Billeder på siden
PDF
ePub

1

- در ارسال و 1 /7 همان رده 0

[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS
OPERA,
O P E R

Ρ

VARIETATE LECTIONIS

E T

PERPETUA ADNOTATIONE

ILLUSTRATA,

А

CHR. GOTTL. HEYNE,

GEORGIÆ AUGUSTÆ PROF. ET BIBLIOTHECARIO

M. BRITANN. REGI A CONSIL. AUL.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Londini :

TYPIS T. RICKABY:
IMPENSIS T. PAYNE, B. & J. WHITE,

R, FAULDER, & J. EDWARDS,

MDCCXCIII.

CORRECTOR LECTORI S.

CUM in hac editione excudenda ipfe correctoris tantum, non editoris partes susceperim, nihil de meo addendum putavi, præter paucas quasdam virorum doctorum conjecturas, quas mihi visus eft Heynius ideo præteriiffe, quia nesciret. Mirum fortasse nonnullis accidet, Addenda ad Indicem seorsum collocari, non suo fingula loco intexi. Sic igitur res se habet. Typographi initium laboris fui ab Indice fecerunt, qui proinde totus excusus erat, diu antequam Addenda in manus eorum pervenirent.* Quod ad operam meam attinet, quamvis omni ftudio enixus sim,ut quam paucissima menda relinquerentur, vereor tamen, ne plura superfint, quam aut ego ipse aut lectores velint. Núllum tamen, ut spero, mendum tanti momenti invenietur, ut lectorem mediocriter doctum morari possit.

[ocr errors]

Miserat Heynius una cum Additamentis et Correctionibus brevem Præfationem, quam Typographi seposuerant, toti scilicet operi jam absoluto præponendam. Sed cum cæteris omnibus excufis, præfationem quærerent, nusquam invenire potuerunt. Si tamen bene memini, hæc

• Video etiam poft secunda s curas quædam verba omitii, c.g. janitor, quod cccurrit Æn. VI, 400. VIII, 296.

fuit ejus fumma : Editorem, quodcunque ipse ex propria lectione aut ex virorum doctorum monitis observasset, id omne huic editioni annectendum curaffe. Hanc igitur iis five negligentiam, five infelicitatem, doctissimus Heynius, qua eft æquitate, condonabit ; et mihi ignofcet, fi manum suam paullo intricatiorem me non ubique assecutum efle viderit.

« ForrigeFortsæt »