Billeder på siden
PDF
ePub

5 Navis, quae tibi creditum

destand

[blocks in formation]

Circa pectus erat, qui fragilem truci

Conmisit pelago ratem

Primus nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus

Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae

Maior, tollere seu ponere volt freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum et

Infamis scopulos, Acroceraunia?

Nequiquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas:

Audax lapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit,
Post ignem aetheria domo.

Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors

Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum;

Expertus vacuum Daedalus aera

Pennis non homini datis;

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est:

Caelum ipsum petimus stultitia neque
Per nostrum patimur scelus

Iracunda Iovem ponere fulmina.

III v. 6 debes Vergilium; finibus Atticis reddas al.

[17-20] h* |

19 turgidum 22 dissociabilis (s. es) terras post Gualterium et N.

Heinsium a Janio l. Bentl. | 35 pinnis | 37 arduum est

VI

Scriberis Vario fortis et hostium

Victor, Maeonii carminis alite,

Quam rem cumque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit;

5 Nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii
Nec cursus duplicis per mare Ulixei
Nec saevam Pelopis domum

Conamur, tenues grandia, dum pudor
10 Inbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris et tuas
Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit aut pulvere Troico
15 Nigrum Merionen aut ope Palladis
Tydiden superis parem?

20

5

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

VII

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen

Aut Epheson bimarisve Corinthi

Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignis aut Thessala Tempe;

Sunt quibus unum opus est, intactae Palladis urbem

Carmine perpetuo celebrare et

Undique decerptam fronti praeponere olivam;

Plurimus in Iunonis honorem

VI v. 2 aliti Passeratius | 3 qua etiamsi non cum plerisque ve-
teribus libris, tamen non omnino sine libris (v. OK epileg. I 28) Mu-
retus var. lect. IX 7 (Bentl.) | 7 duplices | [13–16] H (v. opusc. III
50) M (cf. praef. a. 1869 p. IX; 1879 p. XVIII) h | 18 strictis Bentl.
19 cantamus vacui,] Vind. Berol. aest. a. 1886 p. 3 sq., quo recta
interpretatio magis dignoscatur: cantamus, vacui s. cantamus, vacui, al.

VII v. 2 ephesum | 5 arces (v) arcem (v) | 6 sq. celebrare indeque
Bouhierius a. 1715 teste Orellio; Io. Schrader observ. p. 75 sqq. | 8 ho-
nore Oudendorpius ll. ab H. P ll. (Cuninghamus contra honorem)

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas:
Me nec tam patiens Lacedaemon
Nec tam Larisae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis

Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
Mobilibus pomaria rivis. —
Albus ut obscuro deterget nubila caelo
Saepe Notus neque parturit imbris
Perpetuo, sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitaeque labores

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

Castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyaeo

[blocks in formation]

Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristis adfatus amicos:

Quo nos cumque feret melior fortuna parente,
Ibimus, o socii comitesque !

25

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro!
Certus enim promisit Apollo,

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes peioraque passi

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas,
Cras ingens iterabimus aequor.'

VIII

30

Lydia, dic, per omnis

Te deos oro, Sybarin cur properes amando

VII v. 9 dicit 17 perpetuos | 26 Ibimus. O socii comitesque, A. Frigell et in ed. carm. et epod. et in adnotatt. ad Hor. carm. (Upsala universitets årsskrift 1888) p. 6 | 27 auspice. (s.; s.:) Teucro certus al. (velut Io. Schrader, Th. Bergk opusc. phil.1669) | Teucri v Phoebo Bentl. | 29Ambigua tellure novam Salamina futuram A. Lohmann de Iove Homeri et Sophoclis diss. Berol. 1863 thes. 6; R. Volkmann observatt. miscellae progr. lavor. a. 1872 p. 8 sq., quae coniectura speciosissima quominus recipiatur vera Salamis apud Manilium V 50, Lucanum III 183, Sen. Troad. v. 844 obstat, cui ambigua Salamis opponitur; per se ambigua tellus apud Horatium sane non offenderet coll. v. 25, qui oraculi certe naturae melius respondet quam Eurip. Hel. v. 148 sqq. Eis γῆν ἐναλίαν Κύπρον, οὗ μ' ἐθέσπισεν Οἰκεῖν ̓Απόλλων, ὄνομα νησιω τικὸν Σαλαμῖνα θέμενον τῆς ἐκεῖ χάριν πάτρας, ubi ipsa Cyprus ab Apolline indicata esse dicitur

[ocr errors]

VIII v. 2 hoc deos oro (v) hoc deos uere (v) | properas

5

10

Perdere, cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis,
Cur neque militaris

Inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
Temperet ora frenis.

Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
Sanguine viperino

Cautius vitat neque iam livida gestat armis
Bracchia, saepe disco,

Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VIII v. 4 im(s. in)patiens Bentl. ep. ad de Veilium ante a. 1711 conscripta v. mus. phil. 8, 11 sq.; H-P quosque affert cf. λ ann. phil. 87, 519 sq. 6 equitat (v) | 7 temperat (v) | 13 Quid? F. Curschmann Horatiana p. 42 sq.

IX v. 16,puer, edd. pleraeque

« ForrigeFortsæt »