Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

OXONII:

TYPIS D. A. TALBOYS.

[merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small]

LONDINI: WHITTAKER ET CO.;

LONGMAN, ORME, BROWN, GREEN, ET LONGMANS;

24996

PREFATIO

QUAMVIS in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque ætate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum jam sit ab aliis; tamen nostra quoque ætate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, nec, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius hanc, alius aliam in edendo Horatio rationem secutus est: alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanadonus, cett. omnem pæne in poetæ sententiis uberius exponendis, illustrandis, cum similibus veterum scriptorum locis componendis, vel ex historia dilucidius explanandis collocavit operam; alius, ut Bentleius, Cuninghamius, Wakefieldius, cett. unice in poeta ad artem criticam exigendo versatus est; alius, ut fere Gesnerus, utrumque ita conjunxit, ut nec textui ad normam criticam examinando, nec sententiis impeditioribus expediendis deesset. Quam quidem rationem posteriorem, haud dubie utilissimam, dextre quoque in editis Odarum libris iniit Jani, nuperrime autem in communem Horatii lectorum gratiam Vir Eruditissimus, Mitscherlichius. Sed cum Jani editio Odas tantum in duobus tomis complectatur, ea autem, in qua profliganda cummaxime occupatur vetus meus sodalis et amicus Mitscherlichius, ad tam splendidum opus excrescat, ut paucis ad illud sibi comparandum res suppetere videatur; desideratur adhuc, quæ plurium lectorum rationibus accommodata sit, editio. Cum igitur ante tres annos Vir Honestissimus, bibliopola Lipsiensis, Caspar

A

« ForrigeFortsæt »