Billeder på siden
PDF
ePub

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur, cum est iussa venire.
Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit quam dat natura videri.
Haec, ubi supposuit dextro corpus mihi laevum,
Ilia et Egeria est, do nomen quodlibet illi
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Ianua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

125

130

III

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut numquam inducant animum cantare rogati,
Iniussi numquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc: Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret 'io Bacche' modo summa
Voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga, quae defendere frigus,
Quamvis crassa, queat.' Deciens centena dedisses
Huic parco, paucis contento; quinque diebus

5

10

15

II v. 124 det | 127 nec metuo | 129 domus strepitu resonet via, pallida Th. Bergk opusc. phil. II 755 nimiis laudibus ingeniosam hanc sane suam, sed certe non necessariam coniecturam extollens | uae (s. uae. et ue s. ue.) pallida] libri fere omnes: ne pallida (v), Bentl. 0. Ribbeck z. Lehre v. d. lat. Partikeln p. 11

III v. 7 Bacchē] Bacche v; productionis notam addidi ultimae syllabae per se brevi, cf. comm. Woelfflin. p. 110 sq.: Bacchae v

8 resonet

Horatius.

9

20

25

30

35

40

45

50

Nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit umquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi quid tu?
Nullane habes vitia?' Immo alia, haut fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu'
Quidam ait ignoras te, an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mi ignosco' Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Cum tua praevideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

Iracundior est paullo, minus aptus acutis

Naribus horum hominum, rideri possit eo, quod
Rusticius tonso toga defluit et male laxus

In pede calceus haeret; at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim
Natura aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.

Illuc praevertamur: amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
Ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
Siquod sit vitium, non fastidire: strabonem
Adpellat paetum pater, et pullum male parvus
Sicui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus
Et iactantior hic paullo est: concinnus amicis
Postulat ut videatur; at est truculentior atque
Plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
Caldior est: acris inter numeretur.

Opinor,
Haec res et iungit, iunctos et servat amicos.

III v. 19 quid? tu AK | 20 haud (haut al.) Aldus (= Heindorfius, Ms) et 25 praevideas] (v) Rutgersius Ven. lect. c. XIV p. 314 sqq. peruideas male (v) | 26 acute | 27 at] (v): ac | 34 pectore (v) | 35 insederit | 39 sq. caecum, vitia Horkelius anal. Hor. p. 147 sq. | 43 at

At nos virtutes ipsas invertimus atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen, pingui damus; hic fugit omnis.
Insidias nullique malo latus obdit apertum:
Cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina, pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus;
Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone: molestus,
Communi sensu plane caret' inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet; hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius; aequum est
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
Siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
Semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Maius peccatum est: paullum deliquit amicus,
Quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
Odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras

55

60

65

70

75

80

85

III v. 57 sq. recte distinxit V cf. Herm. 17, 271 sq.: homo. Illi Tardo cognomen pingui et homo ille. (s.,) Tardo cognomen pingui al. | ille Ba 60 versemur] Ba: uersetur 63 licenter Praedicovius, Horkelius anal. Hor. p. 37 sqq. | 65 sermone: molestus (virgula om.) et sermone molestus: al. 70 num compensat? AK et sic Ms | 71 sq. Amari (Amare Doeringius) si volet hac lege, in Porph. (Doeringius, Madvigius adv. crit. II 59) | 74 ignoscat [85] Ms 85 sq. insuavis, acerbus: Odisti al., at cf. Bentl.

90

95

100

Porrecto iugulo historias captivus ut audit.
Conminxit lectum potus mensave catillum
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus

Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit aut si
Prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,

Cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
105 Oppida coeperunt munire et ponere leges,
Nequis fur esset neu latro neuquis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos Venerem incertam rapientis more ferarum
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis,

110

115 Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque Qui teneros caulis alieni fregerit horti

120

Et qui nocturnus sacra divum legerit: adsit
Regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
Furta latrociniis et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
125 Et sutor bonus et solus formosus et est rex,

Cur optas quod habes? 'Non nosti, quid pater' inquit
'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam

III v. 107 deterrima | 117 diuum sacra | 119 nec | 121 nunc A. Palmer | 128 quo

Qui?

Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens.
'Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator, ut Alfenus vafer omni
Abiecto instrumento artis clausaque taberna
Tonsor erat, sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex, solus sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri: quos tu nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
Inque vicem illorum patiar delicta libenter
Privatusque magis vivam te rege beatus.

IV

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte, nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes, videamus uter plus scribere possit.'
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentem,
At tu conclusas hircinis follibus auras

130

135

140

5

10

15

III v. 131 ustrina Ba | 132 tonsor] 'erasis characteribus' (m. scil. pr.) Ba: sutor | 133 opifex solus, sic al. 140 peccabo (v) | 142 vivat Porph. in lemm. vivet id. in adn.

IV v. 15 accipe iam | dentur | 18 loquentem] Lambinus (Bentl.): loquentis

« ForrigeFortsæt »