Billeder på siden
PDF
ePub

adolescens, qui in fimilem errorem aut difficultatem aut in eundem interpretem inciderit, ftatim habeat, quo eum redarguat. Cæterum eam legem et regulam, quæ omnibus interpretibus proposita esse debet, ut nihil, quod luce aliqua indigeat, cum ad illustrandum difficile fit, omittant ac prætereant, nihil, quod fatis lucis habeat, alienis luminibus åffufis effuscent et obscurent, nunquam ex oculis dimisi, atque ea adeo industria et cautione me illud assequutum esse fpero, ut, si non raram doctrinam, exquisitas observationes, severas in alios stricturas attulerim, at utiles tamen commentarios in poëtarum principem condidiffe videri debeam, in quibus ea proposita sint, quibus ejus lectio adjuvari, commendari, et, fi non omni molestia liberata, at cum voluptate tamen aliqua conjuncta, videri pofsit. Itaque nec doctrinam poëtæ illustrare neglexi, et, fi qua ab eo erudite, hoc est, five ex fabulis et historiis arcessita sive ex Græcorum poëtarum imitatione posita essent, illa loca, si supersunt, excitavi, nec tamen, etsi hoc nunc factum esse mallem, adscripsi, 'ne moles commentariorum modum excederet. Quo eodem metu nec exempla coacervare in dictione explican

da

1

da volui, fed cum brevitatem unam omnium maximam virtutem talis

operæ

effe

putarem, quotiescunque licuit, aut verbo rem monui,

, aut ad viros doctos lectorem remisi, qui copiosiorem difputationem defideraret.

Nec tamen totam meam qualemcunque operam his finibus circumscribi passus sum. Cum Virgilius is fit, in quo legendo magna juvenilium ftudiorum pars consumi foleat, eo quidem consilio, dummodo multi id fibi propositum haberent, ut ad adolescentum ingenia polienda, ad sensum et gustum pulchritudinis acuendum, ad judicium de omnibus iis, quæ ab arte et ingenio elaborata et expressa oculorum animique sensui subjici possunt, informandum *valere illa lectio et vim habere de. beat: feci. id, quod in alio poëta, qui non ita omnium manibus teritur, aut non nisi a callentioribus et doctioribus legitur, non mihi faciendum esse putarem, ut non modo ad ea, quæ difficilia ad intelligendum et obscura sunt, verum ad illa etiam legentium animos adverterem, quæ pulchra in poëta et præclara insignique aliqua venustate nobilitata sunt, ut iisdem, in aliis poëtis, five observandis ac deprehendendis five dijudicandis, adsuescerent,

Quam Quam interpretum five sollertiam sive induftriam cum sæpe in puerili lectione desiderarim, aliorum votis fimilibus fatis facere hoc instituto volui. Quamquam enim illa ratio paullo plus difficultatis in se habet, quam promittere videtur, sine tali tamen interpretationis genere vix ullus verus fructus ad elegantiam et ingenii perpolitionem aut orationis exornationem ex poëtæ lectione capi potest.

Poëta ipse ex Burmanni recensione, quæ Heinsianam sequitur, unice expressus est *; nec quicquam in contextu mutatum; non quod non multa loca in Virgilio adhuc aut mendo aut mendi suspicione laborare existimem, verum quoniam innovatio omnis in textu non modo periculi et dubitationis habet plurimum, verum etiam, dum subinde nova exemplarium discrepantia infertur, ea res plus molestiæ et tædii quam fructus et utilitatis affert; ut adeo

quo lectio alicujus scriptoris semel fuit ad codicum fidem accurate satis constituta, ea, quæ sive ingenii acumine sive codicum ope mutari pofsint, nisi ipfam scriptoris fententiam afficiant, notis et obfervationibus fervari malim. Nullus porro alius facile poëta aut scrip

ex

* In prima scilicet editione,

tor

tor a trecentis inde annis tot doctissimorum virorum studia expertus est; et post Heinsii ac Burmanni felicissimam operam nemo facile tam vanus auctor reperiatur, qui e libris scriptis multa præclara, quæ nondum ex aliis libris notata fint, polliceri ausit. Quid? quod, fi quis lectionis varietatem ex optimis libris ad noftrum usque tempus undique congestam consideret, ad emendatiorem et ornatiorem Virgiliani carminis lectionem multum utique inde esse profectun largiatur, recentiorem tamen operam multo minus fructuosam fuiffe intelligat, quam superiorum temporum diligentiam, et a novissimis Criticis vix quicquam varietatis e codicibus esse enotatum, quod non ex aliis libris jam frotatum et plurium librorum consensu effet confirmatum; pleraque, quod ipsi tribus codicibus comparandis experti sumus, ad aberrationes librariorum redire, at in iis lo

vulnus habent, quod fententiam orationis obscuret, restituendis ac sanandis, ab his codicibus non magis quicquam utilitatis quam a cæteris arcessi posse. Itaque ex innumeris iis codicibus, qui adhuc passim in bibliothecis latent, licet eos excuti non omnino inutile fore pronuntiem, ad summam tamen rei vix quicquam valde memorabile et insignis alicujus uti3

litatis

cis, quæ

litatis expectandum esse arbitror. Plerisque, e Latinis certe, auctoribus, qui quidem accurata et sollerti lectione digni sint, emendandis et poliendis fatis insudatum est, ut jam iis venia certe danda fit, qui emendatæ hujus lectionis aliquem fructum capere, et auctores non modo ad grammaticam et criticam subtilitatem recte intelligere, verum etiam eorum artem in inveniendis, collocandis, et ornandis rerum argumentis, fententiarum ac verborum dilectu, perspicere et eorum exemplis addiscere velint, quomodo ipsi sibi majorem ingenii et orationis elegantiam comparent. Cum tamen Virgilium eum effe meminiffem, in

quo

criticæ alicujus facultatis copiam, qua nullus ingenuæ doctrinæ homo sine magno et fuo et diseiplinæ, ad quam sese adjungit, detrimento carere possit, adolescentes optime possint sibi parare, nolui vel hanc utilitatem ab hac editione fejungere. Itaque non modo variantes lectiones ex Burmanniana editione, præter pauciflimas prorsus inutiles, omnes excerpsi, in meliorem ordinem digessi, judicio etiam qualicunque meo adjecto ; verum etiam varias lectiones ex Pierianis notationibus, quæ Tomo istius Editionis quarto feorfum excusæ sunt, subjunxi. Ex Martiniana porro Eclogarum et Georgicorum

recensione

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »