Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti: sh
Exitio est avidum mare nautis:

Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum
Saeva caput Proserpina fugit.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis dA Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae I Ossibus et capiti inhumato

et ultimus ordo, Est mala, sed cunctis ista terenda via.

[ocr errors]

v. 17-22. Diversa mortis genera latius exsequitur Stat. Silv. II. 1. 210. seqq. et alii, quos ad h. 1. laudavit Cl. Mitsch. Qui in bello pereunt, sublimiore imagine a Furiis Marti spectaculo dari dicuntur; scilicet Furiae, quae in proeliis adsunt, (cf. Virgil. Aen. VII. 324. seqq.) instigant et in furorem coniiciunt pugnantes, quos immitis, qui et ipse adest, Mars saevo cum ioco caedi videt. avidum, omnia absorbens et deglutiens. densentur, coacervantur, a densere, verbo Lucretiaпо. null. saev. cap. Proserp. fugit, inversa constructio pro: nullum caput fugit saevam Proserpinam; h. e. nullus adhuc. capitis crinis saevae Proserpinae manibus se subducere potuit. Datum nimirum est Proserpinae id negotii, ut mori destinatis crinem de vertice abscinderet. Virg. Aen. VI. 698. Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Scilicet ut victimae, pilis in fronte evulsis et in ignem coniectis, (cf. Virg. Aen. VI. 245. quod proprie natάozɛodα dicebatur) diis superis, ita morti destinati, crine abscisso, tanquam victimae, diis inferis consecrabantur. Eandem sententiam Noster infr. Sat. II. 6. 94. ita variavit: neque ulla est

[ocr errors]

--

Horat. Doer. T. I.

20

Aut magno aut parvo leti fuga. Me quoque cett. ergo ego quoque perii, et quidem naufragio. Notus, rapidus comes deveri Orionis, ornate pro vulgari: tempestas. Nam sub occasu Orionis (Virg. Aen. VII. 719. Saevus ubi hibernis Orion conditur undis) furere et tempestatem ciere solent venti. (Hesiod. "Egy: 621, 40 zóze zavroíav åvέpov Svovoiv áñrau.) Hinc Notus (quo non arbiter Hadriae Maior, tollere seu ponere vult freta supr. I, 3. 15.) dicitur comes Orionis devexi h. e. occidui; similiter Orion ad occasum se vergens infr. Od. III, 27. 18. vocatur pronus. obruit Virg. Aen. VI. 336. Obruit Auster, aqua involvens navemque virosquè. undis Illyricis, fluctibus maris Illyrici, h, e. Adriatici. v. 23-29. ne parce malignus ar. cett. noli, quaeso, tam maligno et inhumano in me esse animo, ut operae parcas, vel graveris, particulam levis pulveris (ψαμάθου μόριον βρα zu in simili re apud Diodor, Zon. Ep. IX. 7. Anthol. Graec. T. II. p. 70.) inhumato meo corpori iniicere; nam cum veteres teneret opinio, animam insepulti corporis non posse quieti dari, sed centum annos circa Stygem vel circa corpus errare, nihil inhumati corporis sorte cogitari iis potuit atrocius. Haec cogitatio misere quoque cruciabat Ariadnen, a Theseo in sola insula Naxo dere

F

Particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus 25

Fluctibus Hesperiis, Venusinae

Plectantur silvae, te sospite, multaque merces,
C2 Vnde potest, tibi defluat aequo

Ab Iove, Neptunoque sacri custode Tarenti.
Negligis inmeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem committere? Fors et
Debita iura vicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis;
Teque piacula nulla resolvent.

-DP

lictam, dum dicit apud Catull. LXIV. 153. neque iniecta tumulabor mortua terra. cf. Virg. Aen. VI. 365. Apposite cum Hor. Cl. Mitsch. comparavit Iuliani Aegypt. Ep. LIV. Anthol. Gr. T. III. p. 207. Ihoes ναυηγόν με λαβών, καὶ σήματι χώσas; Ilkæɛ, Malɛiάov änga qvλασσόμενος. Αἰεὶ δ ̓ εὐπλοΐην με θέποις φίλος· ἢν δέ τι ῥέξῃ "Αλλο τύχη, τοίων ἀντιάσαις χαρίτων. sic, quodcunque cett. quod si feceris, opto, ut, quaecunque tibi in mari Italo naviganti tempestas imminebit, te sospite, in silvas Venusinas avertatur; de usu particulae sic cf. supr. ad I, 3. 1. merces, lucrum, quaestus. unde h. e. a quò, sc. Iove, potest sc. defluere; cf. supr. ad I, 12. 17. tibi defluat, affatim tibi affluat, largiter in te effundatur, (és tè xazapoel Theocrit. 1. 5.) Neptun. sacr. cust. Tarent. cum Tarentini Neptunum, ut deum tutelarem, (yzolov) ad cuius filium, Tarantem, urbis suae primordia adeo referebant, singulari cultu venerarentur, Archytas sane, ut Tarentinus, multo ma→ gis sperare poterat, fore, ut deus patrius precibus eius locum relinquat.

