Billeder på siden
PDF
ePub

[vi]

fuit ejus fumma: Editorem, quodcunque ipfe ex propria lectione aut ex virorum doctorum monitis obfervaffet, id omne huic editioni annectendum curaffe. Hanc igitur iis five negligentiam, five infelicitatem, doctiffimus Heynius, qua eft æquitate, condonabit; et mihi ignofcet, fi manum fuam paullo intricatiorem me non ubique affecutum effe viderit.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

-Peffimus morbus, ut multa ex obfcurioribus tranfiliant, in fatis vero perfpicuis ad faftidium immorentur et exfpatientur fcilicet. BACO DE AUGMENT. SCIENT. lib. VI, cap. 8.

DIFFICILE

IFFICILE eft Virgilium et fine interprete recte legere, et cum interprete. Sunt enim multa in doctiffimo poëta, quæ pueros non modo, fed viros fatis acutos exercitatofque, etiam in repetita lectione, teneant, aut quæ, cum non fine multarum rerum fcientia nec fine fubtiliore et fubacto judicio cognofci poffint, legentis oculum fugiant, quamvis fint fumma cum arte pofita, pulcherrime. a poëta dicta et ad fenfum jucundiffima; ut adeo voluptatis ex lectione percipiendæ fructus liberali boni interpretis opera non parum five maturentur five augeantur. Dum tamen cum interprete poëtam legis, vix fieri poteft, ut cum recto fenfu ac judicio eum legas. Infringitur enim animi modo ad poëtam modo ad commentatorem converfi intentio, et retardatur impetus

TOM. I.

2

impetus; pectus vero, quod magnarum, fublimium, et pulcherrimarum rerum ac fententiarum fpiritu incaluerat, fubinde refrigeratur ; avocatur mens ab operis fumma et ab univerfæ virtutis ac præftantiæ cognitione, quæ non tam in fingulis rebus quam in partium inter fe convenientia et ad commune confilium confpiratione cernitur; ex fingulis tantum et minutis modo fententiis modo verbis æftimare poëtam, et fæpe id adeo ad alterius tantum nutum et nafum facere, difcimus; quo ipfo voluptas omnis ex carminis dulcedine capienda intercipitur, quæ, jam per ipfam ex retardatione moleftiam, non admodum imminui non poterat. Sed nec minores difficultates ipfum premunt interpretem. Namque et ejus ingenium rerum minutarum infinita copia ac fubtilitate obtundi, obfcuraque opera obfcurari, et, dum in aliorum fenfu acuendo defudat, proprium fenfum obrui et hebetari neceffe eft. Itaque, cum undique et ad fingula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhærefcere forte poffit, circumferas et intendas animum, multa interdum occurrunt minus cum re conjuncta, exciditque nonnunquam id, quod ad illum locum ab initio quærebatur. Cum etiam multa fint, quæ fentiri quidem facile poffint,

poffint, fed quæ exponere admodum difficile fit, dum in iis commode explicandis et illuftrandis defixus animus eft, fieri folet, ut fenfim fenfimque ad alias rerum notiones et imagines delabaris, et tandem explicationem et interpretationem fubjungas, quam, fi in alio deprehenderis, quomodo ei in mentem venerit, affequi vix poffis. Quæ omnia non modo noftram fed communem interpretum conditionem nimis duram et iniquam effe docent, quam ut in eo genere perfectæ aliquid et abfolutæ operæ expectari poffit.

Mihi vero in Virgilio perpetuis commentariis illuftrando, nam variantes lectiones congerere, aut notulas paffim adfpergere, aut excerptas obfervationes ex fchedis colligere et tranfcribere non tantum difficultatis habuiffet, fed in Virgilio perpetuis commentariis illuftrando et majores et plures molestiæ objiciebantur ex fuperiorum interpretum copia et multorum operofa commentatione. Nam in poëta verfabar, a tot interpretibus tentato, ut, fi unufquifque ex iis vel unum tantum locum fatis illuftraffet, nihil in toto Virgilio obfcuritatis relictum effe, fin unum faltem quilibet locum obfcuraffet, in toto nobis Virgilio cæ cutiendum effe videri deberet. Quos quidem

[blocks in formation]

omnes a me perlectos effe, neminem a me expectare velim: primo loco Servium, Probi lacinias cum exfcriptore Julio Sabino, Donatum et Philargyrium, tum Heinfium et Burmannum, a quibus tamen ad interpretationem parum fructus feras, Cerdam, doctiffimum interpretem, præter Guellium et Urfinum, cum Martino, interdum Catræum et Ruæum, evolvere fatis habui: e quibus commentariis plurimum me profeciffe non infitior, fæpe tamen vix me continui, quo minus eos manibus omnino deponerem, cum nec fatis inde utilitatis, tædii vero immenfum quantum, ad me rediret. Deftitutus enim ab iis in iis ipfis locis, in quibus eorum operam defiderabam, in cæteris, quæ nullum alienæ opis defiderium faciebant, tam copiofos ac doctos eos effe videbam, ut, quomodo tot elegantium et acutarum obfervationum fructu adolefcentes nec plane privarem, nec cum tædio fatiarem, non fatis invenirem. Alia contra in iis prave accepta, male expofita, aut in tenebras involuta effe videbam, quæ mihi nullam plane difficultatem habere vifa erant; ut magnam doctrinam oftendere et ad vaftum fatis commentarium meam operam educere potuiffem, fi ex refellendis aliorum

« ForrigeFortsæt »