v) | Scetani] cf. CIL X 407 (Aem. Huebner ephem. epigr. 11 45): sectani etc. 115 quidue | 116 sed mihi sat si (v) | 124 factum | 126 avidos] uides (v)
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis, Perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 130 Ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium, neque enim, cum lectulus aut me Porticus excepit, desum mihi. 'Rectius hoc est; Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis Occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi Imprudens olim faciam simile?' haec ego mecum Compressis agito labris; ubi quid datur oti, Inludo chartis. Hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum; cui si concedere nolis, Multa poetarum veniet manus, auxilio quae Sit mihi nam multo plures sumus -, ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=9BwBAAAAMAAJ&hl=da&output=html_text&pg=RA2-PA137&img=1&zoom=3&q=%22hiemes+reducit+luppiter,+idem+Submovet%3B+non,+si+male+nunc,+et+olim+Sic+erit%22&cds=1&sig=ACfU3U0coS2ZfOWbF4_D3GoTDoDArQhKVg&edge=0&edge=stretch&ci=261,557,13,6)
Egressum magna me accepit Aricia Roma Hospitio modico, rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi, Differtum nautis, cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus altius ac nos Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis. Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri Indico bellum, cenantis haud animo aequo Exspectans comites. Iam nox inducere terris Umbras et caelo diffundere signa parabat; Tum pueri nautis, pueris convicia nautae Ingerere: 'huc adpelle! trecentos inseris! ohe,
Iam satis est!' Dum aes exigitur, dum mula ligatur, Tota abit hora; mali culices ranaeque palustres Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam Multa prolutus vappa nauta atque viator Certatim. Tandem fessus dormire viator Incipit ac missae pastum retinacula mulae
IV v. 132 abstulerint | 139 incumbo | 141 veniet] (v): ueniat V v. 1 excepit | 3 linguae | 7 teterrima (v) | 10 sq. parabat, cum J. S. Speyer observationes et emendationes (Groning. 1891) p. 16 sq. cf. Ms. 15 sqq. somnos .Absentem ut certatim, tandem al. | 15 ut om.
Nauta piger saxo religat stertitque supinus. Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno Fuste dolat; quarta vix demum exponimur hora. Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha; Milia tum pransi tria repimus atque subimus Impositum saxis late. candentibus Anxur. Huc venturus erat Maecenas optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque Legati, aversos soliti componere amicos. Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Inlinere; interea Maecenas advenit atque Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem Factus homo, Antoni non ut magis alter amicus. Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
35 Linquimus, insani ridentes praemia scribae, Praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multo gratissima; namque 40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque
Occurrunt, animae, qualis neque candidiores Terra tulit neque quis me sit devinctior alter. O qui complexus et gaudia quanta fuerunt! Nil ego contulerim iucundo sanus amico. Proxima Campano ponti quae villula tectum Praebuit et parochi quae debent ligna salemque. Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt; Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque, Namque pila lippis inimicum et ludere crudis. 50 Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri
Musa velim memores et quo patre natus uterque Contulerit litis: Messi clarum genus Osci,
55 Sarmenti domina exstat; ab his maioribus orti
V v. 27 Maecenas, optimus Bentl. | 36 vatillum] cf. Fr. Buecheler Umbric. p. 63; G. Goetz ap. Loewium gl. nom. p. 180 n. auctore H. Nettleship: batillum (v) | 39 proxima | 51 claudi | 52 Cicirri] ef. Bentl., Bergkius opusc. II 274, 5| cicerri cf. v. 65
« ForrigeFortsæt » |