[ocr errors]

v. 30-36. Negligis committere? an parum curas scelus committere, nepotibus tuis, qui nihil tale

30

meruerunt, expiandum? Nam quicunque in corpus mortui inciderat, nec illud sepeliendum curaverat, is secundum antiquissimorum populorum opinionem deos contra se irritasse, (Hom. Odyss. XI. 73.) et hoc graviore quasi scelere (ἄγει) non solum se, sed etiam nepotes suos, éorum irae atque vindictae obstrinxisse putabatur; de qua re vide, quae praeter Valcken. ad Eurip. Phoeniss. 941. ét ad Hippol. 826. Cl. Mitsch. ad h. I. attulit. postmodo te natis, nepotibus, zołę iżoniów naiiv. — to te aptius in casu sexto pro: ex te, ad natis, quam in casu quarto ad committere refertur; natus aliquo pro: ex aliquo, sexcenties apud poedebita iura, poena, quam quis debet, cui quis obstrictus est, poena merita. vices superbae h. e. superbiae, quam quis vicissim ab aliis experitur, poena, άvrínoiva, άuoißn; sic apud Propert. I. 13. 10. vices exigere pro: poenam vicissim exigere, iniuriam remunerari, ulcisci. prec. non linq. inultis, haud inuļtae et irritae erunt meae imprecationes, si insepultum me hic reliqueris. resolvent, sc. a poena, cui scelere tuo te obligasti. — iniecto ter pulvere, nam ad iusta inhumati corporis persolvenda parva iniectae

tas.

CARMIN VM LIB. 1, 28. 29.

83

[ocr errors]

Quamquam festinas, non est mora longa, licebit 35
Iniecto ter pulvere curras.

CARMEN XXIX.

AD ICCIVM.

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabaeae

Regibus, horribilique Medo
Nectis catenas? Quae tibi virginum

terrae vel pulveris particula sufficie-
bat, quod Graeci yñv vel nóviv
Eлaunoαodaι dicebant; vid. Dorvill.
ad Charit. p. 422. seqq. edit Lips.

CARMEN XXIX.

Cum Iccius, ex umbra et otio, ubi se totum huc usque philosophiae abdiderat, nunc in solem, quod aiunt, et pulverem proditurus, nomen suum praeter exspectationem omnium professus esset apud exercitum, quem Augustus, duce Aelio Gallo, in Arabiam Felicem, ditioni suae subiiciendam, missurus erat; (de qua, quamvis parum prospero successu V. C. DCCXXX. suscepta expeditione vid. Dio LIII. 723. Strabo XVI. p. 780. et Plin. VI. 28.) Horatius, de hoc incredibili amici sui consilio certior factus, facete eum, ut novum et timendum, si Diis placet! regum Sabaeorum domitorem deridet atque traducit. Observent tirones, qua arte et elegantia poeta simplicem sententiam: ,,Quis putaverat, fieri potuisse, ut tu, Icci, ex philoso`phiae studioso miles fieres?" exornaverit!

P.

v. 1 — 10. beat. n. Arab. invid. gaz. quasi compulerit Iccium ad militiam divitiarum in Arabia Felice

[ocr errors]
[ocr errors]

5

sibi colligendarum cupiditas. — nunc, cum vi, tu, qui ante, ut philosophus, a divitiarum quaerendarum studio alienissimus fueras. beatae gazae sunt, quibus censentur beatiores, quae sunt beatiorum; sic apud Catull. LXVIII. 14. dona beata petere pro: dona, quae sunt beatiorum, petere. et acr. mil. par. n. a. dev. Sab. reg. quasi summa belli posita sit in hoc novo ex philosopho facto milite, qui solus et unus non ante devictos Sabaeae reges devincere possit; quam salse! `- Sabae. reg. Sabaea, Arabiae Felicis pars, pro totis eius finibus; habebat autem unaquaeque Arabiae Felicis pars suum regulum. non ant. devict. nondum enim usque ad Arabiam Felicem, quam philosophus noster nunc perdomiturus erat, Romanorum arma penetraverant. horribil. Med. exercitum enim illum, quem secuturus erat Iccius, ad Parthos Indosque simul debellandos destinatum fuisse, ex locis supr. I, 12. 56. et infr. I, 35. 31. colligi potest. horribili, hosti vel maxime fortitudine sua Romanis timendo. nectis catenas? scilicet ut iis constringantur captivi ante Iccii victoris currum triumphalem ducendi. Quae tibi virginum

[ocr errors]

Sponso necato barbara serviet?
Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos

Montibus, et Tiberim reverti, Cum tu coemtos undique nobiles Libros Panaeti, Socraticam et domum

