Billeder på siden
PDF
ePub

PR Æ FATI O

PRIORIS EDITIONIS,

MDCCLXVII.

- Pellimus morbus, ut mulla ex obfcurioribus tranfiliant, in fatis vero perspicuis ad faftidium immorentur et exspatientur fcilicct. BACO DE AUGMENT. SCIENT, lib. VI, cap. 8.

DIFFICILE est Virgilium et fine interprete recte legere, et cum interprete. Sunt enim multa in doctissimo poëta, quæ pueros non modo, fed viros fatis acutos exercitatosque, etiam in repetita lectione, teneant, aut quæ, cum non fine multarum rerum scientia nec sine subtiliore et subacto judicio cognofci poffint, legentis oculum fugiant, quamvis fint fumma cum arte pofita, pulcherrime. a poëta dicta et ad sensum jucundissima ; ut adeo voluptatis ex lectione percipiendæ fructus liberali boni interpretis opera non parum five maturentur sive augeantur. Dum tamen cum interprete poëtam legis, vix fieri potest, ut cum recto sensu ac judicio eum legas. Infringitur enim animi modo ad poëtam modo ad comInentatorem conversi intentio, et retardatur TOM. I.

impetus;

2

[ocr errors]

impetus; pectus vero, quod magnarum, sublimium, et pulcherrimarum rerum ac fententiarum fpiritu incaluerat, subinde refrigeratur ; avocatur mens ab operis summa et ab univerfæ virtutis ac præstantiæ cognitione, quæ non tam in fingulis rebus quam in partium inter fe convenientia et ad commune confilium conspiratione cernitur ; ex fingulis tantum et minutis modo sententiis modo verbis æftimare poëtam, et fæpe id adeo ad alterius tantum nutum et nasum facere, discimus ; quo ipfo voluptas omnis ex carminis dulcedine capienda intercipitur, quæ, jam per ipfam ex retardatione molestiam, non admodum imminui non poterat. Sed nec minores difficultates ipsum premunt interpretem. Namque et ejus ingenium rerum minutarum infinita copia ac fubtilitate obtundi, obfcuraque opera obscurari, et, dum in aliorum fenfu acuendo desudat, proprium sensum obrui et hebetari neceffe eft. Itaque, cum undique et ad fingula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhærefcere forte pofsit, circumferas et intendas animum, multa interdum occurrunt minus cum re conjuncta, exciditque nonnunquam id, quod ad illum locum ab initio quærebatur. Cum etiam multa fint, quæ fentiri quidem facile

poflint, possint, fed quæ exponere admodum difficile sit, dum in iis commode explicandis et illustrandis defixus animus eft, fieri folet, ut sensim sensimque ad alias rerum notiones et imagines delabaris, et tandem explicationem et interpretationem subjungas, quam, fi in alio deprehenderis, quomodo ei in mentem venerit, affequi vix poflis. Quæ omnia non modo noftram sed communem interpretum conditionem nimis duram et iniquam esse docent, quam ut in eo genere perfectæ aliquid et abfolutæ operæ expectari poffit.

Mihi vero in Virgilio perpetuis commentariis illustrando, nam variantes lectiones congerere, aut notulas paffim adspergere, aut excerptas

obfervationes ex schedis colligere et transcribere non tantum difficultatis habuisset, sed in Virgilio perpetuis commentariis illustrando et majores et plures molestiæ objiciebantur ex fuperiorum interpretum copia et multorum operofa commentatione. Nam in poëta versabar, a tot interpretibus tentato, ut, fi unusquisque ex iis vel unum tantum locum fatis illustrasset, nihil in toto Virgilio obfcuritatis relictum effe, sin unum faltem quilibet locum obscurasset, in toto nobis Virgilio cæcutiendum effe videri deberet. Quos quidem

omnes

a 2

omnes a me perlectos esse, neminem a me expectare velim : primo loco Servium, Probi lacinias cum exscriptore Julio Sabino, Donatum et Philargyrium, tum Heinsium et Bur. mannum, a quibus tamen ad interpretationem parum fructus feras, Cerdam, doctissimum interpretem, præter Guellium et Ursinum, cum Martino, interdum Catræum et Ruæum, evolvere fatis habui : e quibus commentariis plurimum me profeciffe non infitior, fæpe tamen vix me continui, quo minus eos manibus omnino deponerem, cum neç fatis inde utilitatis, tædii vero immenfum quantum, ad me rediret. Destitutus enim ab iis in iis ipfis locis, in quibus eorum operam desiderabam, in cæteris, quæ nullum alienæ opis desiderium faciebant, tam copiosos ac doctos eos effe videbam, ut, quomodo tot elegantium et acutarum observationum fructu adolescentes nec plane privarem, nec cum tædio fatiarem, non fatis invenirem. Alia contra in iis prave accepta, male exposita, aut in tenebras involuta esse videbam, quæ mihi nullam plane difficultatem habere visa erant ; ut magnam doctrinam ostendere et ad vastum fatis commentarium meam operam educere potuissem, fi ex refellendis aliorum

sive prave five modo nimis acute, modo parum subtiliter, dictis, aut ex iis, quæ àviçogrtws aut ipsows, modo critices modo poëtices regulis ac legibus contraria, exciderant, elevandis indignam et ignobilem gloriam captare voluiffem. Quemadmodum tamen, minus recte aliquid dictum esse facile interdum est animadvertere ; qua tamen in re erroris momentum lateat dicere difficile est, multoque difficilius, sine longa disputatione erroris objectas nebulas dispellere ; inprimis cum alieno fæpe errore obtundatur animi judicium, ita ut laqueis, quibus expedire volumus alios, ipsi incauti irretiamur: ita multum interdum consumsi operæ, ut uno verbo erroris fontem et caussam declararem, aut ut illud apponerem, quo simili aliorum errori occurreretur : cum modo usum loquendi poëticum, modo poëticum aliquod phantasma, modo mythicam rationem parum recte 'teneri viderem. Sed monui fere verbo tantum ; cujusmodi fi nonnulla forte occurrent, quæ, cur a me apposita sint, vix assequi possit lector paullo acutior : refpectu ad nobiliorem aliquem commentatorem, quamvis 'a me non nominatum, habito, adjecta ea esse meminerit, ut, cum viri etiam docti in eum errorem essent abrepti,

adolescens,

;

« ForrigeFortsæt »