Billeder på siden
PDF
ePub

(Nec raro haec placidis caelicolis placent,) Parva haec accipias, Optime Principum. Olim me puerum, me iuvenem Tua (Testes Porta mihi, claraque Lipsia,) Nutrivit duo per lustra benignitas.

Nunc nunc mente pia, quod licet, in sacris, Princeps Alme, Tibi, thura focis cremo.

PRAEFATIO.

Quamvis in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque aetate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum iam sit ab aliis; tamen nostra quoque aetate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, nec, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius hanc, alius aliam in edendo Horatio rationem secutus est; alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanadonus cett. omnem paene in poetae sententiis uberius exponendis, illustrandis, cum similibus veterum scriptorum locis componendis vel ex historia dilucidius explanandis collocavit operam; alius, ut Bentleius, Cuningamius, Wakefieldius cett. unice in poeta ad artem criticam exigendo versatus est; alius, ut fere Gesnerus, utrumque ita coniunxit, ut nec textui ad normam

[ocr errors]

criticam examinando, nec sententiis impeditioribus expediendis deesset. Quam quidem rationem posteriorem, haud dubie utilissimam, dextre quoque in editis Odarum libris iniit Iani, nuperrime autem in communem Horatii lectorum gratiam Vir Eruditissimus, Mitscherlichius. Sed cum Iani Editio Odas tantum in duobus tomis complectatur, ea autem, in qua profliganda cummaxime occupatur vetus meus sodalis et amicus Mitscherlichius, ad tam splendidum opus excrescat, ut paucis ad illud sibi comparandum res suppetere videatur; desideratur adhuc, quae plurium lectorum rationibus accommodata sit, editio. Cum igitur ante tres annos Vir Honestissimus, bibliopola Lipsi✈ ensis, Caspar Fritschius, ut satisfaceret eius modi editionis desiderio, Gesneri editionem no¬ vis dotibus instructam recudendi cepisset consilium; mihi, ut cam recognoscerem, et, aliis resectis, aliis adiectis, diffingerem, oblata est ab illo conditio. Sed ex causis, quas commemorare nihil ati tinet, eam repudiavi, et ad eum potius laborem, qui novae plane editioni impendendus sit, me proclivem esse professus sum. Placuit. Rem suscepi, et susceptae rei partes pro virili sustinere studui.

i

Nihil autem prius mihi faciendum esse putavi, quam ut textum darem emendatissimum. Itaque in locis dubiis non certae cuiusdam editionis auctoritatem secutus sum, sed ipse lectiones diligenter excussi, et, quae tam linguae quam poetae ingenio maxime respondere videretur, eam recepi. Ab initio quidem animus erat textum ita exhibere, ut ille a Cl. Mitscherlichio constitutus est, sed,

[ocr errors]

cum in lectiones incidissem, quibus ut accederem, a me impetrare non poteram, ab hoc consilio recessi, et meo ipsius iudicio in seligendis lectionibus me regi passus sum. Quod si prius fecissem, sine haesitatione v. c. cum Bentleio I. 3. 18. rectis pro: siccis, et I. 6. 18. strictis pro: sectis scripsissem. Ne tamen levitatis temeritatisque in lectionum delectu mihi culpam contraherem, non solum lectores de lectionis varietate diligenter in notis monui, sed rationem quoque, cur novam antiquae, vel antiquam novae lectioni praeferrem, semper addidi. Horatii editorum et aliorum virorum doctorum, v. c. Marklandi Epod. II. 27. coniecturis tum demum locum relinquendum esse censui, cum, iis receptis, apertum, quo laborabat oratio, tolleretur vitium. In uno loco IV. 8. 17. qui a recentio ribus interpretibus ut locus suspectus et spurius asterisco notatus fuit, mihimet ipsi liberius indulsi, et, voce incendia in stipendia mutata, difficultatem, qua hic locus premebatur, removi. Praeterea ego ipse in textu nihil tentavi, nisi quod III. 2. 5. particulam et, quae mihi superflua ibi esse videbatur, delendam curavi. In coniecturis, quas in notis proposui, una est Epod. XVII. 81. quae non mihi, sed Amicissimi Iacobsii debetur acumini. Erat illa quoque, quam reciperem, dignissima, cum 7 habentis in valentis mutato duplici orationis insolentiae (plorare artis pro: artis causa, et nil exitum pro: nil exitus) egregie

succurratur.

[ocr errors]

Quod ad interpretationem attinet, quamvis omni cura et studio in ea versatus sum, nec pauca loca

difficiliora nova, quam in iis explicandis ingressus sum, via explanare studui, ea tamen non viris doctis, sed tirónibus inprimis me consultum ivisse, facile docet, quà usus sum, interpretandi ratio. Nam in quibus doctrinae alias laus et copia cerni et censeri solet, in iis fui brevior, at in iis, quae ad poetae virtutes et sententias penitius perspiciendas facere viderentur, paulo copiosior, adeoque utilitatis magis quam gloriae studiosus. Ne vero, priusquam ipse de unoquoque carmine diligentius cogitassem, aliorum explicationes temere amplecterer, vel in eorum opiniones me induci paterer, legem mihi scripsi hanc, ut nonnisi iam certa de uniuscuiusque carminis consilio et sensu concepta animo sententia interpretes adirem, et, quae bonae frugis apud eos reperirentur, in usum meum converterem. Nec, quae aliis accepta refero, dissimulavi, sed, ubicunque opus videbatur, bona fide indicavi. Optima autem suppeditavit Mitscherlichii commentarius, exquisitioris doctrinae copia refertissimus, quem quidem eo lubentius in partes vocavi, quo magis eius auctor iam olim, ad cuius exemplum me componerem, mihi extitit dignissimus. Nam non sine summa animi voluptate in memoriam reVoco illud tempus, quo non solum intimae nos pueros in schola Portensi amicitiae familiaritatisque tenebat vinculum, sed mutuum quoque honestissimae aemulationis agitabat studium. Gaudebit igitur ille, cuius antiqua fides et rarissima animi integritas mihi et aliis satis perspecta est, gaudebit, inquam, nisi me omnia fallunt, ille, si veterem suum amicum post messem a se factam spicas legisse intellexerit.

« ForrigeFortsæt »