[ocr errors]

cett. sensus: quam magnificus tibi victori accedet honor, quando regia virgo, cuius sponsum necasti, tibi serva, et puer regius, bene in sagittarum iaciendarum arte exercitatus, pincerna erit? quae virginum barbara pro vulgari: quae virgo barbara, vel: quae barbararum virginum; per virginem barbaram intelligo regiam, quae infr. III, 2. 8. ubi pariter de Romanorum fortitudine, sponsis barbararum virginum infesta, sermo est, plenius adulta bellantis tyranni virgo dicitur; puer quis ex aula sc. Arabum vel Parthorum regis cuiusdam, h. e. puer regius. ad cyathum stat. sc. ut vinum infundat et ministret, h. e. pocillatoris munere fungatur. statui pro stare. Cl. Mitsch. laudat Auson. Idyll. de Hist. 19. Stat Iovis ad cyathos, genuit quem Dardanius Tros.

[ocr errors]

capill. unct. nam ad conviviorum magnificentiam et splendorem pertinebat quoque pincernarum tam formositas, quam externus eorum cultus, inter alia in crinibus eleganter comendis et unguendis positus. - Doct. sag. tend. Ser. arc. pat. non cum interpretibus haec adiecisse poetam puto, ut puerum ab ingenuis, quibus ille imbutus fuerit, artibus commendaret, sed ut Iccio eum, ut sagittarum iaciendarum peritissimum, redderet terribilem; hinc Medus quo

ret.

10

que ab Iccio vincendus paulo ante horribilis dicebatur. His omnibus autem magnum, quod Iccius nunc subeat, discrimen innui, sponte appatendere sagittas arcu, paulo audacius pro: sagittas ex arcu tento iacere; nisi quis tendere simpliciter pro: dirigere, dictum putet. Similiter telum tendere dixit Virgil. Aen. V. 508. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, Alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.- Sericas, ab Orientis populo, Seribus, iaculandi arte nobilissimis; est igitur Sericus, nisi forte ipsam gentem, Seres, ab Iccio domandos, poeta respexerit, epitheton ornans, ut paulo post v. 15. loricae Iberae et IV, 9. 17. Cydonius arcus. I, 15. 17. Gnosius calamus. I, 27.5. Medus acinaces. I, 16. 9. Noricus ensis et eiusmodi generis alia; paterno, a patre, qui eo usus fuerat, accepto.

relab. poss.

v. 10-16. ard. pron. riv. mont. h. e. fieri posse, ut rivi sursum pariter ac deorsum prono cursu ad arduos montes relabantur; montibus est casus tertius. Caeterum fluviorum ad fontes recursus saepe de rebus advvátóis, vel de verso rerum ordine; vid. Interpp. ad Ovid. Her. V. 30. Panaet. Panaetius, Rhodius, Stoicorum princeps, Antipatri discipulus, Posidonii doctor

Mutare loricis Iberis,

15

Pollicitus meliora, tendis?

CARMEN XXX.

AD VENEREM.

O Venus, regina Gnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Ture te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.

Fervidus tecum Puer, et solutis
Gratiae zonis, properentque Nymphae,

(Cic. Divin. I. 3.) Scipionis, Africa-
ni Maioris, familiaris, (Vell. Pater.
II. 13. 3.) multis, quos scripsit, li-
bris, praecipue ɛgi tov nadýnov-
Tos, nobilitatem nactus; cf. Cic. de
Offic. I. 2. et III. 2. Socratic. dom.
intellige libros philosophorum e fa-
milia b. e. secta vel schola Sacratis,
v. c. Xenophontis, Platonis, Aeschi-
nis cett.
Iberis, ex ferro optimo,

Hispano nempe, confectis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

5

vulgari: relinque, desere; sic supra I, 19. 9. Venus, cum tota in animum poetae rueret, Cyprum deseruisse dicitur; spernere nempe hactenus iam debebat Venus Cyprum, ut, quamdiu in domo Glycerae ei sacra fierent, tamdiu illam propriae suae sedi anteponeret. Plures urbes Veneri sacras recenset Catull. XXXVI. 11. seqq.-vocantis te ture multo h. e. advocantis et invitantis te ad lautiora tibi adolenda sacrificia. decoram, refer ad munditiem et nitorem, quo, ut decebat die festo, domus splenduit. V. 5 8. Fervidus tecum Puer cett. sensus: et quidem cum dulcissimis, qui assidue tibi adhaerere solent, comitibus, Amore, Gratiis, Nymphis, Iuventate et Mercurio. fervidus, est enim Amor animosus et fervidioris ingenii puer, — Gratiae, perpetuae Veneris comites et ministrae, cf. supr. I, 4. 5. et Hom. Hym. in Ven. v. 61. Claud. de Nupt. 'Honor. v. 100.- solutis zonis, discinctae, sine zonis; quod ad gratam Gratiarum negligentiam referendum. Juventas, "Hẞn, quae pariter in Veneris comitatu apparet apud Hom. Hym. in Apoll. 195. — par. com. sine te, a Venere enim iuventas lenocinia

« ForrigeFortsæt »